textos_ablativo_absoluto_1
DESCRIPTION
Textos de repaso y refuerzo del ablativo absoluto.I.E.S. Diego de Praves.TRANSCRIPT
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 1
Los Atuatucos no ayudan a los Nervios
Atuatuci, hac pugna nuntiata, domum reverterunt; cunctis
oppidis castellisque desertis, sua omnia in unum oppidum
contulerunt.
Bellum Gallicum, II, XXIX.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 2
César se apodera de una ciudad enemiga
Occisis hominum milibus quattuor, reliqui in oppidum
venerunt. Postridie eius diei, refractis portis atque
intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi
universam Caesar vendidit.
Bellum Gallicum, II, XL.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 3
Los nuestros rechazan a los Morinos y Menapios
Morini Menapiique subito ex omnibus partibus evolaverunt,
et in nostros impetum fecerunt. Nostri celeriter arma ceperunt
eosque in silvas repulerunt et, compluribus interfectis,
paucos ex suis deperdiderunt.
Bellum Gallicum, III, XXVIII.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 4
La caballería de César rechaza al enemigo
Equites hostium essedariique acriter cum equitatu nostro in
itinere conflixerunt; tamen nostri omnibus partibus superiores
fuerunt atque eos in silvas collesque compulerunt; sed
compluribus interfectis hostibus, cupidius insecuti, non nullos
ex suis amiserunt.
Bellum Gallicum, V, XV.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 5
Los bárbaros atacan nuestro campamento
Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt
paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt.
Celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta,
ad castra venerunt.
Bellum Gallicum, IV, XXXIV.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 6
Los soldados de César se defienden valientemente
Qua re nuntiata, Caesar omnem equitatum suis auxilio misit.
Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque
fortissime pugnaverunt et, paucis vulneribus acceptis,
complures ex his occiderunt.
Bellum Gallicum, IV, XXXVII.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 7
César llega a tiempo de ayudar a los suyos
Perturbatis nostris novitate pugnae, tempore opportunissimo
Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes
constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, suo
loco se continuit et, brevi tempore intermisso, in castra
legiones reduxit.
Bellum Gallicum, IV, XXXIV.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 8
Posición de las legiones
Hoc facto, duabus legionibus in castris relictis, quas proxime
conscripserat, reliquas legiones pro castris constituit; deinde
vidit ab hostibus legiones premi.
Bellum Gallicum, II, VIII.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 9
Ariovisto y sus soldados intentan atravesar el río
Ibi perpauci tranare contenderunt aut, lintribus inventis, sibi
salutem reppererunt; in his fuit Ariovistus, qui naviculam
deligatam ad ripam nactus, ea profugit.
Bellum Gallicum, I, LIII.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 10
César se hace a la mar y divisa Bretaña
His rebus gestis, ipse, cum quinque legionibus et pari numero
equitum quem in continente reliquerat, ad solis occasum
naves solvit. Orta luce, sub sinistra Britanniam conspexit.
Bellum Gallicum, V, III.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 11
Los sitiados de Alesia
At ii, qui Alesiae obsidebantur, praeterita die qua auxilia
suorum exspectabant, de sua fortuna consultabant. In his
erat angustiis res.
Bellum Gallicum, VII, LXXVII.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 12
César se prepara a impedir el paso de los Helvecios
Interea ea legione quam secum habebat militibusque qui ex
provincia convenerant murum fossamque perducit. Eo opere
perfecto, praesidia disponit, castella communit.
Bellum Gallicum, I, VIII.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 13
Los bárbaros vencen a los romanos
Tum vero, suo more, victoriam conclamant atque ululatum tollunt,
impetuque in nostros facto, ordines perturbant. Ibi L. Cotta
pugnans interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra
recipiunt, unde erant egressi.
Bellum Gallicum, V, XXXVII.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 14
Orden de marcha en el ejército de César
Caesar, equitatu praemisso, subsequebatur omnibus copiis;
sex legiones expeditas secum ducebat; post eas totius exercitus
impedimenta conlocarat; inde duae legiones quae proxime
conscriptae erant totum agmen claudebant.
Bellum Gallicum, II, XIX.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 15
Los enemigos esperan a los romanos emboscados
At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque
de profectione eorum senserunt, conlocatis insidiis bipertito
in silvis, opportuno atque occulto loco, a milibus passuum
circiter duobus, Romanorum adventum exspectabant.
Bellum Gallicum, V, XXXVII.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 16
El senado manda celebrar los triunfos de César
Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo
duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae
neglexerunt. His rebus gestis, ex litteris Caesaris dierum
viginti supplicatio a Senatu decreta est.
Bellum Gallicum, V, XXXVIII.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 17
Los soldados romanos resisten el ataque y se
fortifican
Hostes postero die, multo maioribus coactis copiis, castra
oppugnant, fossam complent. Eadem ratione qua pridie ab
nostris resistitur . Hoc idem reliquis deinceps fit diebus. Nulla
pars nocturni temporis ad laborem intermittitur.
Bellum Gallicum, V, XL.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 18
César llega al territorio de los Ubios
Caesar, paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis
aedificiisque incensis, frumentisque succisis, se in fines Ubiorum
recepit, atque, his auxilium suum pollicitus, si ab Suevis
premerentur, haec ab iis cognovit.
Bellum Gallicum, IV, XIX.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 19
Combate entre los germanos y nuestros soldados
At Germani, celeriter ex consuetudine sua phalange facta, impetus
gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri milites, qui in
phalanges insilirent et scuta manibus revellerent et desuper
vulnerarent.
Bellum Gallicum, I, LII.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 20
Las naves se hacen a la mar
His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in
Britanniam ventum, naves decem et octo, de quibus supra
demonstratum est, quae equites sustulerant, ex superiore portu leni
ventu solverunt.
Bellum Gallicum, IV, XXVIII.
DEPARTAMENTO DE LATIN – I.E.S. DIEGO DE PRAVES
EJERCICIOS DE REFUERZO ABLATIVO ABSOLUTO Página 21