de syntaxi virgiliana quæstiones, quas p. p. mag. petrus...

Click here to load reader

Upload: doanthu

Post on 14-Feb-2019

215 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

DE S Y N T A X I V I R G I L I A N AQ U A E S T I O N E S ,

QUAS

VENIA AMPL. FACITLT. PHILOS. UPSAL.I

P . P .

MAG. P E T R U S I O A N N E S P E T E R S S O NPos. Rom. Docens

Ad Scholam Cathedralem Upsal. Adjunctus

E T

C A R O L U S A U G U S T U S U D D G R E NGotoburgensis.

IN A U D IT . G U S T A V . N O N IS N O V EM BR . MDCCCLIII.

H . A . M. S.

U P S A L I EX CUDBBAT REG. AC AD . TY PO G R X P H U S .

M DC CCLIII .

f

l i i ts i nostra memoria multi iique doctissimi acutissimi- que viri in libris Grammaticis Latinis conscribendissingularem posuerunt operam et diligentiam, tamen, quum illud potissimum propositum haberent, solutaeorationis usum ostendere atque explicare, poticum sermonem leviter et quasi praetereuntes attigerunt. Ac tamen nescio, an iis, qui Latine vel scire bene vel scribere eleganter velint, nihil aut utilius aut jucundius esse possit, quam cognoscere, quibus maxime rebus ab illo hic differat. Quae differentia, sive singula vocabula eorumque vel usum vel formas vel significationes, sive constructionem verborum et sententiarum, sive totius orationis conformationem, habitum, colorem respexeris, magna profecto esse reperietur, et eo quidem major, quo propius ad illam, quae aurea sermonis Latini aetate viguit, loquendi consuetudinem animum et cogitationem retuleris. Nam tum maxime per Ciceronem et Caesarem exculta certisque quibusdam legibus temperata, soluta oratio ia potico genere diversa exstitit. Quae ratio progrecliente tempore aliquantum mutaricoepta est. Caesarem enim aetate voluntatibus mori-busque Romanoruni in dies magis depravatis o ra tio quoque pristinam amisit simplicitatem munditiem- que, ut mores corruptos plane effingere videretur. Quod cum in aliis multis rebus, ad sensus titillandos accommodatis, velut in troporum multitudine et insolentia, similitudinibus ambitiose exornatis atque exaggeratis, liberiore verborum usu et s tructura, fractoque

i

quodammodo atque dissipato dicendi genere manifesto cernitur, tum in quodam, quem veteres Grammatici vocabant, Koivinuw; si quidem grandia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus m iscebantur1). Imprimis vero in rerum gestarum scriptoribus nam scripta Quinctili- ani et Plinii junioris laudabile sermonis puri et casti s tu dium prae se ferunt ejusmodi poetarum imitandorum cupiditatem deprehendere licet. Nominare sufficiat Tacitum, quem incredibili quodam ingenii aestu ab reptum justos solutae orationis lines transisse et ad poeticas voces et locutiones usurpandas vehementer fuisse proclivem, jure dixeris. Quin ipsa judicialis eloquentia talibus lenociniis destitui se non patieba tur2).

Quibus ex rebus facile intelligitur, si quis differentiam illam, de qua supra mentionem fecimus, plane cognoscere velit, loquendi usum, quem Classici, qui dicuntur, solutae orationis scriptores vulgo tenebant, cum eo, qui poetarum omnino erat proprius, esse comparandum. N ec vero usum hunc notare satis est : afferendae etiam sunt causae ejus rationesque. Quamquam enim non desunt ap u d potas Latinos loquendi formulae, quae severioris cujusdam Grammaticae legibus repugnare videantur, nec omnia, quae ex uberiore paulo ingenii vena linxerunt, nimis exigue et exiliter ad calculos vocare debeas, cavendum tamen magnopere est, ne ex poetica illa licentia justo plura repetas. N ec minor in Graecismis, quos vocant, admittendis cautio adhibenda est; nam etsi fieri vix potuit, quin potae Latini, quippe qui ex Graeco sermone multa verterent Graecorumque fere vestigia persequerentur, voces quo

1) Vid. Quinctil. de instil, orat. VIII, 3, CO.

2) Cfr. quae in dialogo illo de causis corruptae eloquentiae leguntur: exigitur jam ah oratore etiam potlcus decor, non Attii aut Pacuvii veterno inquinatus, sed ex Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus. Cap. 20.

que Graecas et constructiones imitando effingerent, tamen nec omnia, quae speciem quandam Graecae originis prae se ferunt, in Graecismis habenda su n t1), nec, qui sunt Graecisrni, a sermonis Latini natura alieni existimandi. Tum alius error diligenter evitandus est, quem multos in se admisisse video, illud dico studium intempestivum , si quid forte a vulgari usu recedere vel alio quodam modo offendere videatur, ejus rei excusationem in m etri Jiecessitate quaerendi. Ad haec enim et similia confugere, si graviores interioresque causae afferri possunt, est perfacile illud quidem, sed parum consentaneum.

Quoniam igitur Grammaticae Latinae poticae confectio tam multas habet vel in usu loquendi altero ah altero distinguendo vel in ratione hujus usus, quoad ejus fieri poterit, afferenda difficultates et cautiones, tamque exquisitam utriusque sermonis scientiam ingenii- que subtilitatem et elegantiam desiderat, quis ego sum, qui vel partem hujus operis suscipere audeam? N imirum haec audacia non aliunde excusationem habebit, quam ex singulari, quo ducor , rei ipsius amore et studio. Quo quum atccedat, quod nostratium nemo, quod sciam, de his rebus paulo copiosius et diligentius disputavit2) , hoc ipsum me admonuit, ut tamquam in solo, si non derelicto, at non culto satis aliquid sererem.

1) Non pauci interpretes et Grammatici omnia fere, quibus a vulgari loquendi genere recederet Syntaxis poetica, in Graecismis temere reposuerunt, velut C. J. (Jrysar, qui in libro, qui inscribitur: Theorie des latein. Stiles p. 23. haec dicit : 1) i c A b w e ic h u n g e n im s y n ta k t i s c h e n T h e i l c de r S p ra c h e lassen sich la s t a l l e a u f G raecism .en zur c k f h r e n . Nequc minus proclives fuerunt ad quaedam Pleonasmi, Ellipsis, Hypallages genera fingenda.

2) Nec vero apud exteros harum rerum adjumenta desiderantur. Praeterquam enim quod et in libris Grammaticis et in iis, quae singulorum poetarum editores annotarunt, nonnulla, quae huc pertinent, sunt scite significata, de quibusdam Grammaticae poticae partibus viri docti libellos scripserunt, velut C. G. Jacob (Quaestiones Epicae de Epithetis. Quedlin-

N ec vero nescius, quam paene immensi esset laboris universam Grammaticam poeticam congestis ex omnibus potis exemplis conficere, hoc tempore summa tantummodo Syntaxis Virgilianae capita tractare constitui. N ec temere e magno illo poetarum numero Virgilium potissimum delegi. Is enim praeterquam quod sermonem poeticum subtili judicio excoluit et ornavit, ampliorem fere, quam ceteri poetae, aperit campum , in quo possint studia versari Grammaticorum. Quem campum qui attento animo perlustraverit, nae ille quae apud posterioris aetatis potas, maximeque Epicos reperiuntur, verborum sententiarumque com positiones haud difficili negotio agnoscere atque explicare poterit. Constat enim, hos fere omnes Virgilii sermonem non imitatos solum, sed tantopere admiratos esse, ut Statius ad illud exclamandum adduceretur: "nec tu divinum Aenei da tenta, sed longe sequere et vestigia, semper adora ' (Theb. 12, 816.). Quin etiam reperiuntur apud Virgilium exempla antiquarum vocum et constructionum, qualibus P lautus, Ennius, Lucretius uti solebant. N on erat enim nescius elegantissimus ille pota , fore, ut hoc antiquitatis colore sapienter temperata Romanis carmina sua etiam vehementius placerent.

burgi ct Lipsiac 1839; de usu numeri pluralis apud potas Latinos in N eue J a h r b c h e r f r P h i lo lo g ie und P a e d a g o g i k. Leipzig 1812); F. A. Bach (Die L eh re von dem G e b ra u c h e der Casus in der Ia- tc in . D ic h te r sp ra c h e . Gotha 1848.); J. F. Kne (Ueber die S p ra che de r R m ischen E p ik e r . Mnster 1840; in quo tamen libro non de Syntaxi quaeritur). Universam hanc artem duo tantum viri, quod sciam, tractare studuerunt, quorum alter est F. A. II. Stern (G ru nd r iss e in e r G ram m atik fr r m is c h e D ic h tc r , zum G e b ra u c h f r S chu len . Arnsherg 1851.), alter C. D. Jani (Artis poeticae Latinae lihr. IV. Halac 1774.). Quum autem ille in tironum maxime usum librum suum composuerit, post hunc vero tanti in re Grammatica facti sint progressus, ut quae scripsit, plena illa quidem studii, laboris, doctrinae, sed ad certas rationes parum subtiliter revocata, reccntiorum philologorum desideriis satisfacere non possint, multa sunt, de quibus operae pretium sit diligentius et exquisitius disputare.

Iiis aliisque virtutibus quum tantopere commendentur carmina Virgilii, mirum videri non debet, ab antiquis temporibus usque ad hanc aetatem novos sem per exstitisse eorum interpretes et commentatores. U t vetustiores omittam, quot nostra memoria maximis ingeniis praediti viri, velut Jahnius, Thielius, Spohnius, W eichertu s , Gossravius, F o rb ig e ru s1) , alii, Heynium ducem secuti, in his carminibus interpretandis et explanandis elaborarunt! Inter quos insignem locum obtinet P h . W ag n eru s , vir exquisitae doctrinae et elegantiae, qui non minus in Heyniana a se emendata E d itione, quam in Quaestionibus, quas adjunxit, Virgilia- nis aureos reliquit rei Criticae et Grammaticae thesauros. Horum interpretum plurimos inspexi, varias eorum et saepe contrarias in difficilioribus rebus explicandis opiniones inter se comparavi, quaeque e re mihi p ro posita esse videbantur, in usum meum converti.

Postrem o ipsam viam et rationem, quam in hac scriptione inii, paucis indicatam volo. Quam quidem ita ineundam putavi, ut solito eorum, qui Grammaticos libros composuerunt, more brevia et suo loco disposita praecepta congestis exemplis confirmarem, et, si opus esse videretur, rationes etiam afferrem. Neque ab instituto nostro alienum visum est, ea quoque atting e r e , quae iis, qui vel primis labris literas Latinas gustarunt, percepta et cognita esse debeant.

1) Monendum tamen est, hunc fere in priorum commentatorum annotationibus excerpendis versatum pauca admodum de suo addidisse.

I. De S yn ta x i Congruentiae.

E a Syntaxis Virgilianae pars , quae est de Praedicati et A ttr ibu ti cum vocabulo, ad quod re feru n tu r , convenientia, nonnulla habet, quae a vulgari principuni solutae orationis scriptorum consuetudine recedunt. In quo genere haec praecipue digna sunt, quae afferantur:

I. Ad illud significandum, quid sit persona vel res aliqua, ex universo genere considerata, Subjecto masculini vel feminini generis neutrum Praedicati conjunctum reperitur:

Eel. III, 80. Triste lupus stabulis, maturis messibus imbres; III, 82. Dulce satis humor; V, 40. Tale tuum carmen nobis, quale sopor fessis; n. IV, 509. varium et mutabile semper femina.Hujus constructionis, qua Graeci quocpic utebantur,

u t ex locutione illa Homerica ovx ya&ov nol.vxoiparttj satis notum est, vetustiores Grammatici ex E llipsi1) rationem repetere solebant. Ineptum sane; si quidem neutrum P r a e d ic a t i vim Substantivi, quod vocant, Abstracti obtinet. Neque, ut multis placuit, lioc construendi genus inter Grae- cismos referre opus est. P raeterea ad id animum attendas, multo rarius illud apud praestantiores sol. or. scriptores reperiri2), quam apud po etas3); tum in plerisque,

1) Jani quoque in libro, quem supra nominavimus, observandum, inquit, subaudiri debere in his exemplis negotium, opus, xijpa". Ipse Thielius idem contendere non dubitat (in comment, ad n. I V , 569). Quam rei explicandae rationem, ut ceteros taceam, Hermannus in opusculorum vol. primo p. 155. satis refutavit.

2) D ie s e C o n s t r u c t i o n i s t in d e r g u te n P r o s a , a u s s e r d e n p h i l o s o p h i s c h e n B e g r i f f s b e s t i m m u n g e n , selt_en. F. S. Feldbausch. (L a te in . S c h u l g r a m m a t ik , Heidelberg 1837.). I)e usu Ciceroniano vide quae ad Tuse. Disp. II , 13, 31. annotavit Khner.

3) Cfr. Sil. Ital. V, 124. deforme sub armis vana superstitio; Corn. Gall. El. I. turpe seni vultus nitidi vestesgue decorae; Ovid. Amor. 1 , 9 , 4. turpe senex miles, turpe senilis amor; Claudian. I \ Cons. Honor. 403. triste rigor nimius. Ibidem 221 : major et utilior fa to conjuncta potenti, vile latens virtus; in quo exemplo utramque constructionem cernere lieet.

quae in horum carminibus exstant , exemplis verbum substantivum psse omitti1).

II. Illa yuifx ovrnHv constructio, qua fit, ut nomini alicui Collectivo pluralis Adjectivi vel Participii numerus subjiciatur, et quidem ejus generis, cujus est pro Collectivo illo cogitandum vocabulum, (velut Aen. V I , 580 . sq. H ic genus antiquum terrae, T itania pubes, fu lm ine dejecti fu n d o volvuntur in imo; V I , 660. Hic manus, ob patriam pugnando vulnera passi.) insolenter apud Virgilium etiam in singularem numerum translata videtur:

Aen. V II, 624. Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis pulverulentus equis furit.Ilie locus plane singularis2) vehementer exercuit in

terpretes, quorum nonnulli dubitantes, num Latine dici posset pars arduus fu r it, rem variis modis emendare conati sunt. Equidem etiamsi facile concedam, locutionem illam per se non satis esse Latinam, tamen in ipso rerum et verborum contextu ejus quandam inesse excusationem censeo. Quum enim praegressis verbis pars pedes ire parat subjiciantur pars arduus altis equis, cet., facile in- telligitur, hic equitem significari. Ad quod cogitatum vocabulum Adjectivum arduus referendum est.

III. Nominibus Collectivis, si a vocabulo, quod est pars* ), discesseris, raro subjicitur pluralis Verbi numerus, velut:

1) Per occasionem moneo, apnd Virgilium et alios potas saepius et liberius, quam in oratione, omitti varias hujus verbi formas, velut sum Aen. II , 792; es Aen. V , 687; SMWtusAen.il, 25; 651; estis Aen. V, 192; XI, 737. Imprimis frequenter omittitur est, idque non solum in primariis enuntiationibus, si communem aliquam sententiam, praecepta, exclamationes exhibent, sed etiam poetarum maxime more in secundariis post Pronom. Relativum et Conjunctiones postquam, dum, quum,si, ut, ubi: Eel. VIII, 24; Aen. I , 216; IV, 565; VI, 125; II, 349; III, 53; III, 69.

2) Cfr. Mureti epist. XXXII.3) Ilie autem tenendum est, praecedere fere aut nomen aliquod

pluralis numeri, aut Pronomina alii, illi, velut: Geo. IV, 376. sqq. dant ordine fontes germanae; pars epulis onerant mensas; Aen. IX , 505. sqq. Volsci fossas implere parant; quaerunt pars aditum; cfr. Aen. IV, 402. sqq- XII, 277. sqq.; Geo. II , 10. sqq. namque aliae sponte sua verdunt; pars autem posito snrgunt de semine; Aen. II , 399. sqq. diffugiunt alii ud nares pars ingentem formidine turpi scandunt rursus equum; cfr. Aen. I. 210. sqq.

(feo. IV, 400. At chorus aequalis Dryadum clamore supremos implerunt montes; i. e. D ryades; nam chorus IJryadum est potica quaedam circumlocutio. Aen. V. 118 sq. Chimaeram, triplici pubes quam Dardana versu impellunt; cfr. Aen. V I, 580. sq.

Haec constructio a sermone Ciceronis plane abhorre t; nam aliter res se habet, si non in eadem sententia, sed in subsquent! demum enuntiato utitur plurali : Quum uterque me intueretur seque ad audiendum significarent paratos; Fin. 11. 1. Quae res tacita quadam nititur Subjecti m utatione1). Ncc multa admodum liujus generis exempla apud Caesarem et Sallustium reperiuntur. Contra apud posterioris aetatis potas et historicos hic usus late p a te t2).IV. Ubi plura Subjecta junguntur, ex proximo

plerumque pendet Verbi numerus. Quod quum a solutae orationis usu non abhorreat, tum maxime potis frequens est, sive res, sive personas Subjecta significant:

Geo. IV, 30. sq. Haec circum casiae et serpylla et copia thymbrae floreat; Aen. Ill, 274. sq. Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis, et formidatus nautis aperitur Apollo. Cfr. Aen. III, 269. sq.; IX , 706. sqq.; Aen. 1, 574. Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur; II, 597. sq. superet conjunxne Creusa Ascaniusque pueri et saepe alibi3).

V . Appositio, cujus usitatissimum genus esse constat, cum rei alicujus illustrandae causa S ubstantivo Substantivum eodem casu subjicitur, in poematis usurpatur frequentissime. N eque id mirum; si quidem efficit, ut personae vel rei, de qua fit mentio, multo acrior et vigentior exsistat imago. Virgilius igitur prae-

1) cfr. Aen. II, 31. sq. pars stupet innuptae dotium exitiale Minervae, et molem mirantur equi; II , 64; IV, 404. sq. Cfr. Sallust. Catii. 23.6.

2) De causa hujus rei ita disserit Krebsius: D a d e r P l u r a l d ie E r z h l u n g m e h r v e r a n s c h a u l i c h t , so i s t e r von den bes t e n G e s c h i c h t s c h r e i b e r n s e i t C s a r dem S i n g u l a r m e is t e n s v o r g e z o g e n w o r d e n . Antibarb. pag. 33.

3) De hoc usu ejusque ratione vide Madvigiuin (Latinsk Sprog- lre. Kjbenhavn 1841. 213.) ct Krgerum (Grammatik der Latein. Sprache, p. 370. sq.).

terquani quod exemplis ad vulgarem usum proxim e accedentibus ab u n d a t') , haud pauca exquisitioris naturae carminibus suis mandavit. Quae quantam o ra tioni vim brevitatem que concilient, si quis ea propius inspexerit, facile reperiet.

a) L iberior paulo Appositionis usus in eo est, ut vocabulo alicui locum significanti adjungatur i d , quod in loco est; quae construendi ratio ex eo orta es t, quod apud scriptores inter se perm utantur nonnun- quam loca et qui ea incolunt:

Aen. I, 339. fines Libyci, genus intractabile bello; IV, 40. Gaetulae urbes, genus insuperabile bello ; V II, 670. sq. Tiburtia moenia linquunt, fratris Tiburti dictam cognomine gentem. Cfr. Liv. IV, 3. Etruria prope o- mnis Sutrium, socios populi Romani obsidebat.

b ) H ujus generis confme illud est, cum nominibus, quibus homines designantur, adduntur ea , quae in ipsis hominibus insunt, velut pec to ra , corda, a n im i:

Aen. II , 348. juvenes, fortissima pectora; V, 729. juvenes, fortissima corda; V, 751. populumque volentem deponunt, animos nil magnae laudis egentes. Cfr.

1) Velut cum a) aut genere posito species afferuntur: Geo. II , 442. dant utile lignum, navigiis pinos, domibus cedrumque cupressos- que; Aen. VIII, 26. sq.terras animalia fessa per omties alituum pecu- dumque genus sopor altus habebat; b) aut praegresso speciei nomine genus: Eel. II, 11. Allia serpyllumque herbas contundit olentes. (Rarum id quidem genus); c) aut aliae magis minusve necessariae notae accedunt; quo genere nihil est frequentius: Eel. IX , 22. delicias, Amaryl- lida, nostras; Geo. II , 146. maxima, taurus, victima; IV, 168. ignavum, fucos, pecus; IV, 246. dirum, tineae, genus. (Animadvertendum, ita saepe a potis eleganter disjungi apposita vocabula.); Geo. I , 17. Pan, ovium custos; III, 34. Parii lapides, spirantia signa; Aen. X , 325. Dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon. Cfr. Geo. I , 5; III, 419. IV, 162; Aen. VI, 843; VII, 691. His aliisque, quae in Quaest. Virg. Wagnerus enumeravit, exemplis subjicit illud, quod legitur in Aen. XI, 213. Jam vero in tectis, praedivitis urbe L atini; pro quo mavult: in tecto et praedivitis urbe Latini. At satis, credo, hanc Appositionem defendit Jahnius, qui ad h. 1. annotavit haec: Tecta opposita sunt campo, in quo pugna fuerat atque nunc homines interfecti sepeliebantur. Sed ne quis ea tecta de solo regis palatio iutelligeret, pota Appositionis loco urbe addidit.

Aen. V, 754. exigui numero, sed bello vivida virtus i. e. sed in quibus esset vivida virtus.c) Alia non minus notabilia exempla haec sunt:

Geo. II, 97. sunt et Aminaeae vites, firmissima vina; i. e. quae praebent vina; Aen. II , 503. sq. Quinqtta- ginta illi thalami, spes tanta nepotum, barbarico postes auro spoliisque superbi, procubuere', V II, 717. quosque secans infaustum interluit Allia nomen1)', V III, 675. In medio classes aeratas, Actia bella, cernere erat; i. e. repraesentantes pugnam Actiacam. X , 161. sq. jam quaerit sidera, opacae noctis iter; i. e. quae nocturnum per mare cursum m onstrant et regunt.Haec exempla ad genus naQev&trmov, per Relativum,

adsumto verbo, explicandum refert W agnerus, qui idem lmc trahit: Eel. II , 3. inter densas umbrosa cacumina fa gos; IX , 9. veteres jam fracta cacumina fagos; Geo. H I, 40. sq. silvas saltus que sequamur intactos, tua, Maecenas, haud mollia jussa; Aen. X , 310. sq. primus turmas invasit agrestes Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos. Quod autem ad duo illa priora exempla attinet, nescio, an Spolinius in iis Accusativum, quem Graecum vocant, suo quodam ju re statuat, comparans Aen. IX , 678. cristis capita alta corusci; X , 869. aere caput fulgens, simii. In alteris duobus Apposita verba ad universam sententiam revocanda sunt. Cujus usus nonnulla praesertim apud argenteae aetatis scriptores exstant exempla2).

d) Enuntiato primario subjicitur enuntiatio interrogativa, et quidem ita, ut antecedenti structurae plane congruat:

1) Cfr. Lucan. I , 313. nomina vana Catones; VI, 795. popularia nomina Drusos; Sil. Ital. VIII, 255. sacrataque nomina Marti Scipiadas. Est nimirum haec loquendi ratio plane poetica.

2) Cfr. Suet. Cal. 16. Decretum est, ut dies, quo cepisset imperium, Parilia vocaretur, velut argumentum rursus conditae urbis; Curt. I I I , 11, 7. Darius curru sublimis eminebat, et suis ad se tuendum et hostit>us ad incessendum ingens incitamentum; Tacit. Ann. I , 27. Postremo deserunt tribunal . . . manus intentantes, causam discordiae et initium armorum. Cfr. Cic. Tuse. Disp. I , 43. Cujus hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem; rem non difficilem. Pari modo in libr. de finibus bon. et mal. II, 23, 75. rem videlicet difficilem et obscuram; ubi vide Ottonem et Madvigium!

Aen. V II, 304. sqq. Mars perdere gentem immanem Lapithum valuit/ concessit in iras ipse Deiim antiquam genitor Calydona Dianae; quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem?P ro eo, quod ex vulgari consuetudine dicendum fuit:

quod tantum scelus meruerant DapitJiae et Calydon, ut Jupiter eos Marti et Dianae in iras concederet, arctius et Graecorum quidem more pota sententias conjunxit. Itaque est to tus versus postremus Appositionis loco additus.

e) Postrem o non illud silentio praetereundum est, Virgilium loco Appositionis eo uti Epexegesis g e nere , quod per Conjunctiones copulativas, praesertim que, duo vocabula jungit, velut:

Aen. I , 569. Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva optatis; III, 336. Pergamaque Iliacamque jugis hanc addidit arcem', V III, 288. sq. Ut prima novercae monstra manu geminosque premens eliserit angues.Quum his et similibus locis particula que addat ali

quid, quo ea, quae praecedunt, apertius explicentur, Ex- plicativa vocata est. Quam vim non ita raro in soluta quoque oratione habet1).

VI. Jam vero , ut Adjectiva, quae vocantur A ttr ih u tiv a , attingam, satis constat, in lingua Latina multo latius, quam in nostro sermone, patere eorum usum. N eque enim raro , ubi nos Adverbiis utimur, Latini ad Substantiva accuratius describenda Adjectiva u su rp an t2). Quo studio potas potissimum ductos esse , ex multis hujusmodi, quae in carminibus eo rum reperiuntur, exemplis manifesto apparet. N i

l i Multa illa et varia Epexegesis genera, quae in Quaest. Virg. XXXIII. Wagnerus attulit, enumerare hoc loco nihil attinet, utpote quae in figuris orationis locum habeant suum.

2) Latini, Subjectum esse primum movens, ex eoque Praedicati constitui rationem, vel ex animi motu, quo quis est, pendere ejus agendi modum, quum probe tenerent, saepe Adjectivo ad Subjectum constructo dixerunt, quod nos Adverbio dicimus; ita tamen, u t, si quid tantum in actionis modo, non in Subjecto ipso conspicuum fit, nonnisi Adverbio possit dici. Gossrctviits ad Aen. V, 137. Vide praeterea Fr. Lvbckerum. (G ra m m a t . S tu d ie n . Parchim und Ludwigslust. 1837. pag. 42. sqq.).

mirum non erant nescii illi, ita veyeiuv orationis ailjuvari atque augeri. E Virgilio digna praecipue, quae hoc loco afferantur, sunt Adjectiva temporalia nocturnus et m atutinus:

Geo. III, 538. nec (lupus) gregibus nocturnus obambulat ; Aen. IV, 303. nocturnusque vocat clamore Cithaeron; Cfr. Aen. IV, 490; Aen. VIII, 465. Aeneas se matutinus agebat. Cfr. Hor. Ep. I, 6, 20. vespertinus pete tectum; Tibuli. I , 7, 53.Hic usus ut cum Graecorum loquendi consuetudine

plane congruit (Cfr. vvyiot, iw&ivs, tonitos, simii.), sic vere poeticus est habendus. Ceteris autem hujusmodi rebus nihil admodum a solutae orationis scriptoribus, posterioribus praesertim historicis, differt Virgilius1).

VII. Si duo substantiva, alterum ex altero a- p tum , ita junguntur, ut in unam coalescant notionem, Adjectivum nonnunquam cum eo, ad quod proprie et ex vulgari consuetudine non referendum videtur, conjungitur. Quae translatio ejusmodi fere est, ut Adjectivum, quod ad Genitivum referendum fuit, cum casu, qui dicitur regens, construatur.

Geo. II, 143. Bacchi Massicus humor; Aen. V III, 526. Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor,* X , 426. sq. A t non caede viri tanta perterrita Lausus sinit agmina ; X II, 199. vimque Deihn infernam, X II, 739. arma Dei Vulcania'1).Satis habuerunt multi Grammatici et interpretes talia

exempla ad licentiam quandam poeticam, Hypallages nomine appellatam, revocare. Ad quam figuram, tamquam ad virgulam divinam , qua illa statim et nullo negotio expediri possent, intempestive confugerunt. At vero altius res repetenda est. Si enim paulo diligentius exempla, qualia protulimus, examinaveris, reperies, vel apud poetas, quum insito quodam ingenii impetu ad audendum aliquid impellantur, tamen non temere omnino transferri

1) Cfr. Aen. IV, 574 ; VI, 425 ; II I , 225 ; - II, 182 ; V, 460; al.2) Cfr. Hor. C. I l l , 29, 1. Tyrrhena regum progenies; Ep. X ,

12. Graia vietorum manus; Ovid. 51. III, 110. seges clipeata virorum. Neque aliter Graeci loquuntur: Soph. Oed.R. 242. ro nv&ixov &eov p a vjilo v ; Hom. II. II , 54. N iotogtg naga vtji H vloiytvto t aotlijos.

E pitheta, sed ad utram que Substantivum pertinere quodammodo. Ac vero tum maxime facilis erit rei explicatio, si perpenderis, eam esse Genitivi naturam, ut Substantivum regens cum altero arctissime cohaereat, et quidem ita, u t in unam coalescant notionem. Itaque illud Tyrrhenus tubae clangor ita vertere possis: Tyrrhenislct trumpetsmatter; arma Dei Vulcania: Vulcaniska Gudavapen; neque aliter cetera. Quae exquisitior loquendi ratio quam sit poetis digna1), quisquis auribus paulo elegantioribus est praeditus, facile sentiet. Quin etiam aflirmare licet, in Epithetis cum delectu translatis singularem quandam inesse poesis virtutem , iisque mirum in modum colorari orationem.

VIII. Postrem o de poetico in compellationibus Attributorum usu pauca addenda hoc loco videntur; quae quidem maximam partem in quodam Attractionis genere nituntur:

a) Aut enim praecedenti Vocativo adjungitur N o minativus Attributi, pe r Pronom en Relativum, ad- sumto verbo esse, explicandi2) :

Aen. I , 664. Nate meae vires, mea magna potentia solus3); i. e. tu , qui solus es, cet. V III, 76. sq. semper honore meo, semper celebrabere donis, corniger Hesperidum fluvius*) regnator aquarum; V I, 836. proiice tela manu, sanguis meus5).

1) Nee tamen ne in soluta quidem oratione hujusmodi exempla desunt. Cfr. Cic. pro Man. IX, 22. eorum collectio dispersa; Nat. Deor. I I , 39, 98. fontium gelidas perennitates.

2) H ie r b e r u h e t d e r a t t r a c t i o n s a r t i g e N o m in a t iv d a r au f , d a s s d ie A p p o s i t i o n w ie e in e in e in e n N e b e n s a t s g e h r i g e a t t r i b u t i v e N e b e n b e s t i m m u n g d e s P r d i k a t e s b e h a n d e l t i s t . Krgeri Gram. Lat. p. 396. Cfr. ejusdem U n t e r s u c h u n g e n aus d em G e b ie t e d e r 1 a tein. S p r a c h l e h r e . III. . 34.

3) Ifujus vocabuli rarus admodum est Vocativus. Vide Ruddi- manni Instit. Grammat. Lips. 1823. p. prim. pag. 135.

4) Quidam simpliciter pro Vocativo hunc Nominativum positum censent. Ac constat quidem, ut sol. or. scriptores in formulis antiquis, ita poetas nonnunquam pro Vocativo ponere Nominativum. (Cfr. Aen. XI, 464. Equitem, Messapus, in armis, et cum fratre Coras, latis diffundite campis). De qua re Servius, Vocativus, inquit, apud majores in omni torma similis erat Nominativo. Plerumque poetae eu- phoniae causa antiquitatem sequuntur.

5) Cfr. Prop. II, 7. 13, sq. Tu criminis auctor, nutritus duro, Romule, lacte lupae; Ovid. Iler. IV, 73. Surge, age, Belide, de tot modo

Facile intelligitur, ita casu Nominativo enuntiata Attributa, ut quae causam appellationis quodammodo signiii- cent, non idem plane valere, ac solam appellationem.

b) A ut ponitur Vocativus Attributi, quod proprie ad Praedicatum referri debebat:

Aen. IX , 485. sq. Heu, terra ignota canibus date praeda Latinis alitibusque jacesy X , 325. sqq. Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, miserande jaceresj X II, 947. Tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi. Cfr. Aen. II, 282. sq .1).Poetici hujus usus si causam quaesiveris, vix aliunde

eam repetendam reperies, quam ex studio quodam vehementer et concitate dicendi. Neque enixn quisquam facile negaverit, Vocativo ita usurpato commoti alfectum animi effingi quodammodo.

His quam brevissime disputatis transeo nunc ad eam Syntaxis partem, quae est de Regimine, poeticum, qui quidem apud Virgilium reperiatur, Casuum expositurus usum.

11. De usu Accusativi.

I. Hic illud in primis commemorandum videtur, potas multis V e rb is , quae in prosa oratione intransitive plerumque usurpantur, transitivam potestatem subjicere, ideoque cum Accusativo ea conjungere. Quo construendi genere nescio an nihil illum poetici ingenii vigorem melius effingat. Quo quis enim ad res perci-

fratribus unus; Xen. Cy. IV, 5, 17. i&i g tv ovv ab, t y g , o nQtovxa- Tot. Contra afferri possunt exempla, qualia sunt: lior, epist. II, 1. Prima dicte mihi, summa dicende camena, Maecenas; Cfr. Od. II, 7, 5; Aen. IV, 265. sqq. Tu nunc Carthaginis altae fundamenta locas . . . ?heu regni rerumque oblite tuarum; III, 182. JSate, Iliacis exercite f a tis. In quo genere tenendum est, potas fere solos participia ita construere.

1) Cfr. Pers. III, 28. sq. stemmate quod Tusco ramum millesime ducis, censoremve tuum vel quod trabeate salutas; Tibuli. I, 7, 53. Sic venias hodierne; Val. Flacc. IV, 467.

piendas animoque informandas fortior est et alacrior, eo magis in sermone efficere conatur, ut amplificato V erborum intransitivorum agendi campo vis illa, qua Subjectum et Objectum inter se cohaereant et contineantur, quam maxime intendatur. Quae quum ita sint, haud alienum videtur quam plurima hujus rei exempla e Virgilio adsumta enumerare:

a) Aen. X II, 680. Hunc, oro, sine me furere ante fu rorem. Hoc uno loco Verbo intransitivo vocabuli e- jusdem originis Accusativum subjecit Virgilius. Qui quidem usus apud Comicos praesertim et in antiquiore sermone frequens e s t1).

b) Aen. III, 191. Currimus aequor; V, 235. aequora curro; I , 67. navigat aequor; Geo. III, 260. natat

freta; Aen. V, 862. currit iter tutum; IV, 468. ire viam; V I, 122. itque reditque viam; I, 524. maria omnia vecti; III, 690. errata litor a; i. e. pererrata. Cfr. X II, 753. H aec, ad similitudinem conformata locutionis illius stadium currere (Cic. de OIF. III, 10, 42.), apud potas maxime reperiuntur; similiterque illud, quod apud Ciceronem legitur : mare ambulare, terram navigare (de Fin. II , 34, 112.) poeticum colorem ducit atque e Graeco versum v idetu r2).

c) Aen. I , 328. Vox hominem sonat. (Cfr. olere ceram, sapere mella, simii.); Eel. I , 5. resonare doces Amaryllida silvas; Eel. IV, 30. quercus sudabunt roscida mella; V ili, 54. pinguia corticibus sudent electra myricae; Geo. H , 140. spirantes naribus ignem; Cfr. Aen. , 404. Geo.

1) E Cicerone afferri possunt: Top. VI, 29; pro Mur. X XIX , 61; ad fam. VIII, 2, 1. V, 2, 7; VII, 25, 2.

2) Praeclare rationem hujus usus explicavit Haasius ad scholas Reisigii. p. 692. A u c h be i d ie s e m F a l l e i s t d e r B e g r i f f d e r B e w e g u n g u n w e s e n t l i c h u n d o h n e E i n f l u s s a u f d ie C o ns t r u c t i o n . V ie lm e h r i s t d ie E r k l r u n g zu e n t n e h m e n au s d e r V e r g l e i c h u n g m it a n d e r e n V e r b i s i n t r a n s . , w e lc h e ein O b je c t v e r w a n d t e n S i n n e s be i s i c h h a b e n . D a s b e s o n d e r e in d ie s e m F a l l e b e s t e h t n u r d a r i n , d a s s s t a t t e in e s a l l g e m e i n e r e n B e g r i f f e s e in e r von d en v e r s c h i e d e n e n c o n c r e - te n B e g r i f f e n g e s e t z t i s t , d ie u n t e r j e n e n s u b s u m i r t w e r d e n k n n e n ; so e n t s t e h t a u s currere cursum, ire viam ii. s. w. d ie s i n n l i c h p o e t i s c h e B e z e i c h n u n g currere stadium, campum, aequor".

IV , 565. carmina lusi. In his accusativus id significat, quod per actionem Verbi aut efficitur, aut certe prodit quodammodo. Quo accedit, quod Verbis ipsis ita constructis subjicitur vis quaedam praegnans, quae quidem alibi quoque facile agnoscitur.

d) Aen. V III, 296. Te Stygii tremuere lacus; V III, 350. silvam saxumque tremebant; X I, 403. arma tre- miscunt; II, 31. pars stupet innuptae donum exitiale Minervae; V II, 265. vultus exhorrescat. Cfr. Aen. I ll , 394. II, 541. sq. jura fdemque supplicis erubuit; Eel. II, 73. te hic fastidit; II, 1. Corydon ardebat Alexirn. Neque aliter alia hujusmodi Verba, velut pallere, trepidare, suspirare, potae adhibent. Qui quidem, quum eas potissimum voces et locutiones aucupentur, quae acrioribus orationem quasi pingant coloribus, pro Verbis animi aliquem affectum1) significantibus substituere ea solent, quae horum indicia designant, et quidem ita, u t haec eodem m odo, (pio illa, construant. Quod quanto majorem vim addat orationi, neminem facile fugiat.

e) His addere licet: Aen. IV, 674. morientem nomine clamat; V II , 504. duros conclamat agrestes; Aen. V II , 460. arma frem it; Aen. IV, 609. ululata2) Ilecate; Cfr. Aen. IV, 510.

f) Postremo alia nonnulla variae significationis Verba afferam, quae a potis potissimum transitive usurpantur: Aen. IV, 575. festinare fugam ; V I, 176. jussa; Geo. IV, 170. properare fulmina; Aen. X II, 425. arma; Aen. V, 609. viam celerans; Cfr. IX , 378; IV, 641. I, 639.arte laboratae vestes ; V III, 181. dona laboratae Cereris; X II, 86. pectora plausa*)-, V III, 661. duo quisque Alpina coruscant Gaesa manu ; X II, 431. hastam;

1) Ex verbis affectuum, quae cum Accusativo poetice junguntur, unum praesertim dignum est, quod afferatur: indignari. Aen. II, 93. casum indignabar amici; VIII, 728. pontem indignatus Araxes. Cfr. Quinctil. I, 3.

2) Animadvertendum est, a potis ita vel passivam hujusmodi verborum formam non raro usurpari. Cfr. Geo. III, 33. triumphatae gentes; Aen. VI, 837.

3) In Aen. VI, 644. (pars pedibus plaudunt choreas) Accusativus huic Verbo subjectus effectum significat. Cfr. Hom. Od. "SUI, 264. n in h iy o v 3 %oqov & slov n o a iv .

Aon. I, 243. Illyricos penetrare sinus; Geo. II, 504. aulas- Aen. VIII, 577. durare laborem-, i. e. perferre; Geo. 1, 105. cumulos ruere arenae; Aen. IX, 510. molem; I, 84. sq. mare e sedibus imis; X I, 211. cinerem et ossa focis; Cl'r. Aen. I, 35; Geo. II, 308; Eel. VIII, 4. requiescere cursus; Cir. Cir. 232; Aen. \ II, 12. lucos resonat cantu; Geo. II, 424. sufficit humorem; Aen. V I, 832. ne tanta animis adsuescite bella; II, 501). arma desueta.

II. Jam separatim de Adjectivis neutrius generis Accusativo casu positis addere nonnulla licet. S ae pe enim poetae , ubi optimi solutae orationis scriptores Adverbiis fere utuntur, Verbis, maxime intransiti- v i s 1) , Accusativum Adjectivorum subjiciunt, idque

a) sive singularis sunt numeri;Geo. I I I , 239. immane sonat; Aen. V I, 50. nec mor

tale sonans; V II, 399. sq. torvumque repente clamat; X II, 700. horrendum intonat ; VI, 288. horrendum stridens; V II, 510. spirans immane; XII, 338. miserabile insultans ; Eel. I II , 03. suave rubens; Cfr. Ecl. IV, 43; Aen. X , 272. sq. cometae lugubre rubent; X , 740. nec longum laetabere; VI, 401. aeternum latrans.b) sive pluralis:

Geo. I I I , 149. acerba sonans; Aen. IX , 125. rauca sonans; Aen. V, 19. transversa fremunt venti; X II, 398. acerba fremens; Cfr. X , 572; VIII, 248. insueta rudens; VIII, 489. infanda, furentem; X I, 854. vana tumentem; Ecl. I II , 8. transversa tuentibus hircis; Aen. IX, 794. acerba tuens (cfr. fyifita deyxofievos.). Geo. I II, 500. crebra ferit.Adjectiva hoc modo usurpata nonnulli idem plane, atque Adverbia, valere consuerunt. A qua opinione nonnihil est recedendum. E tsi enim illud cum Adverbiis

commune habent, quod subjectas Verbis notiones planius atque apertius explicant et definiunt, re vera tamen

1) Adjungi illud potest, maximam Verborum partem, quae hanc admittunt compositionem, actionem aliquam sensibus subjectam significare. Ex quo genere sunt sonare, clamare, fremere, tueri, simii.

et proprie pro Objectis, ad Verba transitive usurpata additis, habenda sunt. Quo fit, ut non tam , quomodo actio aliqua appareat, quam quid ea efficiatur, significent. Quid enim illud sonare immane aliud valet, quam sonando efficere aliquid immane, sive sonare sonum immanem? P raeterea non possumus non fateri, hanc structuram 1) cum illa poetarum fortius atque acrius dicendi consuetudine multo magis consentire, quam vulgarem Adverbiorum usum.

III. Quod attinet ad Verba intransitiva, quae

cum praepositionibus Accusativum adsciscentibus com

posita sunt, neminem fugit, eorum haud pauca in so

luta oratione cum Accusativo conjungi. Attamen sunt

quaedam ejusmodi structurae poetarum praesertim p ro

priae; quibus utuntur, ubi praestantiores solutae ora

tionis scriptores aut praepositiones, vel easdem vel

significatione cognatas, adjungunt, aut aliud loquendi

genus adhibent. N am que, ut supra significavimus,

eo magis intenditur dicendi vis, quo arctius, nulla re

interveniente, cum Objecto conjungitur Verbum.

Aen. V II, 216. sq. urbem afferimur1) ; 1, 388. adveneris urbem; IX , 474. fam a allabitur aures ; Geo. III, 142. fluvios innare', Aen. V III, 651. flu vium; Geo. I I , 451. undam levis innatat alnus; A en. V I, 563. insistere limen; V I, 260. invade viam; I II , 382. invadere portus; IV , 645. irrumpit limina; Cfr. X I, 879. Aen. V III, 433. sq. currum instabant ; i.e. instanter conficiebant. Geo. II , 463. inhiant postes; Aen. V III, 474. murum circumsonat armis; IV, 363. sq. totumque pererrat luminibus tacitis; V, 441. sq. omnemque pererrat arte locum; I, 147. perlabitur undas; VI, 171. personat aequora; Cfr. V I, 417; Eel. VI, 81. tecta supervolitaverit; Aen. I , 501. deas supereminet omnes; VI, 857. viros supereminet omnes ; Cfr. X , 540.

1) De iis, quae hoc in genere sol. or. scriptoribus usitata sunt,

vide Haasium ad Reisigii scholas, not. 555.

2) At forbinde Sammensaetninger med ad i egentlig Betydning med Accusativ uden Prposition er sjelden og poetisk Sprogbrug.

Madvigius. (Grani. Lat. p. 226.).

Nec tarnen hoe in genere ne solutae quidem orationis scriptores sibi satis constant, quamquam affirmare licet, apud probatiores eorum tum praesertim omitti praepositiones, quum in translatam Verba abeunt significationem 1).

IV . E x iis V erbis , quae cum praepositionibus Ablativum poscentibus composita Accusativum potice admittunt, haec maxime afferri possunt:

Aen. I I, 731. evasisse viarn; I I I , 282. urbes; IV, 685. gradus; V, 438. tela exit; i. e. evitat; X I, 750. vim viribus exit; Cfr. Stat. Theb. VI, 802. Geo. I I , 39. decurre laborem; I II , 180. Alphea praelabi flumina; Aen. V I, 705. domos praenatat; I II , 572. prorumpit ad aethera nubem; I , 246. mare proruptum; I , 580. erumpere nubem.

V. S i , quo quis tendat, quaeritur, Verbis movendi Accusativus subjicitur cujusvis locum significantis vocabuli, sive Proprium est, sive Appellativum:

A en. I , 2. Italiam Lavinaque venit lit or a; I , 52. Aeoliam venit; I I , 781. terram Hesperiam venies ; IX , 100. ducem Laurentia vexerit arva; II , 742. tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam venimus;IV, 124. sq. speluncam devenient; V I, 638. devenere locos laetos et amoena vireta; VI, 696. haec limina tendere adegit; Neque aliter res se liabet, si pro terrarum nominibus substituuntur nomina incolarum: Eel. I , 64. ibimus Afros; Aen. V III, 136. advehitur Teupros. A ddo, vel cum Substantivis Accusativum ita conjungi: Aen. 111, 507. unde iter Italiam; V I, 542. hac iter Elysium nobis. In his Substantivum iter cum cogitato Verbo esse conjunctum idem valet, ac verbum aliquod movendi.Apud solutae orationis scriptores hunc usum in u r

bium maxime nominibus et vocabulis, quae sunt domus et rus, valere, res est notissima. Nec vero videre non licet, apud eos quoque interdum nomina insularum , paeninsularum, aliarumque terrarum , maxime maritimarum, eodem revocari2).

1) Vide Kriigeri Gram. Lat. p. 411.2) Vide Rainshornii Gram. Lat. pag. 239.

VI. Accusativo illo, ut Grammatici loquuntur, G raeco , qui indicare fere solet aut animi aut corporis partem , ad quam praedicatum maxime pertinet, ut ceteri potae, ita Virgilius utitur frequentissime; apud quem subjectus reperitur

a) Verbis passivis, maximeque Participiis eorum Praeteriti:

Geo. I l l , 383. velatur1) corpora saetis; I, 349. redimitus tempora quercu; Eel. VI, 75. succinctam latrantibus inquina, monstris; Aen. X I, C49. unum exserta latus; V, 269. evincti tempora taeniis, E d . V II, 32. suras evincta cothurno; V I, 68. apio crines ornatus; Aen. IV, 509. crines effusa, sacerdos; II, 210. oculos suffecti sanguine; V, 135. humeros oleo perfusa ; Cfr. Aen. X II, 65. Aen. X II, 606. roseas laniata genas; Eel. V I, 53. Ille latus niveum molli fultus hya- cintho; Aen. I, 561. vultum demissa; X I, 480. oculos dejecta decoros; IX , 478. scissa comam; X , 838. fusus propexam in pectore barbam; I , 320. nodo que sinus collecta fluentes ; V II, 75. accensa coronam; - IX, 582. pictus acu chlamydem; X I, I I I . pictus acu tunicas] V II, 796. picti scuta Labici; Eel. V I, 15. inflatum hesterno venas, ut semper, Jaccho,' Aen. II, 273. perque pedes trajectus lora tumentes2); Eel. 1, 54. sepes Hyblaeis apibus florem depasta salicti', III, 106. inscripti nomina regum flores; Aen. V II, 805. sq. non illa colo calathisve Minervae femineas assueta manus; V, 608. antiquum saturata dolorem', III, 47. mentem formidine pressus; I, 579. animum arrecti dictis; IV, 395. animum labefactus amore;

1) Ah hoc genere illud distinguendum est , quum verbis induendi subjicitur Accusativus ejus vocabuli, quod ipsum designat vestimentum, velut: Aen. II, 510. inutile ferrum cingitur; II, 275. exuvias indutus Achilli; I I , 393. induitur galeam; i. e. sibi induit. Cfr. Aen. IV, 493.2) IIoc exemplum docet, apud passiva Verba et Participia non semper ex eo repeti posse Accusativi rationem, quod reflexive usurpentur (velut: redimitus tempora quercu; i. e. qui sibi = sua tempora redimivit). Nam haec est sententia: cui lora per pedes trajecta sunt, et id quidem ah altero. Neque alia ratio est exemplorum, quae huic proxime adjunximus.

V, 869. casuque animum concussus amici; I , 713. expleri mentem nequi'.b) Verbis intransitivis et Adjectivis:

Geo. III, 84. tremit artus; Aen. I , 589. os Immeros- que deo similis; IV, 558. sq. omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crines flavos et membra decora juventa; I , 320. nuda genu; V I, 495. lacerum crudeliter ora ; V I1, 60. laurus sacra comam; X II, 5. saucius ille gravi venantum vulnere pectus. V, 97. nigrantes terga juvencos; V, 285. Cressa garnis; V III, 114. qui genus (estis)? Cfr. Aen. III, 594.Ilaec constructio, pro qua optimi illi solutae ora

tionis scriptores vel Ablativo u tuntur, vel pluribus rem exponunt, poetis fuisse in deliciis videtur. Ad cujus quidem usum frequentandum *) multum Graecorum valuisse imitationem, suspicari licet.

VII. Postremo illud commemorandum est, quum, ubi Nominativum exspectaveris, Pronomini relativo, quo quasi a ttra h itu r , hoc modo praemittitur Accusativus:

Aen. I , 573. Urbem quam statuo, vestra est.Apud Comicos praesertim et in antiquiore sermone

hoc genus frequens e s t4).

1) Ac videre quidem licet, hoc loquendi genus argentea, quae dicitur, aetate in soluta quoque oratione fuisse frequentatum. Contra apud superioris aetatis scriptores pauca admodum ejusmodi exempla reperiuntur.

2) Cfr. Plant. Capt. prol. hos quos videtis stare hic captivos duos, hi stant ambo; Asin. II, 4, 30. sq. vina quae here vendidi, jam pro iis satis

fecit Sticho; Terent. Eun. IV, 3, 11. Eunuchum quem dedisti nobis, quas turbas dedit! De quo usu in libello, qui inscribitur : D e r O b je c t s - c a s u s o d e r A c c u s a t i v u s d e r l a t e i n i s c h e n S p r a c h e . Carlsruhe 1844. p. 1)4. ita disserit Chr. Th. Schuch: D as O b je c t t r i t t a ls s o l c h e s aus dem G e d a n k e n v o r r a t h e r a s c h h e r v o r , w e il d ie vo n d e m S p r e c h e n d e n z u v r d e r s t d a r g e s t e l l t e B e z ie h u n g d e s s e l b e n e in e O b j e c t i v e i s t , w e s s h a l b s ic h d a s e n t s p r e- c h e n d e R e la t i v p ro no m en un m i t t e l b a r an s c h l i e s s t , o b g le i c h s e i n e S t e 11 u n g i m a u s g e s p r o c h e n e n S a t z e d ie d e s S u b j e c t s h t t e se in s o l le n . In d e r b e k a n n te n S t e l l e d e s V i r g i l i u s (Aen. I, 573.): urbem quam statuo vestra est, s t a n d D id o dein D ich t e r in l e b h a f t e s t e r A u f r e g u n g v o r d en A u g e n ; s i e d e u t e t m it d e r H an d s e l b s t a u f das O b j e c t ih r e r E m p f e h l u n g h in u n d g ib t es a ls s o l c h e s u n b e k m m e r t um d ie f o l g e n d e C o n s t r u c t i o n .

III. De usu D at ici.

I. Si usum Dativi poticum respexeris, videre licet, eum a communi loquendi consuetudine cum aliis rebus, tum maxime eo recedere, quod, ubi scriptores Casibus Auferendi vel Accusandi praepositione aliqua conjunctis utuntur, Graecorum more potae Dativum ponunt. Quod tamen quum dicimus, non ita accipiendum est, quasi negemus, posse grammaticam rei rationem ex primaria Dativi Latinorum vi ac potestate repeti. Quin imo haec, ut infra videbimus, haud difficili negotio indagari atque agnosci ubique poterit, modo ad illud animum attenderis, inter Objectum sive id , cujus respectu habito aliquid enuntiatur, et S u b jectum mutuam eamque fere personalem ) , ut ita dicam, rationem intercedere; tum non tam ex singulis verbis quam ex universa sententia Dativum aptum existimandum esse. Exempla rem illustrabunt.

II. Quum satis constet, Dativum, ut Grammatici loquuntur, Commodi in oratione non minus quam in pomatis frequenter usurpari, tum in his singularis quidam ejus usus cernitur apud Verba arcendi, defendendi, depellendi, similia. A pud Virgilium haec exempla reperimus:

Eel. V II, 47. solstitium pecori defendite; Geo. I ll , 154. sq. hunc quoque arcebis pecori; Aen. V, 72(1.

1) Praeclare Weissenbomius ab Accusativi significatione potestatem Dativi ita distinguit: Im A c c u s a t i v e r s c h e i n t d a s a u f d ie T h t i g k e i t b e z o g e n e S u b j e c t a ls b e w i r k t , e r s t r e b t o d e r le i d e n d , im m er o h n e e ig e n e T h t i g k e i t ; d e r D a t iv d a g e g e n d i e n t d a z u , d a s s e l b e a l s e in s o l c h e s d a r z u s t e l l e n , w e lc h e s e in e T h t i g k e i t o d e r e in e n G e s t a n d a u f n im m t , z u r c k w e i s t , z u l s s t o d e r z u l a s s e n so l l . In d em so d a s O b j e c t t h t i g i s t o d e r a ls t h t i g v o r g e s t e l l t w i rd , e r s c h e i n t es a l s P e r s o n , o d e r w ird so g e d a c h t , w h r e n d es d e r A c c u s a t i v a ls S a c h e b e z e i c h n e t , cet. ( S y n t a x d e r L a te in . S p r a c h e . Eisenach 1835). Quod ipsum in potico sermone tenendum est, cujus est proprium rebus vel inanimatis actionem quaudam attribuere.

S(| classibus ignem depulit. Cfr. Pers. I , 83. Hor. Od. I , 17, 3. Sil. V, 490.Haec et similia ita fere enuntiant solutae orationis

scriptores, ut illud unum, unde aliquid arceatur, respicientes Ablativum cum praepositione Ab conjunctum ponant. Poetae autem ad personam vel rem, cujus gratia suscipiatur actio, significandam Dativo nonnunquam u tu n tu r1).

III. D ativus ille Pronominum personalium, quo

res aliqua aut loquenti cordi curaeque esse aut ad studium alterius movendum pertinere significatur, quique ideo est Ethicus appellatus, etsi a ceterorum scriptorum sermone non abhorret, a potis tamen, vividius fere loquentibus, multo frequentius usurpatur. Quare haud alienum videtur nonnulla ex Virgilio frequentis hujus

usus exempla afferre:Eel. V III, 6. tu mihi seu magni superas jam saxa

Timavi, cet.; V III, 30. tibi deserit Hesperus Oetam; Geo. II, 252. Ah nimium ne sit mihi fertilis illa; I, 45. incipiat jam tum mihi taurus ingemere; Aen. I, 2G1. sqq. Hic tibi bellum ingens geret Italia; I, 136. post mihi non simili poena commissa luetis; II, 601. sq. non tibi 'Tyndaridis facies invisa Lacaenae has evertit opes.Quod supra diximus, ad universam sententiam sive

enuntiationem Dativum referendum esse, in hoc maxime Dativi genere valet.

IV. Verbis multis2) et quidem iis maxime, quae motum aliquem significant, Dativus subjicitur ad finem, quo tenditur, indicandum:

Eel. I I , 30. haedorumque gregem viridi compellere hibisco; VIII, 101. sq. cineres rivo jace; Cfr. Aen. X , 683; Geo. II, 290. penitus terrae defigitur arbos; IV , 562. viam affectat olympo; Aen. I, 126. alto prospiciens; Cfr. 1, 181; I, 363. sq .portantur opes pe-

1) Similiter apud Graecos dxsiv , fivvnv, Xt^etv, al.

2) Neque enim verum est, quod dicit Jani: Nec tamen ejus compositionis admodum inulta exstant exempla. Artis poet. libr. p. 128. Quot enim hujusmodi exempla unus Virgilius exhibet!

logo; II, 85. demisere neci ; Cfr. II, 398; V, 692; IX , 527. - X , 664; - XII. 513. Aen. II , 186. molem coelo educere jussit; II, 276. jaculatus puppibus ignes; II, 688. coelo palmas cum voce tetendit; Ill, 417. venit medio vi pontus = in medium ; III, 678. coelo capita alta ferentes; IV, 391. sq. membra marmoreo referunt thalamo; V, 451. it clamor coelo; VI, 297. Cocyto eructat arenam; V III, 178. solio invitat acerno; V III, 566. ter leto sternendus erat; Cfr. X I, 485; - VIII, 591. extulit os sacrum coelo; IX , 433. volvitur Euryalus leto; IX , 681. coelo attollunt capita; IX , 712. ponto jaciunt; IX , 785. juvenum primos tot miserit orco; X , 319. Gyan dejecit leto; X , 555. deturbat terrae; X I, 87. toto projectus corpore terrae; X I, 192. it coelo clamor que virum clangorque tubarum; X I, 194. (spolia) conjiciunt igni; X I, 206. urbi remittunt; X I, 818. fabuntur frigida leto lumina; X II, 130. defigunt telluri hastas; X II, 256. praedam projecit fluvio ; X II, 380. effundit solo; X II. 408. sq. spicula castris densa cadunt mediis; X II, 681. saltum dedit ocius arvis.Huic structurae, qua pro vulgari praepositiones ad

vel in cum Accusativo conjungendi consuetudine *) poetae u tuntur, propria ita subest vis Dativi, ut id, quo spectat actio, in personae rem quodammodo recipientis loco habendum sit.* Neque alia est ratio locutionum, quae sunt onerant canistris dona (Aen. VIII, 180.); vina cadis onerarat Acestes (Aen. I, 195.): stipat carinis ingens argentum (Aen. I l l , 465). Quas quidem, nulla allata ratione, satis habuerunt multi ad figuram illam Hypallagen revocare; qua via nihil omnino proficitur.

V. Huc proxime accedunt quaedam cum P r a e positionibus ad, in , sub composita V erba , quae, cum motum ad locum significant, a potis maxime et inferioris aetatis scriptoribus cum Dativo junguntur.

1) Ut hic pro vulgari structura: onerare aliquid, aliqua re paulo in- solentiorem compositionem Virgilius substituit, sic alibi saepe non temere quidem, sed exquisitius constructiones verborum invertit, velut Aen. VI, 229. socios pura circumtulit unda; IV, 506. intenditque locum sertis; V, 54. struere altaria donis. Cfr. praeterea Aen. VI, 353; V, 230; V, 536; VIII, 284. al.

Quae quidem constructio ad eandem, quam supra attulimus, rationem revocanda est. Praepositiones enim nihil aliud quam cursum actionis distinctius indicant1).

Geo. IV , 117. terris advertere proram; Aen. V, 34. notae advertuntur arenae; Cfr. Aen. VII, 35; X II, 555; Aen. X , 511. advolat Aeneae; VI, 2. Cumarum allabitur oris; III, 131. Curetum allabimur oris; V I, 311. sq. frigidus annus (aves) terris immittit apricis; V I, 262. antro se immisit aperto; III, 89. animis illabere nostris; I, 627. tectis succedite nostris; II, 478. succedunt tecto ; Cfr. Aen. VII, 501: V III, 123; Aen. VIII, 125. subeunt luco; IX , 570. portae; V II, 161. muro.

VI. Dativus subjicitur Verbis certandi et contendendi:

Eel. V, 8. montibus in nostris solus tibi certet Amgn- tas; V III, 55. certent et cycnis ululae ; Geo. II, 138. laudibus Italiae certent; Aen. I, 493. audetque viris concurrere virgo; X II, 678. stat conferre manum Aeneae; I, 475. impar congressus Achilli; Geo. II, 96. cellis contende Falernis; Aen. IV, 38. placitone etiam pugnabis amori.

Atque eodein modo alia in poematis construuntur similis significationis Verba (altercari, luctari, deluctari, bellare), quibus subjiciunt scriptores aut cum praepositionem, ut communem certandi actionem, aut adversus, contra, ut, quo liaec dirigatur, indicent apertius2). Neque in his locutionibus propria Dativi potestas non agnoscitur; qui casus suum in iis sententiis domicilium habet, in quibus mutua quaedam monstratur vel actio vel allectio. Pugiiare enim qui possis, nisi sit, qui contra pugnet?

1) Vide F. A. Rachium (Die L e h re von dem G e b r a u c h e d e r C a s u s in d e r l a t e i n i s c h e n D ic h t e r s p r a c h e , p. 51).

2) Graecis hoc genus admodum esse familiare, satis notum est'; a quorum loquendi consuetudine ne illud quidem recedit, quum apud poetas Latinos Verbis, quae significationem habent discrepantiae et dissensionis, velut differre, discordare, dissidere, distare, al. Dativus subjicitur.

VII. Ubi cum praepositione ab Ablativus jungi poterat, subjicitur Dativus non solum participiis P e r lecti et temporibus inde formatis1) , id quod vel apud principes solutae orationis scriptores non raro videre licet, sed etiam poetarum maxime more simplicibus Verborum formis:

Aen. I , 440. neque cernitur ulli; III, 398. cuncta malis habitantur moenia Graiis2).Nec vero statuendum est, ejusmodi structuram idein

plane atcpie Ablativum cum praepositione ab conjunctum valere; si quidem per Dativum non tam auctor actionis significatur, quam is, ad quem haec redundat. Praeterea 11011 minimum adjuvatur singulorum locorum explicatio, si teneas, passivam Verborum formam in in- transitivam vel reflexivam significationem facile ab ire3).

IV. De nsu Genitivi.

I. Usus Genitivi poeticus eo maxime notabilis est, quod liberius, quam in oratione fieri solet,

1) Eel. VIII, 95. mihi lecta venena; Aen. I, 326. nulla tuarum audita mihi nec visa sororum; V, 610. nulli visa; II , 247. non unquam credita Teucris; III, 14. terra regnata Lycurgo; VI, 509. nihil 0 tibi, amice, relictum.

2) Apud Ciceronem il a cum Dativo jungitur verbum quaerendi. Cfr Madv. ad Cicer, de Fin. p. 27.

3) Cetera, quae usus Dativi Virgilianus habet memorabilia, leviter attigisse sufficiat. Ex quo genere sunt exempla, in quibus Dativus positus repcritur, ubi ex communi loquendi consuetudine a) aut praepositio ad ponenda fuit, velut Aen. III, 540. bello armantur equi; Cfr. Aen. II , 315; VI, 599. rimatur epulis; VII, 482. bel- loque animos accendit agrestes; b) aut de: Ecl. V I, 16. serta procul tantum capiti delapsa jacebant; c) aut in vel etiam Genitivus : Aen. X , 270. ardet apex capiti. Quo addi potest, Virgilium ceterosque poetas hujusmodi locutionibus valde delectari: Aen. I, 477. huic cervixque comaeque trahuntur; V II , 785. cui triplici crinita juba galea alta Chimaeram sustinet; VIII, 684. cui tempora fulgent; in quibus compositionibus ad universam sententiam Dativum pertinere, facile intelhgitur. Alias poticas constructiones reperies in Aen. IV, 290. sq. Geo. II, 178; I , 3; Aen. IV, 699; VIII, 127; II, 62. II, 247.

cum Adjectivis et Verbis conjungitur. Ac vero saepissime videre licet, poetas ad res arctius inter se connectendas ') loco Ablativi vel alius cujusdain structurae Genitivo uti. Quare haec et alia, quae hujus sunt quaestionis, ordine jam exponere conabimur.

A) D e Genitivo nominibus Substantivis conjuncto.

II. In cognatione aliqua commemoranda duo nomina P ropria ita conjunguntur, ut nullo, quod ipsum necessitudinis gradum indicet, apposito Appellativo, alterum Genitivo casu ponatur;

Eel. V I, 74. Scyllam Aisi (tiliam); Geo. I, 138. L ycaonis Arclon (lilium); Aen. Y l. 30. Deiphobe Glauci (tilia); 1, 41. Ajacis Oilei, (tilii). Cfr. oijos raXvs Aae; Aen. 111, 313. Hectoris Andromache (conjux.).

Cavendum tamen est, ne in hujusmodi compositionibus explicandis, ut multi fecerunt Grammatici, velut Sanctius, Ruddimannus, Ramshoruius, Zumptius, al., illam temere saepe fictam iMtiytv in auxilium voces. Namque in locis, quos protulim us, Scylla, Deiphobe, Andromache, cet. non minus Aisi, Glauci, Hectoris esse dicuntur, quam alia quaevis res dici potuit, quae eorum esset. Itaque statuendum , hunc Genitivum esse possessivum. Ipsum autem cognationis gradum aliunde notum, putes. Praeterea tenendum est, liunc loquendi morem apud poetas maxime et inferioris aetatis scriptores vigere2).

1) Vere enim Baebius in libello, qui est de usu Casuum : D a s G en i t iv v e r h l t n i s s b e r u h t n ic h t a u f e in e r z u f l l i g e n , a u s s e r n A n e i n a n d e r f g u n g z w e ie r B e g r i f f e , vo n den en d e r e in e g l e i c h s a m e in e b l o s s e E r g n z u n g des a n d e r n i s t ; v ie l m e h r m s s e n w ir a u f e in e t i e f e r e , in n e r e V e r b in d u n g s c h l i e s - s e n , d e r z u f o l g e d e r e ine B e g r i f f in den n d e rn e i n g r e i f t u n d l o g i s c h mit ihm zu einem q u a l i t a t i v b e s t im m te n G a n zen v e r s c h m i l z t:

2) Tac. Ann. IV, 11, 5. Apicata Sejani; Plin. ep. II, 20. Verania Pisonis; Plin. hist. nat. X X V lll , 12. Poppaea Aeronis. Cfr. Val. Max. VI, 7. 1. E Livio afferri solet Hasdrubal (iisqonis (25, 37.); quod exemplum cum citat Zumptius (Grain. Lat.) jam Ruhnkenium annotasse ait, in barbaris maxime vocabulis omitti vocabula filii et filiae. Vide praeterea Ruddimanni inst. gram. Lips. 1823. p. 4L, el Ilaasiuin ad Keisigii scholas p. 641.

III. D no nomina Substantiva, quorum unum es Proprium , alterum Appellativum, ita haud raro conjunguntur, ut Appositionis loco huic illud Genitivo casu addatur. Quod tum.-maxime fieri solet, quum deterris, urbibus, lluviis, montibus fit mentio.

Aen. III, 477. Ausoniae tellus; I, 247. Ille urbem Patavi sedesque locavit; I, 565. quis Trojae nesciat urbem ; III, 293. Buthroti accedimus urbem ; V I, 588. per Elidis urbem. Sit; apud Homerum: Tolr/e tQov TTTo)Jit(jov. Aen. \ 1, 6o9. Eridani amnis *) ; V II, 714. flumen Himellaey Cfr. Aen. I, 244; Aen.VIII, 231. mons Aventini; V II, 697. Cimini mons.Hoc Genitivi Definitivi genere raro admodum scripto

re s2), frequentissime poetae u tu n tu r3); apud quos non- nunquain ita addita nomina Appellativa nihil aliud fere quam circumlocutiones efficiunt, quas quidem ad poetici sermonis copiam et elegantiam pertinere, non temere existimabant veteres4).

B ) D e Genitivo Adjectivis conjuncto.

1) Nescio tamen, an hujusmodi exempla nonnunquam ita etiam explicare possis, ut ipsum fluminis Numen cogites, cujus nomini genitivo casu adjungatur res possessa.2) E Cicerone afferunt fere Grammatici: in oppido Antiochiae; ad Attic. V, 18, 1. Quae autem olim quidam apud Caesarem invenisse sibi videbantur, (B. G. I , 2. monte Jurae; VII, 56. mons Cevennae.)

ea jam correcta et emendata sunt. Et quod attinet ad duos illos locos, quos e Sallustio Perizonius (ad Sanctii Minervam Franequerae, 1687. p. 120.) profert, sciendum est, altero loco (Jug. 92.) nunc legi flumen Mulucha, in altero autem, quod ibidem invenitur, exemplo: oppidum Laris cap. 90. non Genitivum, sed Accusativum esse intelli- gendum.3) P o e t i s c h s in d V e r b i n d u n g e n , w ie urbs Trojae, flumen Rheni, mons Caucasi u n d h n l i c h e , wo die P r o s a d u r e h a u s d ie

A pp o si t i o ns ver b i n d u n g d e s g l e i c h e n C a s u s f o r d e r t . Krebs. Antib. p. 34.4) De grammatica hujus constructionis ratione disserens Billro- thius (Gram. Lat. Leipzig 1838. p. 218.) apte comparat Graeca illa exempla: tpxoi d'rrujv, 2xetpvwpa nvywv. Quibuscum confer:

Geo. III, 423. agmina caudae; Aen. , 736. laticum libavit honorem; XII, 546. mortis metae. Cic. pro Mur. X , 23. aliis virtutibus continentiae, gravitatis, justitiae, fidei te dignissimum judicavi; de Off. II , 5, 16: Cacs. bell. civ. I l l , 72.

IV. Adjectiva neutrius generis cum Genitivo conjuncta si primum inspexeris, haud pauca apud Vir- gilium potici generis exempla reperies. Quorum tamen non omnia plane ejusdem sunt naturae. Nam aut Genitivi Partitivi vis praevalet, idque tum maxime, si Adjectiva singularis sunt numeri, aut videtur haec vis ita quasi suppressa, ut nihil aliud fere nisi illud, qualis sit res, significetur.

a) Aen. ILI, 232. ex diverso coeli; IV. 184. coeli medio; VII, 59. tecti medio; V II, 227. plagarum quatuor in medio; Aen. I, 310. in convexo nemorum; Geo. I, 478. sub obscurum noctis, b) Aen. I, 422. strata viarum; i. e. stratas vias; II, 332. angusta viarum; II, 725. opaca locorum; V I, 033. opaca viarum; IV , 451. convexa coeli; V, 095. ardua terrarum; VI, 140. telluris operta; VIII, 221. ardua, montis.Ilaec constructio, quae ex eo est orta, quod neutrius

generis Adjectiva Substantivorum natura induuntur, apud Ciceronem et Caesarem admodum rara e s t1). Contra apud potas eorumque imitatores, praesertim inferioris aetatis h istoricos1) usus ejus patet latissime. Neque id mirum; si quidem ita et Substantivorum Abstractorum inopiae, et quasdam vocabulorum formas versibus herois inserendi difficultati est succursum3).

V. Insolentius paulo Genitivi partitivi exemplum reperitur in Aen. IV , 576. Sequimur te, sancte Deorum.

1) Cie. de or. Ilf, 16. cujusque artis difficillima; ad fam. I , 9 , 15. summa pectoris; Caes. B. C. 3 , 105. in occultis et reconditis templi.

2) Ut in ceteris rebus, sic hoc in genere Tacitus maxime poetarum loquendi morem imitatus est. Vide Boetticheri Lexicon Taciteum, pag. 35. 36; ubi e Sallustio quoque, Livio, aliis scriptoribus ejusmodi exempla afferuntur.

3) Die V e r b r e i tu n g d e r R e d e n s a r t e n wie nubila coeli f u r d a s ganz p r o s a i s c h e nubilum coelum i s t o h n e Z w e i f e l z u e r s t vo n den E p i k e r n a u s g e g a n g e n . D enn in den m e is te n B e i s p i e l e n d ie s e r A r t is t d a s A d je c t i v u m im N e u t r u m als S u b s t a n t i v u m o d e r im G e s c h l e c h t e d e s S u b s t a n t i v u m e n t w e d e r g a r n ic h t o d e r doch s c h w e r f g b a r f i i r d a s D a k t y l i s c h e V e r s m a s s . J. R. Kne. (U e b e r d ie S p r a c h e d e r R m i s c h e n E p ik e r . Mnster. 1840. p. 62.).

liane structuram 1) ad Graecam loquendi formulam, quae est Sta O-twv esse compositam, suspicari licet. Servius ad hunc locum annotavit, apud Ennium exstare hoc: respondit Juno Saturnia, sancta dearum.

VI. Quum Adjectivorum Relativorum, i. e. quae per se non certae satis et definitae sunt p o tes ta tis, non pauca vel apud optimos solutae orationis scriptores Genitivum rei, qua vagae eorum notiones continentur et quasi circumscribuntur, adsumunt, tum multo major eorum numerus in poematis cum hoc Casu conjunctus reperitur. N e c tamen hoc in genere tantam, quantam alii poetae , velut Horatius et Silius Italicus, licentiam sibi sumsit Virgilius. E cujus carminibus enumerabimus jam Adjectiva, quibus Genitivus poetice adjungitur. Huc igitur referenda sunt:

a) Adjectiva nonnulla, in quibus inest significatio copiae, defectus, vacu ita tis:

Eel. II, 20. dives pecoris: Geo. II, 136. silvae ditissima terra ; Aen. I , 343. ditissimus agri.; II, 22. dives opum; Cfr. Aen. IX, 26. E d . II. 20. abundans lactis; Aen. I, 441. laetissimus umbrae; X I, 338. largus opum; X II, 559. immunis belli ; Geo. IYr, 310. truncus pedum', Aen. X , 630. sq. veri rana feror; X , 15. libera fa ti gens.Neque aliter apud alios poetas cum Genitivo conjun

guntur fecundus, gravidus, benignus, munificus, nimius, onustus, cumulatus, plurimus, satur, pauper, tenuis, nudus, siccus, orbus, inanis, purus, viduus, al.

b) Adjectiva, quae peritiam vel notitiam designant:Aen. X , 173. expertus belli.-, X, 843. praesaga mali;

VI, 66. praescia venturi ; X , 225. doctissima fandi.

1) Kriigerus iGram. Lat. p. 450.) docet, aliam esse hujus exempli rationem, atque aliorum, quae cum eo fere comparentur, velut degeneres canum. Plin.; nigrae lanarum; Plin. Ita enim disserit: l i i e r b e z e i c h n e t d e r G e n i t iv n i r g e n d s ein G a n z e s , vo n w e lch em n u r ein d a r in e n t h a l t e n e r T h e i l g e d a c h t w e r d e n so l l . D ie s e A u s d r u c h s w e i s e i s t a l s o g e n a u g e n o m m e n n ic h t lo g i s c h r i c h t i g g e f a s s t .

Ilis , quorum quidem constructionem ad similitudinem Adjectivorum, quae in prosa oratione cum Genitivo jun guntur, velut peritus, gnarus, providus, nescius, al. conformatam esse, patet, ex aliis poetis addi possunt disertus, sagax, sollers, divinusy scitus, simii.

c) Adjectiva, quae anim i vel corporis affectionem vel statum significant:

Aen. XI, 73. laeta1) laborum; X I, 410. fortunatus laborum; Geo. I, 277. felices operum; Aen. I, 350. securus amorum: V II, 304. securus pelagi; X ,000. ingratus salutis; IX , 255. integer aevi Cfr. Ilor. Od. I, 22, 1. integer vitae; Aen. I, 178. fessi rerum.

Eandemque legem in pomatis sequuntur alia multa Adjectiva, velut anxius, impavidus, intrepidus, socors, segnis, prosper, bonus, egregius, pravus, lassus, siinil. Quo in genere praestantiores solutae orationis scriptores vel ablativo (i hnseende till) vel praepositionibus utuntur.

d) Adjectiva variae significationis cum vocabulo animi conjuncta.

Aen. IV, 203. amens animi', V, 202. furens animi', IX , 085. praeceps animi; Geo. IV, 491. victus animi', Aen. IV, 529. infelix animi: II, 01. dens anim i; IX . 240. maturus animi', X I, 417. egregius anim i; XII, 19. praestans animi'. Geo. III, 289, animi dubius2).

e) Adjectivum, quod est indignus:

Aen. X II, 649. magnorum haud indignus avorum. Cfr. Sil. Ital. VIII, 383.

1) Wagnerus, qui ita vertit : laboriosa, nohvsyt (Kunstreich), docet, hoc Adjectivum apud aureae aetatis scriptores, ubi proprie ponatur, adjunctum habfiffi Abltivillll, sed ubi copiam, significet, requirere Genitivum, iteinquc adjungit, posteriores perverse imitatos Virgilianam dictionem Adjectivo laetus etiam proprie posito Genitivum jungere. Quod num vere praecipiatur, dubitare licet. Cfr. quae ad h. 1. annotavit Thielius.

2) Vide tamen, an in his locutionibus vocabulum animi pro Loca- tivo (cfr. domi, humi, simii) habendum sit. Cfr. Khner, ad Cic. Tuse. II, 4, 10, ubi de Ciceroniana illa locutione animi pendere disputat. Prae

C) D e Genitivo Verbis conjuncto.V II. Quod supra diximus, Syntaxim Genitivi

Adjectivorum in poematis latius, quam in oratione, patere, id in Verbis valet quodammodo. Nec tamen apud Virgilium hoc in genere quidquam tere memorabile exstat praeter haec ') :

Aen. X I , 280. veterum memini laetorque malorum ; X I, 125. sq. Vir Trojane, quibus coelo te laudibus aequem? Justitiaene prius mirer, be/line laborum?Ilis autem Verbis quum insolenter Genitivus adjun

gatur, sunt, qui aliter rem explicent. W agnerus quidem Vocabulum malorum ex memini aptum existimat, et Jah- nio videntur nomina justitiae et laborum ad voc. laudibus referenda. Equidem etiamsi concedam, illam prioris loci explicationem (memini laetorque laborum = memini laetus laborum) probari posse, nihil video, cur non Vir- gilius utrumque Verbum cum Genitivo jungere potuerit, quum praesertim his in rebus Graecorum vestigia persequerentur poetae Latini. Quo accedit, quod apud Latinos non desunt cognatae significationis Verba, (piae cum Genitivo conjunguntur -).

V. De usu Ahlativi.I. Hic illud in primis commemorandum videtur,

apud potas frequentius et liberius, quam fieri in oratione solet, omitti praepositiones. Quod praecipue in locali, qui dicitur, Ablativo cernere licet, idque non

terea, si usum respexeris, nonnulla hujusmodi exempla apud Sallustium et Livium, frequentiora apud posterioris aetatis scriptores exstare, reperies.

1) Verbum explendi (Aen. II, 586.) ad similitudinem v. implendi cum Genitivo junctum nominasse satis habeo. Quod autem attinet ad illud, quod legitur in Aen. X , 441. desistere pugnae, ibi Dativum statuere possis. Cfr. Stat. Theb. V, 273. haud unquam justo mea cura labori destitit.

2) Cfr. Plaut. Mil. glor. IV, 1, 17. cupiunt tui; Hr. Sat. II , 6, 84. ille sepositi ciceris nec longae incidit avenae; Neque aliter vereri, trepidare, furere, fastidire, al.

minus quum, unde exeat motus, quaeritur, quam si, ubi quid sit vel liat, significatur.

a) Prioris generis exempla invenies in Eel. VI, 38. cadant nubibus imbres; Aen. X I, 588. labere, Nympha, polo; I, 394. aether ea lapsa plaga Jovis ales; Geo. I , 305. sq. stellas videbis praecipites coelo labi; Cfr. Ecl. I, 63; Geo. I, 322. coelo venit, agmen aquarum; en. V II, 218. extremo veniens sol adspiciebat olympo; VI, 191. coelo venere volantes; Clr. Geo. IV, 80: Aen. II, 250. ruit oceano nox; V, 98. vinaque fundebat pateris; V, 600. rapiunt focis penetralibus ignem; VII, 038. hic galeam tectis trepidus rapit; Cl'r. Aen. IV , 579. X , 215. dies coelo concesserat; X II, 510. fratres Ly- cta missis et Apollinis agris; IV, 385. mors anima seduxerit artus; II, 260. cavo se robore promunt; III, 300. progredior portu; V, 140. finibus prosiluere suis. Ac saepe quidem videre licet, cum Ablativo ita conjungi V erba cum particula re composita: Geo. IV, 88. acie revocaveris; Aen. I, 358. sq. tellure recludit thesauros; II, 115. adytis haec tristia dicta reportat; IV, 545. quos urbe revelli; V, 99. Acheronte remissos; V, 178. fundo vix tandem redditus imo; V, 409. referebat pectore voces; IX , 32. refluit campis; X , 330. galea clipeoque resultant; Cfr. Geo. I ll, 11; Aen. I, 079 *).

Neque huc referri non potest illud, quum non addita praepositione ab2) cum Substantivis jungitur Ablativus originis, velut: Aen. IV, 30. mariti Tyro; X , 345. Curibus Clausus3). Cfr. Aen. X , 183. Aliis locis vel Adjectivum additur vel Participium, quo additamento multo plenior efficitur oratio: Aen. V, 61. Troja generatus Acestes; X , 141. Maeonia generose domo.

1) De iis, quae hoc in genere sol. or. seriptores exhibent, vide Krgeruin (Gram. Lat. p. 488.), Madvigiuin (Grain. Lat. 2G2; 275).

2) Nonnullis locis haec praepositio Ablativo adjuncta reperitur, velut: Geo. III, 2. pastor ah Amphryso; Ecl. I, 8. nostris ah ovilibus agnus; Aen. VII, G47. Tyrrhenis asper ab oris Mezentius. Cfr. Liv. I, 50. Turnus ab Aricia.

3) Pauca admodum ejusmodi exempla apud sol. or. scriptores re- periuntur. Cfr. Caes.B. C. I, 24. Cn. Magius, Oremona; Cic. (in tribuum nominibus) II. Verr. VIII, 32. Q. Verrem, Romilia; ad fam. V II I , 8. C. Septimius, Quirina. Pro Ablativo frequentius usurpari Adjectiva, satis constat.

b) Alterius generis haec exempla afferri possunt: Aen. I, 265. Tertia dum Latio regnantem viderit aestas; V, 751. gens debellanda tibi Latio est; I, 263. bellum ingens geret Italia; X II, 344. quos nutrierat L ycia; III, 502. sq. Cognatas urbes olivn populosque propinquos, Epiro, Hesperia; Geo. 111,434. saevit agris- Aen. I, 552. silvis aptare trabes; 11, 557. jacet ingens litore truncus-, V I, 901. stant litore puppes1); III, 124. pelagoque volamus; III, 220. campis armenta videmus', IV, 404. it nigrum campis agmen', IV, 147. ipse

jugis Cynthi graditur; IV, 328. sq. si quis mihi parvulus axda luderet Aeneas; V, 459. nimbi culminibus crepitant; V II, 201. porfuque sedetis; V II, 460. anna toro tectisque requirit; VII, 680. inventus focis; X , 98. fremunt silvis; X I, 135. erravere jugis; I, 56. celsa sedet Aeolus arce; III, 110. habitabant vallibus imis; III, 644. altis montibus errant ; V I, 192. viridi sedere solo; V I, 643. fulva luctantur arena; V I, 673. lucis habitamus opacis; VII, 758. Marsis quaesitae montibus herbae; IX , 3. sacrata valle sedebat; Eel. VI, 43. sq. Hylan nautae quo fonte relictum damassent.

Haec, quae enumeravimus, exempla satis testantur, Ablativum loci, sive adjunctum ei reperiatur aliquod P ro nomen vel Adjectivum, sive absit omne Epitheton, a poetis multo liberius, quam a ceteris scriptoribus, non addita praepositione in usurpari. Qui usus in soluta oratione, si a nominibus urbium tertiae Declinationis vel pluralis numeri aliisque paucis vocabulis et locutionibus2) discesseris, non admodum frequens est.

II. Ad materiam, ex qua quid factum est vel constat, significandam nudus ponitur Ablativus:

Aen. I, 655. duplicem gemmis auroque coronam; II, 765. crateres auro solidi; III, 286. Aere cavo clipeum; X , 784. sq. per orbem aere cavum triplici;

1) Cfr. exempla, quae sunt: Aen. IV, 373. ejectum litore; III, 135. subductae litore naves, i. e. subductae in litore jacebant. In his enim cogitanda est conditio actionem secuta.

2) Velut : ruri, mari, terra marique, reyione, dextra, sinistra, al. Quo referri illud potest, quum vocabulo loci additur aliquod Epitheton, vel ad Substantiva adjungitur Adjectivum totus.

V, GG3. pictas abiete puppes. Cfr. Aeu. I, 1G7. I , 164.E s t hoc Ablativi genus vel eo notabile, quod 11011

apponuntur Participia, quaesunt factus, cmpositus, simii.; quibus additis llaccesceret quodammodo dicendi vigor. Praeterea animadvertendum est, solutae orationis scriptores hoc in genere vel praepositionibus (ex, de)1) uti, vel Adjectivis materialibus.

III. A d similitudinem V erborum , quae sunt abundare , redundare, affluere, simii.2) , componuntur alia cognatae significationis V erba :

A en. V III, 487. sanie taboque fluentes3) ; III, 62G. membra fluentia tabo', Geo. II, 190. sq . fluentes Baccho vites,- Aen X I, 8. rorantes sanguine cristas; X II, G91. sanguine terra madet. Atque huc referri possunt: Geo. 1, 117. tepido sudant humore lacunae; Aen. II, 582. sudarit sanguine litus; IX , 332. sq. truncumque relinquit sanguine singultantem. In quibus omnibus locutionibus vis Ablativi causalis facile agnoscitur.

IV . Memorabile Ablativi causalis exemplum hoc est:

Aen. I I I , 83. jungimus hospitio dextras; i. e. ju re hospitii. P au lo enim rarius ejusmodi Ablativus apud praestantiores sol. or. scriptores subjicitur Verbistransitivis.V . Ablativus Instrumentalis insolenter subjicitur

Verbo ingeminandi:Aen. 1, 747. ingeminant plausu Tyrii*).

1) Nonnullis locis apud Virgilium addita reperitur cx praepositio, velut: Aen. IV, 138. pharetra ex aura; V, 2G0. geminos ex aere le- hetas; XI, 10. cli/peurn ex aere.

2 ) Dev p r o s a i s c h e S p r a c h g e b r a u c h w e ic h t z w a r h i e r n i c h t v o n d em p o e t i s c h e n ab ; d o c h l s s t d ie k h n e r e d i c h t e r i s c h e A n s c l i a u n g s w e i s e m a n c h e n A b 1 a t i v zu , d e n d ie P r o s a u m s c h r e i b t o d e r d u r c h P r p o s i t i o n e n e r l u t e r t . Bach.

3) Cfr. Liv. 38. 17. Jluunt sudore membra. Aliter se habet Virgili- anum illud: Aen. V, 200. sudor fu i t undique rivis; hic enim Ablativus modum significat.

4) Hanc lectionem, quae in optimis Codicibus invenitur, Vossius cum simili loco Aen. IX, 811. ingeminant hastis recte comparavit.

Ilaee loquendi formula non minus quam ipsa vox ingeminandi poetica est. Cujus grammatica ratio 11011 ita difficilis erit explicatu, modo teneas, Verbum illud refle- x iva1) significatione usurpari, additoque Ablativo ipsum indicari instrumentum.

VI. Quum res, qua quis indutus est, commemoratur, cum Ablativo conjungitur in praepositio:

Aen. Ill, 595. patriis ad Trojam missus iri armis $ V, 37. horridus in jaculis ; V, 179. madidaque fluens in veste cfr. IV, 518/ VII, 167. sq. nuntius ingentes ignota in veste reportat advenisse viros/ V, 550. sese ostendat in armis/ cfr. IX , 269; 376 2).In bis locutionibus, si non solum Ablativum cum

praepositione in conjunctum, sed totam sententiam consideraveris, significationem modi habitusque facile agnosces. Ceterum negare vix possis, bae constructione multo acriorem fortioremque reddi orationem, quam si ex communi loquendi consuetudine cum nomine rei comitantis praepositionem cum3) conjunxeris.

' VII. Ubi Ablativus qualitatis poni poterat, frequentius in poematis, quam in oratione, cum Subjecto vel Objecto hoc modo conjungitur Adjectivum:

Aen. V II, 483. cervus cornibus ingens/ IX , 163. purpurei cristis juvenes; X , 722. purpureum pennis; IX , 359. aurea bullis cingula*).

1) Cfr. Aen. V, 227; III, 199; IV , 531. Aliis locis Accusativus huic Verbo subjicitur, velut: Aen. V, 457; VII, 578; Geo. I , 411.

2) Cfr. Cir. 251. in tenui steterat succincta crocota; Val. Fl. I , 641. subitus trifida Neptunus in hasta; 840. venit m vittis castuque in veste sacerdos; Ovid. A. am. I I , 297. sive erit in Tyriis sive erit in Cois; Stat. Theb. VII, 669. aeria Capaneus occurrit in hasta; al. Apud Ciceronem: potans in rosa Thorius. Fin. II , 20, 65.

3) Per occasionem commemoro, Virgilium, si praepositionis cum usum respexeris, duobus locis Ennianum loquendi genus imitatum esse: Aen. VIII, 72. Tuque, o Thybri tuo cum flumine sancto, accipite Aenean; IX, 816. sq. ille suo cum yuryite flaco accepit venientem. Quibus locis cave credas, supervacaneam esse hanc praepositionem, siquidem significare voluit poeta arctissimam illam Dei cum fluvio suo conjunctionem. Cfr. Enn. edit, llessel. p. 43. Teque, pater Tiberine tuo cum flumine sancto, veneror.

4) Vide Kriigermn (Gram. Lat. p. 532).

VIII. P e r Ablativum temporis breviter enuntiatur re s , quae in soluta oratione pluribus exponenda fuit:

Aen. IV, 502. graviora timet, quam morte Sychaei; i. e. quain quae acciderant, quum mortuus esset Sychaeus; IV, 43G. Quam (veniam) mihi quum dederis, cumulatam morte remittam; V, 100. sq. Trojae quos sorte suprema delegi comites1).

VI. De usu Temporum et Modorum.

A ) I. Jani primum, ut a Praesenti Indicativi o r diamur, videre licet, Virgilium hoc Tem pore pro P ra e terito uti frequentissime, idque non in continua solum et incitata oratione ad praeteritum aliquid sensibus quasi propius admovendum, sed etiam in brevi rei ante factae significatione ). Quo in genere ea maxime memorabilia exempla sunt, in quibus

1) Cetera, quae in usu Ablativi Virgiliano memorabilia sunt, leviter attingam, velut quum a) pro nunc viribus opus est dicitur usus (Aen. VIII, 441.); b) in re sacra Verbum faciendi cum Ablativo instrumentalt conjungitur: Eel. III, 77. faciam vitula. (Cfr. tq dt tv et (tiCsiv) ; c) in comparatione pro Accusativo Objecti hoc modo usurpatur Ablativus: Aen. I, lo. sq. Quem Juno fertur terris magis omnibus unam coluisse. Vide Kriigerum. (Gram. Lat. p. 494.); d) nudus, ut assolet apud inferioris aetatis historicos, ponitur Ablativus Absolutus: Aen. I , 737. libato; V, 1*27. tranquillo; e) Verbo, quod est stupere, additur praepositio in cum Ablativo ad id, in quo totus sit allectus, significandum: Aen. X , 446. stupet in Turno. Cfr. Ovid. Met. VII, 21; VIII, 50. AI, 490. Prop. I , 13. 7; f) praepositio in ponitur, ubi pro exspectaveris: Aen. V, 536. sq. cratera, quem Thracius olim Anchisae genitori in magno munere Cisseus ferre sui dederat monumentum. De qua re ita Thielius: ein s e l t e n e r u n d d u r c h a u s g r i e c h . G e b r a u c h des in, w ie f r e i l ic l i a u ch s e l t e n iv v o r k o m m t; e ig e n t l i c h n i c h t f r vrl, s o n d e r n wie e ine A p p o s i t i o n , die e in e n g a n z e n S a t z e n t h l t : quod pro munere, in numero maximorum munerum habendum esset.

2) A b g e s elien vom t e m p u s h i s t o r i c u m , w e lc h e m e b e n d a s s e l b e zum G r u n d e l i e g t , d i e n t d a s P r a e s e n s s t a t t d e s P e r f e c t i , v o r z g l i c h D i c h t e r n zu l e b h a f t e r e r , a n s c h a u l i c h e r e r , s i n n l i c h e r e r D a r s t e l l u n g und A u f f a s s u n g , in d e m es n i c h t n u r den B e g r i f f d e r G e g e n w a r t , d e n G e g e n s t a n d , dem G e f h le n h e r b r i n g t , s o n d e r n au ch d u r c h d ie V o r s t e l l u n g d e s D a u e r n d e n u. F o r t w h r e n d e n , ein T h u n , e in

a) Actio com mem oratu i- praeterita illa quidem, sed ita tamen, u t continuetur eventus:

Aen. I , 516. sep dissimulant et nube cava speculantur amicti, quae fortuna viris, classem quo litore linquant;i. e. liquerint, ut etiamnunc ibi sit; II, 664. sqq. hoc erat, quod me eripis, ut cernam; i. e. quod me eripuisti et etiamnunc eripis; V, 57. Adsumus et portus delati intramus amicos. Cfr. Aen. IV, 228. Quo proxime illud accedit, quum in enuntiatis relativisb) lioc modo Praesens usurpatur:

Aen. IX , 266. dabo cratera antiquum, quem dat S idonia Dido; i. e. cujus donatrix est Dido; X , 518. sq. Quatuor hic juvenes, totidem, quos educat Ufens, viventes rapit; i. e. quorum educator est Ufens; V II, 484. sq. Tyrrhidae pueri quem nutribant Tyr- rheusqne pater, cui regia parent armenta; i. e. pastor. Cfr. X I, 172. magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera leto1).c) comparationis causa fabulae notae commemo

rantur :Eel. V I, 30. nec tantum Rhodope mirantur et Isma

rus Orphea; i. e. u t est in fabulis, sive: mirari perhibentur; Aen. I , 316. sq. qualis equos Threissa fatigat Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum. Cfr. Tibuli. II, 4, 55 2).

L e i d e n , e in e n Z u s t a n d , in vv e s e n 11 i e Ii e r u n d n o t h w e n d i g e r V e rg e s e l l s c h a f t un g m it d em G e g e n s t n d e e r s c h e i n e n l s s t , v o n d em d ie s s a u s g e s a g t w i r d . Thielius ad Aen. IX , 206.

1) Wagnerus docet, in hoc exemplo ideo positum esse praesens, quod recens vigeret in animo rei memoria, idemque confert Aen. II, 275; II, 603. Equidem nescio, an in poetico hoc Praesentis in enuntiatis relativis usu explicando tenendum sit id, quod ad Aen. II, 275. annotavit Jalmius. Quem ad modum, inquit, participia praesentia haud raro ita usurpantur, ut temporis notione abjecta modo Adjectivorum vices teneant, ideoque etiam ibi leguntur, ubi participio perfecti opus est, ita etiam enuntiata relativa interdum soli praedicato circumscribendo inserviunt, unde, nulla ceterorum enuntiationum ratione habita nude, praesenti Verbi tempore conformantur. Cfr. Aen. IX, 361.

2) Haec et cetera, quae in usu Praesentis Virgiliano notabilia sunt, copiose et docte tractarunt interpretes, velut Thielius (ad Aen. IX , 266.), Jalmius (ad Aen. II , 275.) Wagnerus (Quaest. Virg. VII). Ad quos lectorem delegatum volo.

II. P i aesens Indicativi pro Futuro usurpatur in vaticiniis:

Aen. V II, 98. sq. externi veniunt generi, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant; Cfr. V III , G5. hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit. Vates enim, qui, quae futura sunt, oculis subjecta cernere sibi videntur, ea tamquam praesentia enuntiant.

III. Perfectum Aoristi Graecorum modo ponitur ad significandum aliquid saepe factum vel fieri solitum, velut:

Geo. I, 49. Illius immensae ruperunt horrea messes; I, 287. multa ado gelidae mortis se nocte dedere; IV. 212. . sq. rege incolumi mens omnibus una est, amisso rupere dem 1). Ac vero maxime in comparatione notabilis est Perfecti usus. Quidquid enim ad rem aliquam illustrandam com paratur, ex usu de- sumtum ideoque aliquando factum, existimes. Aen. III, (579. sqq. quales quum vertice celso cyparissi constiterunt; IX , 435. sqq. purpuretis veluti cum fios sticcisus aratro languescit mori ens lassove papavera collo demisere caput; X , 273. sqq. leo ceu gaudet, hians immane comasque arrexit; X I, 209. sq. ac velut ille (lupus) in montibus sese avius abdidit altos. Neque aliter res se habet apud Graecorum Epicos.

IV. Nonnunquam praegresso Praesenti subjicitur Perfectum Indicativi ad rem statim et repente consecutam indicandam, velut:

Geo. II, 79. sq. deinde feraces plantae immittuntur; nec longum tempus, et ingens exiit ad coelum ramis fe licibus arbos; Geo. I , 330. terra tremit, fugere ferae.

V. Praesens Indicativi Praeterito ita saepe subjungitur, ut rem consecutam significet2):

Aen. II, 4G5. sq. impulimusque (turrim); ea lapsa repente ruinam cum sonitu trahit; V II, 621. sq.

1) Hoc loquendi genus sero in prosam orationem immigravit. Yide Madvigium (Opusc. Acad. Vol. II. p. 115. sq.).

2) Vide Wagnerum (Quaest. Virg. VII.).

impulit ipsa manu portas, et cardine verso belli ferratos rumpit Saturnia postes- VI, 745. sqq. donec longa dies concretam exemit labem, purumque relinquit aethereum sensum,- IX , 432. transabiit (ensis) costas et candida pectora rumpit-, VIII, 219. sq. hic vero Alcidae furiis exarserat atro feile dolor: rapit arma-, i. e. quum exarsisset, rapit- X II, 430. sq. ille avidus pugnae suras incluserat auro hinc atque hinc, oditque moras hastamque coruscat. E st profecto liaec loquendi be vitas vividiori poetarum sermoni accommodatissima.

B ) VI. In sententia, cui indirectae, ut ajunt, orationis vis inest, particulae si Indicativus subjicitur:

Aen. I, 576. sqq. certos dimittam et Libgae lustrare extrema jubebo, si quibus ejectus silvis aut urbibus errat.Quamquam vel apud sol. or. scriptores maximeque

historicos conditionalis liaec Conjunctio particulae num vices non ita raro sustinet1), videre tamen licet, ei ita usurpatae subjici fere Conjunctivum. Potae autem , antiquum illum loquendi morem imitati2) , Indicativo 11011111111- quam utuntur. Ac Virgilius quidem, quum aliis locis (Aen. I, 181; II, 756; V I, 78; X , 458) Conjunctivum posuerit, videtur liic per Indicativum rem haud dubiam enuntiatam voluisse.

VII. Indicativus subjicitur loquendi formulis, quae sunt: adspice, u t ; nonne vides, ut; videri , ut:

Eel. IV, 52. adspice, venturo laetantur ut omnia saeclo! ; V, 6. sq. adspice, ut antrum silvestris raris sparsit labrusca racemis!; Geo. I, 56. sq. nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur!; Aen. V I, 779. videri, ut geminae stant vertice cristae.In his non ex praecedentis Verbi potestate pendet

Indicativus, sed sui quasi juris est, id quod nisi in ora-

1) Quo in genere verba tentandi, explorandi, experiendi, simii, vel apposita reperiuntur, vel cogitari possunt.

2) Plaut. Bacch. III, 5, 4. Ibo et visam huc ad eum, si forte est domi; Ter. Phorm. V, 8, 5. Demiphonem, si domi est, visam. Cfr. Eun. III, 4, 7; Heaut. I, I , 118; Hor. epist. I, 7, 39; Tibuli. I l l , 1, 19. Atque similis apud Graecos est particulae ei usus.

fcoria et forti oratione, ubi res vera oculis subjicitur, lieri non potest. Contra in iis sententiis, quae ex mente et cogitatione alicujus sunt aptae, proprium Conjunctivo domicilium est. (Velut: Geo. III, 250; Aen. V III, 385; - X , 20.).

C ) VIII. P raesens Conjunctivi potentialis ponitur, ubi communi loquendi consuetudini propius erat Imperfectum :

Aen. IV, 401. migrantes cernas totaque ex urbe ruentes ; V III, 691. pelago credas innare revulsas Cycladas.In vividiore oratione, ubi ita depinguntur res praete

ritae, u t quasi coram spectari videantur, non ita infrequens hoc genus apud potas est. Atque addi illud potest, quod comparationibus praesertim aliquanto audaciori- bus Verborum formae, quae sunt: credas1), putes, simii, inseruntur. Cfr. Ovid. Met. X I, 517. inque fretum credas totum descendere coelum; X , 654. posse putes illos sicco freta radere passu; Lucan. I, 403. sq. credas, tecta nefandas corripuisse faces; Stat. Theb. V, 338.