exprome primum fasciculum

44
profusum sapientiae semen iustitiae alere flamma Commentarii periodici quarto quoque mense editi de vita et studiis apud Vivarium novum Romae, Kalendis Februariis anno MMXI

Upload: nguyenthien

Post on 15-Dec-2016

348 views

Category:

Documents


35 download

TRANSCRIPT

Page 1: Exprome primum fasciculum

profusum sapientiae semen iustitiae alere flamma

Commentarii periodici quarto quoque mense editide vita et studiis apud Vivarium novum

Romae, Kalendis Februariis anno MMXI

Page 2: Exprome primum fasciculum
Page 3: Exprome primum fasciculum

Saepe nobis cogitantibus de amicis et fautoribusex toto terrarum orbe adeundis nostraequeAcademiae art iore quodam vinculoconiungendis id sese obtulit consilii, utcommentaria quaedam periodica evulgaremusquibus ea, quae in Vivario novo per totum annispatium aguntur, hominibus, qui extra nostrosterminos versantur, magis magisque in diesessent comperta et explorata. Quod quideminceptum cum satis diu perennare sivissemus,nuper demum tractandum suscepimus et adeffectum tandem aliquando perducendum.Occasionem igitur nacti quam maximeopportunam, finem videlicet anni MMX etinitium praecipue huius, qui a Virgineo partuMMXI est adnumerandus, pagellas hasce typiscuravimus edendas, salutem imprimis et omniafausta quae ipsi exoptetis, vobis imprecandiimpertiendique gratia.

Rerum praeterea quae anno nuper elapsoperactae sunt quasi memoriam, uti diximus,breviter decrevimus complecti, quarumrecordationem nonnihil prodesse existimamustum nostris ipsorum animi viribus confirmandisroborandisque, tum novis consiliis capiendisatque ineundis tempore proxime venturo. Exquibus omnibus, hoc unum prae primis nobisest commemorandum, flebilis prorsus etlugendus Iohannis Orbergii obitus, viri optimede re litteraria meriti, cuius vita omnis, velextremis temporibus, summa constantia acta,eximium sane et praeclarum praebet nobis tamlaboris quam humanitatis exemplum. Quemut digno modo neque aridis dumtaxat atqueieiunis elogiis coleremus, conventum proximaaestate Romae instruximus de studio hincGraeci Latinique sermonis, illinc auctorum quisuis operibus cultum et humanitatem nostramnon mediocriter provexerunt.

Sed alia insuper reliquum per annum apud nosagitata sunt, quorum quoque meminisse, sineulla dubitatione, iuvabit. Habetis igitur iamcausas quae nos impulerint ad hoc, quidquidest operis, patrandum; nunc vero ipsum opus-culum habetote, quod vestrae benevolentiae,haud diffidentes tantorum virorum fore nobispraesidium, summis precibus etiam atque etiamcommendamus.

Litterae ex praesideIn memoriam OrbergiiOrbergio sacrumAnnales AcademiaeAnnus academicus MMX-MMXILibri a nobis editi et vulgatiLibri quibus operam dedimusDe pellicula in honorem Orbergii confectaStudia quae nobis in manibus suntDe conventu c. n. Monumenta viaequeSemper aucta at semper egenaQuomodo versibus Latinis vita

infundi possitDe ramis cadunt foliaExistimationes librorum

2358

1213151718232730

3337

profusum sapientiae semen iustitiae alere flamma

Via Corrado Barbagallo 20 - 00166, RomaTel. 06 66 58 98 33; Telisogr. 06 61 00 72 66

Page 4: Exprome primum fasciculum

Praeses lectori benevolo s.p.d.

Alipes quidam ac petasatus iuvenis, specie admodum decora, cum forte Academiamnostram inviseret, num quid nuntiorum haberemus, quod ipse ad amicos, ad fautoresnostros afferret, rogavit. Stupuimus primum; tum "Iovis iussu venio: nomen Mercurio estmihi; visum est enim superis indignum, quod, cum tam magnam hac in Academia acstrenue navetis operam, nihil fere laborum vestrorum ad omnium aures perveniat eorum,qui e longinquo vos studio et benevolentia multis variisque modis prosequuntur. Traditeigitur mihi litteras, libellos, quidquid habetis, quibus breviter, sed aperte, sed dilucide idappareat, quod ex vestra navitate boni humanitati fovendae provenire soleat. Cavete tamenne nugas meras mihi committatis nuntiandas: non enim ex omni ligno, ut ait Pythagoras,debet Mercurius exsculpi."

Magna inde secuta est animorum perturbatio: "Quid dignum tanto nuntio tradamus?"secum immurmurabant iuvenes; alii igitur in sua cucurrerunt cubicula, inde symbolamquantum poterant sapidam apportaturi suam; alii ad bibliothecam festinarunt, ut aliquidexpiscarentur et e librorum carceribus eruerent, quod sacrum illi deo amicisque tradendumofferrent; alii vero, inter sese diu disputantes, quasi memoria repetiverunt litterisque,brevi materiem perstringentes et copiam rerum uberrimam, omnia, quae sive laeta sivemaerenda hoc proxime praeterito anno facta sunt, mandare temptaverunt. Ex hoc ferventiopere, dicto citius, lepidus hic libellus, arida pumice vix expolitus, e discipulorummagistrorumque manibus, qui in Vivario novo sunt, prodiit; quem arreptum Mercuriusille, omni caligine nubiumque obice suae paciferae virgulae ope dissipata, continuo insolem lucemque protulit; tibique, candide lector, qui nos tam benignis animi sensibuspraeter longe merita nostra semper dilexisti, ingenue eius aligeri nuntii auxilio praebemus,id unum orans, ut, sicut antea amasti, amare pergas.

Dedi Romae, die XXVIII mensis Ianuarii, a. MMXI

Page 5: Exprome primum fasciculum

Dies mensis Februarii XVII anni nuper peracti in perpetuam memoriamnigro est calculo signandus, cuius rei causam prope neminem, quilitteris humanioribus det operam, ignorare arbitramur. At obitusIohannis Orbergii, magistri omnium qui in Vivario novo umquamvitam degerunt, non tam inani maestitia quam honesta recordationevidetur tolerandus. Annus enim est fere ex quo praeceptor illenobilissimus e mortali hac vita decessit, et tamen nullo prorsus modoomnis terrenas plagas reliquit sed vivus inter nos, qui cottidie eiusopera adhibere solemus, habitat, loquitur, et nullo non tempore mirabilifacilitate ac lenitudine docet.

Etenim, quamquam nominis similitudo in errorem possit inducerequempiam, ipsa rei veritas ostendit nihil aliud commune inter Orbiliumplagosum et comitem Orbergium exstitisse, quin immo fuisse illos totocaelo diversos. Quod quidem omnes, cum magistri, tum discipuli, quirationes eius docendi umquam sunt experti, ingenue confitentur. Annon vidimus plurimos adulescentes dum paginas evolvunt illius libri,cui index est Familia Romana, eximie delectari? Qui quidem saepissime,taediosis libris procul abiectis, omnem de lingua Latina percipiendaspem deposuerant, inani nempe et sterili rerum grammaticarumrepetitione perterriti. At quanta autem dulcedine capti paginas legantquae e calamo profluxere Montaurii (hoc enim modo ipse suum nomenscribere malebat), ex iisque solidam et firmam Romani sermonisnotitiam sibi comparent, difficile est verbis enarrare.

Quam ob rem, si quis historiam humanitatis et cultus Latini saeculinostri exarare cupiat, ille debeat partem arti docendi dedicare, in quamethodo, quae iam inter omnes Orbergiana vocatur, meritae laudestribuantur. Nam, quod attinet ad elementa Latinitatis docenda, quiddiscriminis sit inter Iohannem Orbergium et bonarum litterarumrestitutores, qui saeculo XVI floruerunt, satis perspicere non valemus;quandoquidem hi et ille nihil aliud sibi proposuerunt, quam ut faciliorem

I o h a n n e s O r b e r g i u s(Danorum vulgo HansHenning Orberg) natusGrenae die XXI mensisAprilis anno MCMXX, devita excessit ante hosundecim menses. Annofere peracto ex eiusdecessu, discipuli etmagistri Vivarii novi eiusmemoriam colere pergunt.

scripsit Alexis Hellmer

Page 6: Exprome primum fasciculum

viam ostenderent volentibus legere et intel-legere Latine, omnibus quaestionibus omissisquae solum ad philologorum disciplinampertinere videntur, et tam peritissimos delectantquam ceteris, et imprimis iuvenibus, obstaculopotius sunt et gravi impedimento.

Quod si nullis litterarum testimoniis probariposset, si nulla essent rei didascalicaedocumenta, quae huius methodi praestantiamsumma vi summaque fide demonstrarent,attamen non hac de causa ratio docendi abOrbergio nobis tradita minus veritate fulta essevideretur. At sunt, sunt, inquam, solidissimamultorum saeculorum indicia, est prudentiaantiquorum, est recentiorum sensus communis,quae omnia causam sustinent Orbergii atquedefendunt. Et fremant cuncti licet qui omnibusnervis id pertinaciter contendunt, esse linguam

Latinam ratione tantummodo grammatica,immo philologa tradendam; ego dicam quodsentio: bibliothecae mehercle omniumphilologorum, quamvis utiles, vix possuntallicere iuvenes ad humanitatis studium. Quibusmonstrandae et patefaciendae sunt viae adpuriores doctrinarum fontes, non certemaioribus semper periculis obstruendae: inhoc quidem maxima est docendi laus, in hocsane Orbergius ceteros longe superavit, in hocdenique nobis est summa ope elaborandumquo exemplum eius adamussim assequamur.

Id si effecerimus, te, Montaurii, qui nunc, nisime nimium fallit animus, nostra conaminaspectas de excelso et pleno stellarum, illustriet claro quodam loco, non verbis modo sedreapse, non chartis sed opere, non otio sed vitacelebrare videbimur.

Page 7: Exprome primum fasciculum

"Quid hoc rei est?" me ipse interrogavi, cum primumin manus quattuor suscepi libellos, integumento pullatela operto contectos, quibus omnino Latine linguaLatina discipulis tradenda singulis suis partibusillustrabatur. Curiose illorum voluminum paginasimaginibus ornatas versabam; ipse adulescentulusRomanorum sermonem non arida tantum gram-maticorum doctrina, sed etiam vivis atque vitalibus,ut ita dicam, exercitationibus usus a docto et prudentimagistro propositis didiceram; ea, quae obscura ettetrica mihi in scholis litteris operam danti visa erant,per illa iucunda et facilia progymnasmata quasimiraculo quodam non modo dilucida et perspicua, atlepida, at pulchra, at delectabilia efficiebantur.Iampridem igitur speraveram me aliquandoinventurum viam rationemque docendi, quae iisdemfere inniteretur fundamentis, quibus ipse eram ususet expertus in linguis et Latina et Graeca discendis;quae scilicet posset brevi, expedite et non sine gaudiodiscipulos cum ad sermonis pulchritudinem, tumetiam ad scriptorum opera rimanda, perscrutanda,penitus intelligenda perducere; quod quidem faceretusu potius quam praeceptis, verba coniungendo cumrebus, adhibitisque colloquiis, luculentis quibusdamnarrationibus, lusibus, fabulisque scaenicis. Frustraquaesiveram, neque tamen quidquam inveneram; libriet libelli, quorum auctores hanc viam ingressi essevidebantur, medio in itinere miserum deserebantdiscipulum, et post multas celebres tutasque urbesperagratas ac faciles latasque vias iucunde emensas,eum in mediis silvis, ubi sunt ipsi leones, omni auxiliodestitutum relinquebant.

Opus vero, quod prae manibus tenebam, taleapparebat, quale identidem somniaveram. A minimisincipiens narratiunculis atque puerilibus fabellis inmaxima litterarum opera, Livii dico, Sallustii,Ciceronis, celeri gradu prodibat; verba sive singulasive coniuncta omnesque grammaticae partes nonnisiLatine explanabat aperiebatque; proponebat discipulissententias hic illic mancas et terminationibus etvocabulis complendas; ad Latine interrogata eratLatine respondendum; novae voces saepe pulchrissimplicibusque imaginibus propositis apertissime

scripsit Aloisius Miraglia

Page 8: Exprome primum fasciculum

declarabantur, quibus adhibitis vel faciliusdiscentis memoriae infigi poterant. Viderametiam in ipso integumento praefationes, quaspostea comperi laudibus refertissimas, apraeclaris conscriptas esse philologislinguaeque cultoribus, quales fuerunt IacobusDevoto, Scevola Mariotti, Aemilius Springhetti,Carolus Jax, Henricus Zilliacus, Dag Norberg,nonnullique alii. Ne multus sim, omniaconspirare et convenirevidebantur, ut optimamillam docendi viam du-cerem et haberem. Illudunum me sollicitum acsuspensum tenebat: opusesse satis vetustum; liberenim, quem manibustractabam, anno MCMLIVerat in lucem datus. Numigitur possem exemplariainvenire quae discipulistraderentur, valde equi-dem dubitabam. Utut est,in sinu gaudebam, cumfere pro certo haberem methesaurum iam pridemquaesitum tandem rep-perisse. Volvebatur tuncannus MCMXC, vitaemeae quintus et vicesimus.

Biennio post NovumEboracum, in FoederatasAmericae SpetentrionalisCivitates, invitatus sum, ut acroasin de viisrationibusque sermonem Latinum docendiinter conventum linguis tradendis deputatumfacerem. In deversorii Hiltoniani pedeplanis,ubi maximus ille conventus celebrabatur, variaemensae erant ab editoribus propositae, inquibus libri didascalici exhibebantur. Dumvaria oculis lustro, subito liber rubro coloreanimum allexit meum. Volumen in manussumptum pervolutavi: idem omnino erat, quodalia forma, alio indice insignitum in Italiavideram duobus ante annis; "Lingua Latinaiuxta naturae rationem explicata" ille, "LinguaLatina per se illustrata" hic inscribebatur; at,excepto titulo, omnia cetera congruebant.Interrogavi feminam, quae erat domus editoriaelegata; accepi librum etiam tum venalemproponi; scriptorem vita frui et bene valere inDania, ubi habitaret.

Cum primum sum ad domesticos Laresreversus, statim illum tam praestantiumlibrorum auctorem reperire sum conatus. Ateo tempore (anno scilicet MCMXCII) nondumtam creber erat retis universalis usus; immo,quamvis hodie prisca et fera ea aetas videatur,

qua canerent Fauni vatesque, sunt adhuc quimemoria teneant tunc temporis -nondumviginti anni inde fluxere!- admodum paucos,immo fere neminem domi nexum ad telamtotius orbis habuisse. Necesse igitur fuit persocietates quasdam telephonicas numeruminvenire, quo usus Montaurium adire possem;neque domesticum et privatum expiscari potui:oportuit ergo professores compellare, qui in

Hauniensi Studiorum Universitate operamnavabant. Unus ex iis, ceteris humanior,comiter mecum colloqui per aliquantulumtemporis spatium non est dedignatus; quiquidem forte Montaurium probe noverat, cuiusindicia mihi tradidit ut, si vellem, sive pertelephonum sive per litteras adire possem.Continuo numerorum seriem composui, utrecta cum librorum auctore sermones caedereliceret. Qui quidem ipse respondit: "Ja,Orberg." Eius voce audita, statim interrogavi:"Licetne Latine loqui?" Paululum miratus, nonnegavit tamen, et "Sane quidem: etsi mihi nonsaepe datur occasio hac lingua loquendi." Itaoriri coepit amicitia (audeo enim hoc nomineappellare diuturnam quam inivimus con-suetudinem artamque necessitudinem, quamintegram tot annos servavimus) quae inter meparvum et adhuc iuvenculum atque illummagnum et summa de arte docendi linguisqueperitia exstitit diu, nulla umquam re perturbata;quam aluimus frequentibus colloquiis, longoepistularum commercio et congressibus multis.Post breve tempus, a me invitatus, Italiampetivit, scholaque, ubi ipse docebam, invisa,cum meis discipulis haud brevia habuit et

Page 9: Exprome primum fasciculum

lepidissima colloquia; postea eum iterum vidiin Finnia, inter omnium gentium conventum,qui Granivici anno MCMXCVII est habitus;anno insequenti Montaurius, cum conventiculo,quod Academia nostra Neapoli et Montellaeordinaverat, interesset, luculentam habuit desua methodo orationem, quam exemplumsecutum est illius docendi viae a me ipso cumdiscipulis meis Montellensibus praebitum.Celeberrimum fuit eo die auditorium; magistriItali tunc primum, fortasse, quanti esset talisratio habenda intellegere coeperunt. Con-didimus igitur domum editoriam; Montauriusiterum Montellam rediit; Neapolim et locacircumiacentia una invisimus, inter nos dehumanitate, de litteris, de modis musicis(canebat enim ipse tibia), de discipulis docendiset ad virtutes informandis, de locorumamoenitate (delectabant eum plurimum tamsilvae, montes, rivique murmurantes quamridentes orae maritimae) suaviter per horasintegras colloquentes: petivimus tunc una etiamSiciliam; et Catinae, sub montisAetnae radicibus, plurimosconvenimus magistros, qui delinguis Latina et Graeca iuxtanaturae viam tradendis audiresummo studio avebant. Anno MMiter Italicum simul faciendumsuscepimus: Neapoli, Romae,Florentiae, Mediolani, Paduae,Vicetiae alii magistri nos ex-spectabant; hic et illic ingentespuerorum turbae Montauriumquasi suum heroa multis plausibus,festivisque vocibus salutabant,quasi novum et impavidumHerculem, qui, cum monstramorphologiae et syntaxeos Latinaevicisset, discipulorum populumdiutina tyrannide et metu in-veterato oppressum in aeternamlibertatem vindicasset. "Barbarussum Cimber" tunc magna voce in sua concioneLatine dixit, "ex Septentrionibus venio: et quasime pudet quod tam ovanter salutor aRomanorum Italorumque filiis. At una est nuncnostra litterarum res publica: etiamsi adhucregiones diversas incolimus, una tandemeademque humanitate coniungimur."Numquam illi dies ex mea excident memoria.

Iterum Iohannem (ita, qua fuit benevolentia,a me appellari siverat) Cantabrigiae in Britanniaanno MMV vidi, cum uterque conventuiinteresset de lingua Latina docenda. Iam nonpoterat facile stare, cum spinae doloribusafficeretur magnis: birota, qua vehi erat ei indeliciis, innitebatur; ita per vias Cantabrigiensesprogrediebamur, alter iuxta alterum, auditoria

petentes, iucundeque inter nos sermocinantes.Consilia identidem inibat; de Vergilio edendo,de Lucretio, de Ovidio loquebatur; in animohabebat epistularum florilegium concinnare,quo Ciceronis, Senecae, Plinii, Hieronymilitterae continerentur. Insequenti lustro sedulooperam navavit, ut hos libros, quorumconsilium edendorum iam pridem conceperat,in lucem daret. Parcae autem aliter dispo-suerant: perfecit enim Vergilium, ad colophona,paucis diebus antequam supremum vitae diemobiret, Ovidii Artem amatoriam perduxit;oculorum acies valde erat hebetata, at menslucidissima vigebat. Eum per telephonumultimum adivi ineunte mense Februario anniproxime praeteriti: "Doleo" inquit "quod cogorconfiteri hunc morbum, quo afficior, me admortem certam intra breve tempus ducturum."Gelidus mihi cucurrit per ossa tremor. "Ne quidautem timueris" perrexit, cum sensisset mesubito conticescentem, "medici et liberi omnesme optime curant, neque magnos patior

dolores. Haec est rerum natura,haec est humana vita; nonagesimumenim annum iam ago: tempus estdiscedere." Multa volebam dicere,eiusque animum consolari; verbavero defuerunt: occurrebant mentianimoque dies illi pulcherrimi, quosuna de omni humanitate disserentesexegeramus, atque suavissima illacolloquia omnesque labores unaexanclatos ad docendi rationes inItalia et apud exteras gentes im-mutandas recordatione volvebam..."Gratias tibi ago" ait, quasi in animolegisset meo, "propter omnia quaead divulgandam methodum meamfecisti". Nesciebam equidem quidresponderem. "Gratias" volui dicere,nescio an dixerim, "gratias tibiinnumeras, ingentes, singulares nosomnes tibi agimus, magister, qui

nobis viam rectam praemonstravisti iisemetiendam qui sive discere sive docerelinguam litterasque Latinas velint; gratias prolibris, quos nobis donasti, quasi semitam benestratam quam facile quivis percurrere possit;sed gratiam praecipue tibi perpetuam etimmortalem habebimus, quod nobis exemplumviri boni praebuisti veraeque humanitatis.Utinam te digni simus, utinam tuam exciperehereditatem mereamur. Vale in aeternum,magister, vale pater."

Page 10: Exprome primum fasciculum

Lyceorum (necnon UniversitatisMasarykianae) discipuli qui ad nos venerunt

Academiae Vivarii novi sodales, discipuli,magistri cum scholis sive participandis sivehabendis, tum etiam multis aliis studiisincumbunt quae vel imprimis eis suntdestinatae qui extra ipsius aedes versantur.Alii, qui aliquid addiscendi causa veniunt,hospitio excipiuntur, alii vero etiam in oppidis,urbibus, terris suis magistros discipulosquenostros conveniunt vel etiam seminariisconventibusque intersunt. Verno igitur temporeplures quam trecenti discipuli ex variis totiusItaliae lyceis ad nos venerunt qui per unumpluresve dies scholis sibi aptis interessent:mense Martio discipuli lycei Tridentini (d.XXIII-XXV m. Martii), lycei Mediolanensis aCaesare Beccaria nuncupati (d. XXI-XXVII m.Martii), lycei Bausaniensis ab EduardoTorricelli appellati (d. XXI-XXVII m. Martii),lycei Neapolitani ab Humberto I nuncupati (d.XX m. Martii), mense Aprili primum discipulilycei Hydruntensis ab Eduardo Majorananuncupati (d. XX m. Aprilis), deinde lyceiHennensis a P. Farinato appellati (d. XX-XXIm. Aprilis), tum lycei Latiniensis a Grassinuncupato (d. XXVIII m. Aprilis), postremoarchiepiscopalis lycei Tridentini a CaesareEndrici appellati (d. XXVIII-XXIX m. Aprilis),mense Maio denique discipuli lycei Histniensisa R. Mattiolo nuncupati (d. VI m. Maii).Ceterum die XII eiusdem mensis etiam ferequindecim alumni Universitatis studiorumMasarykianae magistra comitante venerunt quiaedes lustrarent participarentque scholas;eosdem postridie magistri discipuliqueAcademiae per parietinas Ostienses duxerunt.

De itineribus ad nostras methodos exhibendassusceptis

Multa praeterea habita sunt per totam Italiamseminaria quae plerumque Aloisius Miraglia,nonnullis Academiae magistris auxiliantibus,coram magistris lyceorum habuit: m. Ianuario

i n l y c e oReatino (d. XXVIm. Ianuarii), m.Februario Ragusiae inlyceo ab Henrico Ferminuncupato (d. XXIII-XXVIm. Februarii) m. Martio Catiniin lyceo a Colutio Salutati appellato (d.IV. m. Februarii), Tergeste in lyceo a GalileoGalilei nuncupato (d. XVI-XVII m. Martii),mense Aprili primum Parmae in lyceo AtilioBertolucci dicato (die VIII m. Aprilis), deindeMediolani in lyceo a Caesare Beccaria appellatoubi de civilitate morum, qualis aetaterenascentium artium fuerit, est tractatum (d.XIV m. Aprilis), postremo bis Romae in lyceoa Iosepho Peano nuncupato (d. XV et XXVIIm. Aprilis, etiam bis m. Maio) scholae corammagistris habitae sunt. Hoc genus seminariaetiam mensibus Maio et Iunio necnon Decembricelebrata sunt Interamnae in lyceo a Tacitonuncupato (d. XIX m. Maii), iterum Romae inlyceo, de quo iam supra dictum est, in lyceoRhaudensi necnon duobus in lyceis Messanaein Sicilia (d. VII m. Decembris et d. XV-XVI m.Decembris). Huc etiam duos conventus adde,in quibus nostri magistri orationes velseminaria celebraverunt, velut conventusConsociationis Italicae de cultu Graeco etRomano mense Maio Interamnae in bibliothecamunicipali habitus ubi Aloisius Miraglia dehumanismo et classicismo, qui dicuntur,disseruit (Associazione Italiana di culturaclassica, Terni), et seminaria mense Octobri invico sancti Felicis ad lacum Benacum subauspiciis Europae Latinae ab Academiae Vivariinovi sodalibus coram utriusque linguaemagistris de Britannia Latina celebrata(Colloqui /colloqui: quod tu in docendo potes:S. Felice sul Benaco - Europa Latina).

Neque tantum finibus Italiae talia itinera adLatinitatem provehendam suscepta contineripoterant. Iam mense Ianuario magistri

scripsit Georgius Cepelak

Page 11: Exprome primum fasciculum

Academiae Scholam novam inviserunt quaeAyencurti in Belgica sedem habet artoque cumAcademia Vivarii novi amicitiae vinculo estconiuncta; ibi scholas habuerunt, de inceptisconsiliisque futuris disseruerunt, novi auditoriiinaugurationem participaverunt. Insequentimense vicissim Alexander Feye cum tribusdiscipulis eiusdem Scholae novae aedes Vivariinostri invisit. Mense denique Novembrinonnulli magistri Academiae Vivarii noviAyencurti conventui de litteris interfueruntatque ipsi scholas recitaverunt.

Multa praeterea etiam apud alias gentes suntperacta. Mense Martio et Aprili AloisiusMiraglia in Hispaniam est profectus ubiprimum ipse Barcinone seminaria de utraquelingua docenda, deinde orationem plenariamhabuit (IV Jornades de Didactica de lesLlengues Classiques, d. XII-XIII m. Martii),postea Emeritae inter conventum ad honoremIohannis Orbergii nuper defuncti institutum(Homenaje al profesor Hans H. Orberg, VIedicion de las Jornadas de cultura clasica, d.IX-XI m. Aprilis) una cum Alexi Hellmer, OmarPacheco, Eduardo Fernandez Guerrero, EusebioToth de methodis quales in Academia RomanaVivarii novi adhiberentur locuti sunt. Ineunte

mense Iulio Georgius Cepelak in Schola aestivastudiorum classicorum Opaviae in Re publicaBohemica coram magistris Bohemis decolloquiorum ad linguam Latinam docendamutilitate seminarium instituit, postea menseNovembri Novi Eboraci Scholam superioremInsulae Longae (Long Island City School, NY)invisit, scholis interfuit, cum discipulis MatthaeiKeil de studiis Latinitatis et Academia Vivariinovi locutus est; eodem etiam Aloisius Miragliaiam mense Februario iter susceperat ubi cumMatthaeo McGowan (Universitatis "Fordham"nuncupata Neoeboracensis), Marcello Lippiello(Universitatis "Duke" appellatae Durhamensis),Vanya Visnjic (Universitatis Princetonianae),Matthaeo Keil (Scholae superioris InsulaeLongae Neoeboracensis) praeter alia etiam demodo, quo poesis Graeca et Latina quamrectissime exprimeretur modisque musicisinstrui posset, necnon in universum deLatinitatis studiis colloquium instituerat.

De hominibus claris inter annum exceptis

In ipsius denique Academiae Vivarii noviaedibus die XXIII mensis Aprili cenaprofessoribus academicis, qui in AcademiaeLatinitati Fovendae sodales numerantur, estapposita; ad quam venerunt Curtius Smolak(Universitatis Vindobonensis), Gaius etFrancisca Licoppe coniuges (Operis Fundatic.n. "Melissa" Bruxellis siti), Andreas Fritsch(Liberae universitatis Berolinensis), NicolausSallmann (Universitatis Magontiacae), NicolausDe Mico (Universitatis Romanae a "Sapientia"nuncupatae), Antonius Capellan Garcia(societatis Matritensis, c.n. "tekhnai"), cumuxore, filia et familiaribus quibusdam, SynnovaDes Bouvrie (Universitatis Tromsoensis),Gerardus Freyburger (Universitatis Argen-toratensis "Marco Bloch" dicatae), CaietanusGantar (Universitatis Aemonensis), DemetriusKoutroubas (Universitatis Atheniensis), DavidMoney (Universitatis Cantabrigiensis), VibekeRoggen (Universitatis Osloensis), quibus seiunxerunt Marius Maritanus, Facultatislitterarum Christianarum et classicarumPontificiae Universitatis Salesianae decanus,Miran Sajovic, eiusdem Facultatis secretarius,et Cletus Pavanetto, in eadem Facultateprofessor et per multos annos praeses operisfundati Civitatis Vaticanae, c.n. "Latinitas".Post cenam concentum Academiae discipulipraebuerunt. Paucis diebus ante in aedibusAcademiae Vivarii novi expositae sunt tabulaea pictoribus ex America media et meridianaoriundis depictae; cuius rei inauguratio die

Page 12: Exprome primum fasciculum

XIX. m. Aprilis habita etiam concentu musico ornata est. Iam antea vero hospites,qui scholas coram discipulis celebrarent, ad nos venire coeperunt. Medio menseMartio igitur Petrum Honc ex Universitate Carolina, quae Pragae sedem habet,hospitio excepimus qui usque ad medium mensem Aprilem de aetate ConciliiTridentini et sic dicti protestantismi scholas habuit.

Die XX mensis insequentis hospitio excepimus Davidem Morgan ex Universitatec.n. "Furman", qui postridie, una cum Aloisio Miraglia, Omar Pacheco, EusebioToth et Ignatio Armella, Michaelem von Albrecht Assisium ad conventum dePropertio comitatus et inde reversus seminaria usque ad diem XXVII eiusdemmensis de Meditationibus Cartesii recitavit. Eodem tempore etiam AntoniusAntonioni Bononiensis et Claudius Piga Mediolanensis seminaria celebraverunt,hic de arte rhetorica, ille de iure belli apud Hugonem Grotium. Ineunte menseIunio venit Maurus Pisini ex Pontificio Instituto Musicae Sacrae qui de FerdinandoBandini, huius temporis poeta Latino, cuius carmen De itinere reginae Sabeaecoram discipulis magistrisque Academiae Vivarii novi praelegit. Anno academicopaulo post peracto est in ipsius Academiae aedibus institutus omnium gentiumconventus in honorem et memoriam Iohannis Orberg; quem conventum c.n."Monumenta viaeque" a die IX usque ad diem XVII m. Iulii habitum atqueefficacioribus linguam Latinam docendi methodis dicatum plus quam ducentidiscipuli, magistri, Latinitatis professores ex toto orbe terrarum participaverunt.

De festo natalicio

Die Saturni XVIII m. Decembris ianuae Academiae iis omnibus sunt apertae, quiipsius aedes, scholas, methodos docendique rationes vellent cognoscere; quo cumnonnulli Pontificiae universitatis studiorum Salesianae professores ducibus P.Cleto Pavanetto, qui per multos annos operi fundato, c.n. "Latinitas" praefuit, etP. Mario Maritano, Facultatis litterarum Christianarum et classicarum decano,tum etiam haud pauci alii hospites non modo ex Italia, verum etiam ex Americaet variis civitatibus Europaeis oriundi convenerunt; inter eos fere XXX discipuliGermani. Primum igitur ab Aloisio Miraglia salutati aedes lustraverunt, deindede consiliis, quae nunc aguntur, necnon futuris audiverunt, postremo magistrisquoque semet ipsos doctrinasque, quas profitentur, commendantibus aurespraebuerunt. Quae cum in auditorio magno peracta essent, hospites tres effeceruntgreges, quorum eodem tempore primus scholae elementorum linguae Latinae,alter linguae Graecae, tertius litterarum Latinarum interfuit, ubi magistri quomodohae studiorum provinciae efficaciter tradi possent conati sunt demonstrare exemplis.Scholis denique ad finem perductis potiones et cuppedia in triclinio sunt appositaubi cum ceteris hospitibus, cum Academiae discipulis ac magistris libere colloquilicuit. Ne vero hic esset totius diei finis, in auditorio magno concentus Academiaediscipulorum carmina Nativitatis Domini concinentium est datus et velut donumhospitibus domos reversuris oblatus.

Page 13: Exprome primum fasciculum

Mense IanuarioXIII-XVII Orationes et praelectiones in Schola novaAyencurti, in Belgica, sita, habitae sunt.XXVI. Acroasis coram magistris in lyceo Reatino estfacta.

Mense FebruarioV: Novi Eboraci: conventiculum de variis rebus ad linguasGraecam et Latinam docendas pertinentibus habitum est.XVI-XX: Alexander Feye ex Schola nova cum tribusdiscipulabus aedes Academiae invisit.XXIII - XXVI: Seminaria de arte docendi coram magistrislycei Ragusani ab Henrico Fermi nuncupati (Liceoscientifico "Enrico Fermi", Ragusa) acta sunt.

Mense MartioIV: Acroasis est habita Catini in lyceo a Coluccio Salutatiappellato (Liceo scientifico "Coluccio Salutati",Montecatini)XII-XIII Seminaria de utraque lingua docenda Barcinoneagitata sunt (IV Jornades de Didactica de les LlenguesClassiques, Barcellona): Aloisius Miraglia orationemplenariam habuit.XVI-XVII: Seminaria de arte docendi sunt celebrataTergeste in lyceo a Galileo Galilei nuncupato (Liceoscientifico "G. Galilei", Trieste)XXI-XXVII: discipuli lycei oppidi Primiero, apudTridentum siti (Liceo scientifico di Primiero, Trento),lycei Mediolanensis a Caesare Beccaria nuncupati (Liceoclassico "C. Beccaria", Milano), lycei Bausaniensis abEvangelista Torricelli appellati (Liceo scientifico "E.Torricelli", Bolzano) Academiam, magistris ducibus,inviserunt.

Mense ApriliVIII: Parmae in lyceo Atilio Bertolucci dicato acroasiscoram magistris habita est.IX-XI: Emeritae Augustae, inter conventum ad honoremIohannis Orberg nuper defuncti institutum (Homenajeal profesor Hans H. Orberg, VI ed. de las Jornadas decultura clasica, d. IX.-XI. m. Aprilis, Merida), de methodisquales in Academia Romana Vivarii novi adhibeanturlocuti sumus.XIV: Mediolani in lyceo a Caesare Beccaria appellato decivilitate morum, qualis aetate renascentium artium fuerit,est tractatum (Liceo classico "C. Beccaria", Milano).XV: Romae, in lyceo a Iosepho Peano nuncupato (Liceoscientifico "G. Peano") acroasis coram magistris habitaest.XIX-XXII: Tabulae a pictoribus ex America mediameridianaque oriundis expositae sunt, die XIX inauguratiohabita et convivium celebratum cui Oratores publiciplurimarum civitatum et Athenaeorum rectoresprofessoresque haud pauci interfuerunt.XX-XXI: Discipuli lycei Hydruntensis ab HectoreMajorana nuncupati (Liceo scientifico "E. Majorana",Otranto, d. XX. m. Aprilis), deinde lycei Hennensis aPetro Farinato appellati (Liceo scientifico "P. Farinato",Enna, d. XXI. m. Aprilis) Academiam petiveruntscholisque interfueruntXXI: Coram magistris omnium lyceorum Hennensiumseminaria de arte docendi celebrata sunt.XXIII: Cena apposita est professoribus iisdemqueAcademiae Latinitati Fovendae sodalibus quibus seiunxerunt Facultatis litterarum Christianarum etclassicarum Pontificiae Universitatis Salesianae decanuset a secretis, et Cletus Pavanetto, quondam praeses operisfundati Civitatis Vaticanae, c.n. "Latinitas". Post cenamconcentum musicum Academiae discipuli praebuerunt.

XXVII: Romae coram magistris lycei a Iosepho Peanonuncupati de arte docendi seminaria habita sunt.XXVIII-XXX: Primo die discipuli lycei Latiniensis aGrassi nuncupato (Liceo scientifico "Grassi" di Latina),ceteris vero archiepiscopalis lycei Tridentini a CaelestinoEndrici appellati (liceo arcivescovile "C. Endrici", Trento)nobiscum commorati sunt.

Mense MaioIV: Aloisius Miraglia Interamnae in bibliotheca municipalide humanismo et classicismo, qui dicuntur, disseruit(Associazione Italiana di cultura classica, Terni).VI: Discipuli lycei Histniensis a Raphaele Mattiolonuncupati (Liceo scientifico "R. Mattioli", Vasto).VII: Romae coram magistris lycei a Iosepho Peanonuncupati seminarium de arte docendi tertium habitumest.XII: Quindecim alumni Universitatis studiorumMasarykianae magistra comitante venerunt; eosdempostridie magistri discipulique Academiae per parietinasOstienses duxerunt.XIX: Interamnae in lyceo a Tacito nuncupato seminariumagitatum est (Liceo classico "Tacito", Terni).XXIII-XXVII: David Morgan ex Universitate "Furman"nuncupata, quae in Carolina meridiana sita est, seminariade Cartesii Meditationibus, Antonius AntonioniBononiensis de iure belli apud Hugonem Grotium etClaudius Piga Mediolanensis de arte rhetorica recitaverunt.

Mense IunioVII: Coram magistris lycei Rhaudensis (Liceo scientifico,Rho) scholae de arte docendi habitae sunt.XI.: Maurus Pisini ex Pontificia Universitate Salesianade Ferdinando Bandini, huius temporis poetaLatino, et De itinere reginae Sabeae seminarium habuit.

Mense IulioIII. Georgius Cepelak Opaviae in Re publica Bohemicacoram participibus Scholae aestivae studiorum Graecorumet Romanorum seminarium de colloquiorum aetatisRenascentium artium ad linguam Latinam docendamutilitate habuit.IX-XVII: Omnium gentium conventus in honorem etmemoriam Iohannis Orberg institutus est, c.n."Monumenta viaeque", de efficacioribus linguam Latinamdocendi methodis litterarumque momento et pondere.

Mense OctobriVI-VIII: Seminarium c.n. "Colloqui /colloqui: quod tuin docendo potes" in vico sancti Felicis ad lacum Benacumsub auspiciis Europae Latinae celebratum est

Mense NovembriXXII Georgius Cepelak Novi Eboraci Scholam superioremInsulae Longae (Long Island City School, NY) invisit,scholis interfuit, coram discipulis Matthaei Keil de studiisLatinitatis et Academia Vivarii novi locutus est.XXIII-XXVII. Conventiculum in aedibus Scholae novaein Belgica celebratum est, eiusdemque discipulis habitaescholae.

Mense DecembriXV-XVI: Messanae, in Sicilia, duobus in lyceis (Liceoclassico "Emilio Ainis", Messina; liceo classico "VittorioEmanuele III", Patti) acroases de arte docendi corammagistris factae sunt.XVIII: Federica Ciccolella, quae litteras antiquas profiteturin studiorum universitate Texiana quae compendiariislitteris A&M vocatur, una cum marito aedes Academiaeinvisit. Eo ipso die, vesperi, Academiae ianuae iis omnibussunt apertae, qui ipsius aedes, scholas, methodosdocendique rationes cognoscere vellent.

Page 14: Exprome primum fasciculum

Peractis feriarum mensibus, post multifariosusquequaque labores exanclatos, autumninobis, ubi iam breviorque dies et mollior aestasfiunt, sidera tandem illuxere. At tempore illo,quo colonus summo gaudet opere frumenticopia atque uva recenti, tunc nos, qui in Vivarionovo litteras et animum colimus, magna futuraesegetis spe adducti, semina coepimus, utsingulis annis, committere sulcis. Ex toto enimterrarum orbe litterae ad nos pervenerantpridem, quibus plurimi iuvenes id postulabantut in nostram Academiam admitterentur.Quibus perlectis, statim manus operi admo-vimus aedes concinnandi scholasque ordinandigratia. Exeunte deinde mense Septembri,singillatim ad nos ex variis et longinquis terrisilli, qui nunc apud nos versantur, suos innostram sedem Romanam lares transferrecoeperunt. En tibi, care lector, ut ipse quantasit apud nos nationum varietas mente fingerequeas, summam eorum qui nostro Institutonomen suum hoc anno dederunt: ex Argentinaunus, ex Brasilia quattuor, ex FoederatisCivitatibus Americae Septentrionalis sex, exMexico undecim, ex Bohemia tres, ex Rutheniaunus, ex Gallia unus, ex Italia unus, ex Turciaunus, ex Nigeria unus, ex Hispania unus.Nonnulli pro dolor, qui ad nos ex Germania,exempli gratia, ex Slovacia necnon ex Lusitaniavenire instituerant, negotiis quibusdam impe-diti quorum pars maxima ad Universitatem

studiorum spectat, commorationem Romanamdifferre debuerunt.

Nostrae autem scholae hoc anno, solito more,praesertim in illis auctoribus legendis versantur,quorum operibus animus et quasi geniusoccidentalis orbis informatus est atque persaecula innutritus. Instituti sunt igitur cursuslitterarum Latinarum et antiquae et recentiorisaetatis, philosophiae antiquorum et artis Latinescribendi. Neque praetermittendae sunt scholaede arte pingendi, sculpendi et architectandiapud Graecos et Romanos, de elementis linguaeGraecae et de Graecorum litteris. Quibusgradatim, sive magistrorum suasu sive ipsisdiscipulis postulantibus, seminaria plurimade singulis auctoribus vel operibus accedunt,prout datur occasio. In quibus hactenus, amense Octobri ad mensem Ianuarium, nonnulliPlatonis dialogi, Ovidii Metamorphoses, operade re astronomica Graece et Latine conscrip-ta tractabantur. Scholae praeterea de ele-mentis linguae Latinae illis potissimumdestinatae, qui sive nullam sive parvamRomani sermonis notitiam habebant, optimosuccessu habitae sunt et, indefesso GeorgiiCepelak labore, fere cottidie haberi pergunt.Quarum ope, discipuli qui ante hos tres men-ses non sine difficultate unum et alterumverbum Latine poterant proferre, hodie Lati-ne garriunt, legunt et scribunt perfluenter.

scripsit Alexis Hellmer

Page 15: Exprome primum fasciculum

M. Agosto, Elementa doctrinae rhetoricae, cum scholiis in TopicaCiceronis accedunt Summulae rhetoricae, Institutum ItalicumStudiis Philosophiae provehendis/Academia Vivarii novi, RomaeMMX.

Hoc volumine auctor, qui praeteritis annis doctrinam artisrhetoricae qualis apparet apud scriptores Latinos in nostraAcademia professus est, materiem, quam discipulis anno academicoMMV-MMVI tradidit, quam maxima perspicuitate summoquererum ordine digestam complexus est. Non modo enim in primalibri parte fundamenta exposuit rhetoricae, verum etiam in alteraTopicorum Ciceronis sententias singulari eruditione illustravit etcommentario ornavit perpetuo. In extremo vero opere, summulispropositis, rudem variarum et intricatarum rerum molemlucidissime enodavit. In appendice copiosus librorum ad remfacientium index appositus est.

A. Miraglia, Vita moresque, Editiones Academiae Vivarii novi,Romae MMX.

Quin vix liceat recte scriptores Latinos intellegere nulla rituummorumque antiquorum notitia impetrata, nemo est qui dubitet;Montaurii illius, praeclari magistri, opus sat copiose suppeditatsingulis in paginis materiem ad consuetudines mentesqueRomanorum, qui II saeculo p.Chr.n. fuere, rimandas atque penitusintellegendas; nos ceteroquin plerumque cum Heineccio stamusdicente esse vulgaria et trita illa, quae in libris deantiquorum moribus scripta videri soleant; quas nonimmerito plerumque in talium scriptoribus rident, quotquot suntcordatiores eruditi; quamquam igitur, ut morem studiosae iuventutigereremus saepe harum rerum ignaram, nonnulla in hunc librum,quem concinnandum decrevimus, de veterum calceis, de eorundemtricliniis, epulis, ianuis, ludis, hastis, tibiis, coronis, larvis, thermis,torquibus, lucernis indere non sumus dedignati, illud nihilominusimprimis nobis praestituimus, ut ea, quae Romani aetatisAntoninae ac praecedentium temporum de sua ipsorum vitaintellegebant et cogitatione complectebantur discipulis adules-centulisque aperiremus, quo, veros genuinosque scriptores legentes,eorum mentes funditus penetrarent. Quantum igitur potuimuslepide non solum de ritibus qui apud Romanos obtinuere, verumetiam de ratione qua ipsi sibi res et huius vitae speciemproponebant, hoc libello innumeris ac versicoloribus imaginibusornato tractavimus; quem ita offerimus lecturis, ut non evolvaturscriptorum antiquorum in locum, sed quasi eorum intellegendorumparens et mitis ancilla habeatur.

Page 16: Exprome primum fasciculum

A. Miraglia, Fabulae Syrae, Editiones Academiae Vivarii novi,Romae MMX.

Qui linguam Latinam adamussim discere cupiunt, ii non modoplurima vocabula verborumque iuncturas memoriae mandare,verum etiam creberrimas quasque syntaxeos structuras penitusintellegere et usu ita animis infigere debent, ut inde evelli nulloiam modo possint. Priori necessitati subvenit anno superioreRobertus Carfagni exercitiis, adnotationibus glossisque ad AbbatisLhomond Epitomen historiae sacrae adpositis; alteram vero levareconatus est hoc anno Aloisius Miraglia, auxiliantibus non parumVivarii novi magistris atque discipulis; hoc igitur consilio haeFabulae Syrae ortae sunt: quinque scilicet et quadragintanarratiunculae sive Romanae sive Graecae, quae a Syra, Aemiliaeancilla aetate provecta (agitur de personis illius libri, qui FamiliaRomana inscribitur), Iulii liberis tradi finguntur. Per eas fabellas,quae in singula capitula difficiliora fiunt, discipuli dictiones omneseorumque ordinationes et constructiones iterum iterumque variisin orationum contextibus repetitas quasi animo combibunt insucumque ac sanguinem convertunt. Dum hoc faciunt usuque etexercitatione diutina elocutionem Latinam absorbent, fabularesillas Graecorum Romanorumque historias facile discunt, quaetam magni momenti sunt ad omnes antiquos scriptores accurateintellegendos, ut eas quivis mediocriter eruditus ignorare nonpossit. Hoc quidem modo opusculum a nobis conscriptumhereditatem longam accipit, quae inde ab Apollodoro et Hygino,usque ad Iosephum Iuvencium, S.I., et tandem, nostra fere aetate,ad Franciscum illum Ritchie pertinuit.

Page 17: Exprome primum fasciculum

Erasmo da Rotterdam, Mihi placet concordia(Lettere sulla Riforma): vol. I (1516-1520); vol.II (1521-1522), ed. G. Moro, Aragno, AugustaeTaurinorum MMX.

Eduardus Fernandez Guerrero, Hispanusdiscipulus noster Malaca oriundus, Academiaenomine huic libro conficiendo, quo epistulaede Ecclesia reformanda ab Erasmo sive scriptaesive acceptae continentur, impigram navavitoperam, cum Latinum textum totum, qui plusquinquaginta et trecentis paginis constat, deeditione illius Allen pro virili accuratissimedescribendum curavisset. Praeter epistulas,haec volumina, diligentissime a Iacobo Moroconcinnata, duo quoque continent opuscula(Axiomata et Consilium inscripta), quaeErasmus in Lutheri defensionem anno MDXXcomposuit, postquam Pontificis bulla, quae averbis Exsurge Domine incohatur, publici iuriserat facta. Erasmus vero insequenti biennio,cum a Catholicis, imperatoris aulicis Luthe-ranisque varias in partes distraheretur, nulloprorsus modo favere rerum eversioni voluit,neque tamen corruptis indignisque hominibussibi persuadere conantibus cessit; cum Lutherovero ceterisque, quorum livor apertam inrabiem bellumque evaserat, stare recusavit.

Iusti Lipsii Politicorum libri sive civilisdoctrinae libri sex, ed., in Italicum sermonemconvertit et commentario instruxit T.Provvidera, Aragno, Augustae TaurinorumMMX.

Opus, quod Iustus Lipsius auctum etrecognitum anno MDXCIV Lutetiae Parisiorumedendum curaverat, a Titiana Provvidera nunc(post editionem, quae in serie BibliothecaLatinitatis novae, Anglica praefatione,interpretatione et commentario instructa curaet studio Iohannis Waszink erat iam pridemvulgata) iterum est editum, non sineadminiculis multis instrumentoque pretioso;nam non modo luculente multa in prooemiopraefata est curatrix lectoremque earum rerumfecit certiorem, quae recentissime viri doctiinvestigando collegerunt, verum etiam ipsumscriptoris textum melius constituit, tum inItalicam linguam affabre transtulit, deinuniuscuiusque fere sententiae diligentissimefontes indicavit, et omnia denique copiosisornavit commentariis atque perpetuis. Opushoc conscripserat Lipsius ut principes et regesad metam publici boni dirigeret; quod quidemet alii ante eum fecerant egregie: ille vero aliaquadam et omnino nova ratione ad virtutes etartem bene regendi eos, qui ad rerumpublicarum gubernacula sederent clavumquemanu tenerent exhortari constituit: undegloriatur in praefatione se inopinatumquoddam stili genus constituisse: nam verbaet sententias varie conquisivit a scriptoribuspriscis, et id maxime ab historicis. Inde factum

Page 18: Exprome primum fasciculum

est ut hic liber sit quasi cento quidam novus etsingularis, quo innumerorum scriptorum siveGraecorum sive Latinorum sententiae intersese brevibus iuncturis a Lipsio ipso exaratisassutae atque conexae, unum et continuatumex variis, multiplicibus ac multiformibus liciistextum conficiunt. Saepe sententiae, exorationum contextibus depromptae, alia rationeintelleguntur et usurpantur a Lipsio atque ascriptoribus ex quorum operibus erutae sunt;quod numquam non curavit Titiana Provvideradiligenter significandum. Gratias nos agimuscuratrici, quae, cum nobis praeter merita nostra,at sola benevolentia adducta, plurimumconfideret, totum opus ante quam edereturretractandum, recognoscendum, recensendumcommisit.

Io. Georgii Lotteri De vita et philosophiaBernardini Telesii commentarius; AntoniiPersii In librum novarum positionum; IacobiAntonii Martae Pugnaculum Aristotelisadversus Principia Bernardini Telesii; omneshi libri editi sunt in uno disculo, quo et operaTelesii et eius discipulorum adversariorumquescripta continentur; qui disculus "BernardinoTelesio" inscriptus, a Coetu Italico quingen-tesimo anno a Telesii natali recolendo(Comitato nazionale per le celebrazioni del Vcentenario di B. Telesio) editus est.

Magistri Academiae nostrae atque discipuliquidam seduliores strenuam dederunt operamdescribendis, recognoscendis, interpretandisintellegendisque hisce operibus, quorumprimum, quod Georgii Lotterii dissertatiodoctoralis fuit, Lipsiae anno MDCCXXXIIIeditum est; cetera vero duo saeculo XVI, quaaetate ipse Telesius floruit, typis erant mandata.Lotterii liber satis est pervius et hic illic etiam

iucundus; scatet tamen adnotationibuspermultis interdum molesta quadam diligentiagrammaticorum propria exaratis. Totapercensetur eo opere ac diligentissimeillustratur vita Bernardini Telesii, philosophipraeclari, qui, in Italia meridiana natus, totamper Europam suam vocem propagavit. CuiusTelesii annus proxime praeteritus quingen-tesimus celebratus est ab eius natali, qui fuita. MDIX: unde N. Ordine et R. Bondi, viri docti,plurima iniverunt consilia ad philosophimemoriam variis modis refricandamposterisque integram tradendam; in quibus ethunc disculum edendum curavere, quo haecomnia opera a nobis vestigata atque descriptacontinentur. Antonius Persius singulasdisciplinas ita tractavit, ut Aristotelicorumpraesertim Scholasticorumque placita refelleret,quae, iuxta Telesii magistri sui dogmata, falsaet erronea esse iudicavit. Recenset igitur nonmodo physicorum, verum etiam rhetorum,dialecticorum, ethicorum, utriusque iurisperitorum sententias, quibus recusatis, aliasproponit; in ultima vero libri parte etiamquaedam pro Aristotelis doctrina dicere nondedignatur. Maxime vero arduum, obscurumet omnis generis sophismatis intricatum estistius Martae opus, quod etiam puerilibusturpibusque grammaticae, syntaxeos, vel ipsiusorthographiae erroribus scatet; voluit auctorTelesii sententias singulas impugnatasrespuere: nobis autem legentibus, recen-sentibus, quantum potuimus accurate descri-bentibus, nihil aliud nisi virus acerbitatis suaeeffundere et quasi evomere visus est vir omnidoctrina bonisque litteris orbus, ac sensuscommunis, humanitatis leporumque expers.

Page 19: Exprome primum fasciculum

Mense Iunio anni proxime praeteriti, cum opus ad omniumgentium conventum de Monumentis viisque docendipraeparandum ferveret, quidam seduli Academiae discipuli, inquibus Rogerius Matsumoto Figueiredo Brasilianus, EusebiusAron Toth Hungarus, Iulianus Claeys Bouuaert Belga, GeorgiusCepelak Bohemus, Gerardus Froylan Guzman Ramirez et IuliusCastro Mexicani, adiuvantibus quibusdam hominibus, quicinematographicam artem profitentur, pelliculam conficiendamcuraverunt de vita et opere Iohannis illius Orbergii siveMontaurii, qui tantam plus quinquaginta annos dedit operamut praesertim apud iuvenes lingua Latina melius audiretfaciliusque perdisci posset. Undequaque igitur brevi temporisspatio perquisita materie, postulatis etiam a filiis et a familiaribusimaginibus, documentis, pelliculisque variis, et scaenasdescripsere ordine quodam rationabili iucundoque dispositas,et commentaria exararunt, quae lecta imaginibus coniun-gerentur, et doctissimorum virorum, quales fuerunt Erasmus,Comenius, Posselius, Facciolatus ceterique multi, paginasexcussere, ut viderent atque monstrarent quantum illorumpraeclarorum scriptorum placita de docendi viis rationibusquecum Montaurii inventis congruerent conspirarentque. Iohannisigitur Orbergii vita belle descripta, atque illorum librorum, quimaxima fama nunc apud Latinitatis cultores pollent, originemultis modis illustrata, de ipsa methodo eiusque mirabiliefficacitate tractarunt, percontantes plurimos et magistros etdiscipulos, qui ea usi sunt. Hisce testimoniis freti, remapertissime declararunt artemque monstrarunt didascalicam,qua ille Montaurius erat ornatus non sine magna doctrinaesupellectile; cuius hereditatem nos acceptam posterisaeque bene atque ille fecit tradere posse speramus.

Page 20: Exprome primum fasciculum

Erasmi Roterodami Adagia, curantibusDavide Canfora et Aloisio Miraglia.

Adagia, quae, cum usque ad ultimos diesErasmus manum iis apposuisset, fuere, sicutetiam Colloquia, "liber totius vitae", edita suntin serie Batavica omnium Roterodami operuminter annum MCMLXXXI et annumMCMXCIII. Quae editio ex octo voluminibusconstat, quibus accedit nonum et extremum,quo Aphorismata continentur. Ut inter omnesnotum est, Chiliades hae, quas multi imitatisunt, nemo umquam superavit, non modofuerunt liber quem omnes fere viri docti totiusEuropae inter saeculum XVI et XVIII aperteaut (postquam omnia Erasmi opera in indicemlibrorum prohibitorum relata sunt) clampraesto habuerunt et manu diurna nocturnaqueversarunt, verum etiam usui fuit volentibusLatinum sermonem perdiscere; huc adde quod,ut semper, Erasmus iis quoque proverbiis etcallidis iuncturis commentario instruendis suassententias de argumentis ad religionem, admores, ad res publicas, ad rerum historiampertinentibus aperire non praeterivit, quamlibetspeculatus occasionem qua erat corruptelam taxandi atque carpendi. Quamvisautem tam magni sit hoc opus momenti, nullaadhuc domus editoria Herculeum in se laboremsuscipere ausa erat omnia illa Adagia non modotypis imprimendi (quod egregie Batavi fecere),sed etiam praefatione, commentariis perpetuis,indicibus ac praesertim interpretationeinstruendi. Impulsore tamen N. illo Ordine,qui litteras Italicas in Bruttiorum Athenaeoprofitetur, David Canfora et Aloisius Miraglia,non parva doctorum iuvenum virorumqueadiuvante caterva, longum ac difficile hoc opusomni virium contentione perficiendum aggressisunt, id unum sperantes, ne, quasi aselli nimiopondere gravati, sub tanto onere tandemconcidant. Ex Academicis et Vivarii novi amicis

hisce libris typis Bompianianis edendis operamdabunt quam maxime sedulam Alexis Hellmer,Ignatius Armella, Ioseph Marcellino, AlexanderWinkler, Claudius Piga et Iohannes CarolusRossi.

Marii Pagani Politicum universaeRomanae nomothesiae examen ,edentibus et commentario instruentibusA. Miraglia et H. Nikitinski; in Italicumsermonem interpretante A. Miraglia.Marii Pagani Orationem ad comitemOrlow, A. Miraglia edente et in Italicuminterpretante.

Haec opera, quorum prius Marius ille Pagano,qui inter peritissimos iuris peritos et legumlatores qui saeculo XVIII exeunte in Europafloruerunt habetur, cum nondum undevi-cesimum complevisset aetatis annum,conscripsit, alterum vero iam maturus, eoscilicet tempore, quo Ruteni Graeciam a Turcisliberare velle videbantur, commentario etinterpretatione Italica ornata mox A. Miragliaet H. Nikitinski, typis Instituti Italici philoso-phiae studiis provehendis, edituri sunt.Politicum examen fuit quasi dissertatio, quamPaganus adulescentulus magnae speiingentique eruditione praeditus, expleto ferestudiorum Academicorum curriculo, exaran-dam curavit; multa ibi insunt argumenta etcapita, quae postea fusius idem Paganus,adultus, in suis Commentationibus Politicis(Saggi politici) retractata, recognita et ampliataiterum edere voluit; nam, ut ex hisce scriptisapparet et exstat, res quasdam ad rem publicamgerendam bonique communis metamattingendam pertinentes numquam animovolvere cessavit. Qui quidem vitae pretio haecardentia studia rependit: nam cum regnumNeapolitanum corruptum et a splendidamagnificaque Caroli eius nominis III aetatedesciscens viri docti (in quibus ipse Paganusnumerabatur), Ecclesiae antistites et sacerdotesnecnon homines de populo anno MDCCXCIXevertissent, rex, ubi primum, adiuvantibusBritannis atque perditorum hominum turmis,quos Ruffo cardinalis undique collectos cons-cripserat, res in pristinum statum restituerepotuit, quamvis omnibus, qui rerum eversioniinterfuerant, veniam sese daturum promisisset,fracta fide, ne uni quidem pepercit, at horrendamorte multavit.

Page 21: Exprome primum fasciculum

De humanitatis occidentalis origine etfatis et de duabus viis quibus doctrinaesunt per saecula excultae: liberisAcademiis et Studiorum universitatibus.(Aloisius Miraglia)

Haec quaestio, quam delectus magistrorum inAcademia versantium grex nunc ipsum tractareoccepit, magna et non neglegenda videtur esse.Nam primum conamur perspicere quae fuerinthuius cultus et humanitatis, quam "occiden-talem" vocamus, radices ultimae et origines;quae non in ipsa Graecia, neque in Asia aliisqueplagis sunt perquirendae, verum in meridianisipsius terrae Italiae regionibus, ubi Pythagoraescholam tam magnam vim ad animosinformandos habuisse accepimus. Pythagorasenim acceptas fortasse a Pherecide Syro, aCretensibus et ab Aegyptiis doctrinas, perPythicam theologiam a quibusdam tenebricosiset Dyonisiacis elementis e cultibus initiisque

manantibus, ad eas lucidas rationesadduxit, quae humanitatis occidentalis pecu-liares insequentibus temporibus factae sunt.Ipse Mnemosynes cultus atque religio Orphicaquam in Magna Graecia, praeter cetera,lamellae et bracteae aureae floruisse testantur,altius hoc consilio pervestiganda videntur, utPythagoreorum mentes et placita penitiuscuriosiusque intellegantur. Quod igiturIohannes ille Pugliese Carratelli, qui nosquoque, usque ad novissimos longae suae vitaedies, saepe ad hanc viam ingrediendammultimodis exhortatus est, aliique nonnulli viridocti iam facere sunt conati, id nuncNeovivarienses gradatim pro suis viribustractandum suscipere volunt. Ex Pythagora, utvidetur, nisi omnes, certe plurimae ceterorumscholae profluxere, et ex eius circulo, quasi exequo Troiano, meri principes exierunt; inquibus primum locum citra controversiamobtinet Parmenides Aminiae Pythagoreidiscipulus; qui, cum Athenas Zenone comitatusvenisset, magnam, teste Platone, ad Socratistunc iuvenis mentem informandam vim

habuisse dicitur. Si vera sunt, ut credimus, eaquae iam I. Burnet collegerat, Philolaus quoque,postquam in Graeciam venit, cum Socrateconsuetudinem quandam inivit; cuius sanediscipuli circa eum in carcere versantem etmortem sereno animo exspectantem stipatiesse traduntur. Plato ex Pythagoreis, et maximeex Archita, cum Italiam petiisset, doctrinasauditas accepit et adeo in sua transfudit opera,ut vix a altera ab alteris discerni possint. Praeterautem hanc longam Pythagorae hereditatem,quae per saecula usque saltem ad Romanorumtempora pertinuit, illud est in primisconsiderandum, quod omnes antiqui testes unavoce consentiunt proprium ac privum fuissePythagoreorum vitae genus: constituissemagistrum veri nominis scholam ad quam unodiscendi studio ac desiderio agnoscendaeVeritatis accurrissent discipuli; hoc vero consiliofuisse hanc scholam conditam, ut hominesmeliores fierent et ad virtutes totam hominumsocietatem formarent. Post aliquot vero annoscoeperunt in ipsa Magna Graecia rhetoricaeartis ludi exoriri; non modo igitur antiquissimiilli rhetores, et artis ipsius conditor, quiEmpedocles fertur fuisse, floruere, verum etiamrecentiores et notiores, qualis fuit GorgiasLeontinus, ad se allicere discipulos omnino aliade causa coeperunt: ut scilicet repentine perdicendi artem honorum curriculum trans-cenderent, et ad magna accederent rei publicaemunera aut lucrum et commoda sibi hac rationepararent. Haec duo scholarum genera quasiexemplaria fuere in occidentali rerum historiaomnium ceterarum quae postea subsecutaesunt; exemplum enim Pytagoreorum imitatus constituit Academiam suam Plato; etquodammodo eius vestigiis insistentes, etsisaeculorum magno intervallo inter sesedistantes, Cassiodorus Vivarium condidit atqueFicinus Academiam Florentinam; ita AldoManutius domi suae doctissimum quemquetotius Europae hospitio accepit et FedericusCaesius duodeviginti annos natus Lyncaeorumsodalitatem congregavit. Fuerunt autem iamantiquitus scholae, ad quas ut accederentdiscipuli, spe magni lucri, honorum ingentiumcommodorumque non levium adducti, haudparvas pecuniae summas solvere erant parati;quae Media quae dicitur aetate brevi sunt factaequasi minores res publicae, in quibus quidisciplinas varias profiterentur quique totamScholam regerent magna pollerent non modoauctoritate, sed etiam potestate. Tunc,posthabita doctrina, dominandi studiumnimiaeque honoris l ibidines animosoccuparunt; quales huius rei usque adhodiernum diem, etsi alternis rerum et historiaevicibus, effectus sint, non est quin videat.

Page 22: Exprome primum fasciculum

Ioannis Posselii Calligraphia oratoria:quomodo docti viri Renascentiumartium aetate linguam Graecam doceresoliti sint. (Gerardus Guzman)

Gerardus Guzman, qui in Vivario novo ettirones et medii ordinis discipulos linguamGraecam docet , hanc quaest ionem,patrocinantibus atque consiliis adiuvantibuseruditis feminis doctissimisque viris, qui inPublica Studiorum Universitate Mexicanalitteras profitentur, tractandam aggressus est,ac Posselii opus illud ingens, plus nongentispaginis constans, edendum nunc curat. Agiturde immenso phraseologiae sermonis Graecicorpore, quo colliguntur probatissimorumauctorum qui Attice scripserunt verborumiuncturae secundum argumenta digestae etLatina interpretatione ac brevi commentarioornatae; quod vero opus Gerardus Guzmancum ampliore de viis rationibusqueinvestigatione copulabit, qua sibi proposuitdemonstrare utilissimum quidem, non tamensatis esse, sicut quidam fecere, grammaticoslibros et percensere quibus magistrisive Byzantini sive Europaei utebantur:quaestionis enim caput, ut aiunt, illud est, uttandem intellegamus quonam pacto ex merisgrammaticorum normis (quas, exemplumsecuti humanistarum qui tunc fuere, brevibuscompendiis complectebantur, modo Donati,modo aliorum vestigiis insistentes) ad linguaeusum et ad absolutam sermonis notitiamdiscipulos adduxerint; quibus scilicetprogymnasmatis, quibus exercitationibus,quibus libris usi id assequi possent. Excutietigitur vestigator non modo ea quae ipsePosselius de hac re scripsit et edidit, in quibusOratio de rationibus linguarum Graecae etLatinae docendarum, necnon Formulaenumerandae sunt Erasmianae in Graecumconversae; verum etiam rimandi eruntcommentarii, quibus iam Ficinus utebatur, exHermeneumatis Pseudo-Dositheanis descripti(quae Hermeneumata postea a Beato Rhenano

sunt primum publici iuris facta) at noviscapitibus aucti; intelligendae erunt rationes,quibus Lexicon illius Varini Favorini, Politianialumni et Hieronymi Amasaei magistri,compositum est; perscrutanda erunt testi-monia, quae hic illic apparent in humanistarumoperibus, ut Leonardi Aretini, AmbrosiiTraversari, Ioannis Tortellii; penitius verointelligendum erit quae fuerit methodus illa

quam strenue defendere solebatMichael Apostolis; acta illius

quae Aldonis Manutii domi estcondita diligenter erunt consideranda; operaSebaldi Heyden, Iacobi Shirley, FrancisciGregorii et Iacobi Gretserii accuratissimepervolutanda; videndum praeterea quatenusLuciani dialogi impulerint ad praesentemsermonem exercendum; denique Iesuitarumstudiorum rationes Comenianorumqueoperum, in primis Orbis picti et Ianuae,Graecae interpretationes non neglegendae.

Copula mundi (Ignatius Armella)

Recte quidem sentiebat Socrates, vir ab ipsoApollinis oraculo sapientissimus deputatus,cum prius animum humanis perquisitionibusapplicandum esse autumavit, quam ad natu-rales quaestiones convertendum. Etenim nonnovum quoddam, sed antiquum illud atquealtissimum praeceptum Delphicum rettulit,

, quod philosophi sibi tamquamofficium receperunt. Quid igitur sit homo quivehoc in mundo locus, inter ceteras dignissimaquaestio philosopha videtur esse, praecipuecum non tam de rebus, quas natura nobiscontemplandas apposuit, quam de eis, ad quasipsa nos genuit, agatur. Itaque inter multa acvaria responsa, quibus sapientes hancquaestionem absolvere conati sunt, hoc unumsaepissime constat, hominem esse confluxumet quasi utriusque naturae meditullium, scilicetmortalis divinaeque. Hoc iam apud Aristotelem,qui quidem hominem esse vult,necnon passim apud magistrum eius et aliosGraecos philosophos inveniri potest. Inde adnostrates, et postea ad humanistas, quidicuntur, placitum emanavit, inter quos Picusin oratione de dignitate hominis apprime hancsententiam multis testimoniis roboravit. Horumigitur aliorumque opiniones in dissertatiunculasingillatim proponentur; attamen non solumut eas excutiamus, sed praecipue ut quantamvim ipsae hominum animis iniecerint osten-datur necnon, quod potissimum est, utquantum inde ad nostram aetatem reportaripossit, ubi plerique homines, altioris naturaeimmemores, ex animali tantum sese constitutosputent et ideo ad ferinum victum descenderenon dedignentur.

Page 23: Exprome primum fasciculum

De civibus ad rem publicam perrhetoricam artem aut per informandis quid senserint Cicero etL.B. Alberti. (Eduardus Flores)

Iam ab antiquis temporibus illa pervasit opinio,artifices eo scitius perducere ad finem operasua posse, quo magis accedant ad exemplarverum quod imitandum sibi proposuerint; iamenim Plinius autumavit optimum quemquefictorem eum esse qui apprime et adfabremutum in simulacrum ex animali exemploveritatem transferre valeret. Alberti vero easrationes quae apud antiquos vigueruntrenovavit et recoluit, quippe qui in operibusDe re aedificatoria, De pictura et De statua,non solum ita tractatus disposuerit utresponderet placitis illis quae post Alexandrummagnum mortuum fuerunt (quibus praecipiturartem poeticam dividi posse in partes tres,quarum una in poeta, altera in carmine ipsosive poemate, tertia vero in poetica ipsa arteversetur), sed etiam etiam compensaveritnormas et praescripta ab ipso de illis artibustradita cum iis quae de arte oratoria Ciceroexaravit; quibus quidem normis non solumharum artium doctrina, sed etiam institutiscivilibus discipulus instruitur. Hac enimindagatione quomodo optimi cives non solumartis oratoriae cognitione et doctrina apudantiquos (teste Cicerone), sed etiam ceterarumartium scientia atque eruditione apudposteriores (teste Alberti) erudiantur etinstituantur inquiritur, et in propatulo hoccollocabitur, quo pacto doctrinam cuiusvis artis,si ad vitam seu privatam, seu civilemusurpaverimus, corroborare possimus.

Ludovici Holbergii Iter Subterraneum(Petrus Rivera)

Inter eos qui saeculo XVIII opera suascripserunt, Ludovicus Holberg (1684-1754)nonnihil ad Latinam eloquentiam contulit "inqua genus sermonis lucidum et acre coluit"(Nikitinski). Qui quidem apud Danos tam

magno habetur loco, ut a quibusdam Dani-carum litterarum parens nominetur. Latine,inter alia opuscula et epistulas (in quibus trespraeclarae ad virum perillustrem de sua ipsiusvita conscriptae numerantur), anno MDCCXLIaureum exaravit opus in saturae formam,Luciani, Thomae Mori atque Ionathae illiusSwift vestigiis insistens; qui omnes suis in librisminus commenticias urbes et civitatesdescribere quam veros mores hominum illorumtemporum notare, carpere et emendare provirili voluerunt. Iter subterraneum NicolaiKlimii autem, quod Holbergius sua in fabulanarravit, fere nonnisi ab iis qui litterasNeolatinas tractare soleant est nostristemporibus notum; raro enim de eo operementio fit apud viros litteratos, et admodumpaucae eius libri interpretationes in linguasvernaculas nostra aetate in doctorum virorummanibus sunt, quamvis iam inde a saeculoXVIII in Germanicum, in Danicum, inGallicum, in Batavicum, in Anglicum sittranslatus. Quem igitur nunc in Hispanicumquoque sermonem vertere commentarioqueornare non abs re duximus, ut etiam qui nonita multum in provincia Latina versati sintHolbergii gemmulam admirari et hancsapidissimam aetatis luminum saturam summissaltem labiis gustare possint.

Quomodo Latini rerum scriptores aetatisbarocae Rudolfi II tempora descrip-serint, quid de iis senserint (GeorgiusCepelak)

Cum imperator Rudolfus eius nominis II tribusante saeculis sedem in Bohemia haberetilliusque civitatis litterae artesque mirum inmodum florerent, maximae ibi inter acatholicosnumero multo maiores eorumque adversariosdissensiones sunt factae; inde paulo post bellumtricennale ortum, omnes in eandem fidemverbis, vi, armis conversi, multi mortui, multivelut Ioannes Amos Comenius, paedagogusinter viros illius temporis clarissimus, inexsilium profecti. Attamen non haec, sedopinionem investigare constituimus quam deilla tam pulchra tamque difficili aetatescriptores (in quibus sunt numerandi, praeteripsum Comenium, Paulus Stranskii [1583 -1657], Bohuslaus Balbinus S.I. [1621 - 1688],Thomas Ioannes Pessina de Czechorod [1629- 1680], Ioannes Florianus Hammerschmied[1652 - 1735]), familia ac religionis confessione

Page 24: Exprome primum fasciculum

diversi, nihilominus humanioribus litterislinguaque Latina coniuncti habuere; quorumalii alia lugent, alia extollunt, omnes patriam,litteras, humanitatem dilexisse videntur. Nequeabs re etiam eorum artem scribendi perscrutari,comparare atque ad veterum exempla referrecredimus.

De Thomae Mori Utopia (PatriciusOwens)

Nemo dubitat quin Thomae Mori Utopiasummum pondus magnamque vim adEuropaeorum hominum mentes per saeculainformandas habuerit, atque inter primaobtineat loca in longa operum serie, quae adlitteras Neolatinas pertinent. Quingentis hiscenovissimis annis, nullo fere tempore intermisso,philosophi, viri litterati, omnesque fere qui adrem publicam tractandam accesserunt, illudpalmare opus atque praeclarum excutiendumrimandumque suscepere. Nihilominus illuddolendum sane videtur esse, quod in scholisatque lyceis nonnisi raro, obiter et quasi pertransennam aureus hic liber legitur, commen-tariis vestigatur, viva magistrorum voceexplanatur; si praeterea eas consideraverimusscholas, in quibus opera lingua Latina conscrip-ta perscrutantur, id vel magis conquerendumest, quod luculenta haec Mori fabula etlitterarum Latinarum merum monumentumomnino a magistris discipulisque neglegitur.

Hunc igitur nobis finem praestituimus, ut hincpervestigaremus quomodo homines, qui Moriaetate fuerunt eiusdemque circulo intererant,Utopiam interpretati essent atque intellexis-sent; illinc vero saltem praecipuos ac potissimosoperis locos magis pervios discipulis tractabi-lioresque magistris faceremus. Exploramusigitur an forte religiosam quandam et

peculiarem familiam exemplo sibi proposueritMorus; conicimus enim eum primam saltemUtopiae speciem oculis ad Londinienses illiustemporis Carthusianos conversis animoconcepisse. Haud pauci enim viri docti iampridem non solum quantam religiosae familiaead Utopiae commenticiam vivendi rationemvim habuissent bona in luce collocarunt, verumetiam indiciis argumentisque allatis satiscomprobarunt; nemo tamen, quantum scimus,usque ad hodiernum diem, si excipias vagosquosdam nexus cum Regula a divo Benedictoexarata, vincula in Mori opere invenire conatusest cum qualibet religiosorum virorum familia;attamen haud pauca nobis videntur esse, quaequodammodo eas normas eosque mores, quosin suo libro Morus describit, cum Carthusia-norum vitae genere conspirent conveniantque. Mirum enim est, ut investigationibus recenterfactis apparuit, quam arte Britanni humanistae,qui dicuntur, cum Carthusianis essent saeculoXVI coniuncti, quantamque consuetudinemhabuerint. Dum vero hanc coniecturamargumentis fulcire conamur, Utopiae locosLatinis adnotationibus glossisque instruimuscopiosis, ut in scholis sine magna difficultatetractari possint. Quo autem pluribus etdiscipulis et magistris libellus, quem paramus,profuturus sit, id ante omnia exploravimus,quot et quae vocabula quasve grammaticaepartes linguae Latinae tirones qui sive in Europasive in America litteris student, primo annoediscere soliti sint; deinde, hoc fundamentoinnixi, Mori non paucas paginas adnotationibusLatinis in margine positis necnon singularumlinearum paraphrasi in calce adiecta ornavimus;denique orthographiam et punctuationem adnostras consuetudines aptavimus. Hisce armisparati, magistri longe facilius eos thesauros,quos nobis Morus tradidit, discipulis suisaperire poterunt eiusque pretiosissimum opuscommendare non dubitabunt.

Page 25: Exprome primum fasciculum

Instituto Philosophiae studiis provehendispatrocinante, Vivario novo et opere fundato,cui nomen Mnemosyne foventibus, Sodalitateiuvenum antiquitati humanitatique studentium,quae PHILIA compendiariis litteris inscribiturordinante, eo consilio, ut produceretur etaugeretur inceptum illud iam pridemconventibus omnium gentium quorum nominaDocere (qui habitus est Neapoli et Montellaeanno MCMXCVIII), Humanitas (Neapoli,MMVII) et Litterarum Vis (Segedini etBudapestini, MMVIII) initum, novissimumnunc nec praeteritis minorem conventumcelebravimus, qui Monumenta viaequeinscriptus est. Illud enim in animo fuit, ut hincnovas atque efficaciores rationes linguarumantiquarum docendarum proponerentur inmemoriam honoremque Iohannis H. Orbergii(qui, verus restitutor Linguae Latinae iuxtanaturae rationem docendae, supremum vitaediem nuper obiit), illinc vero disputationesminime steriles de monumentis litterarumagitarentur, non secundum frigidam acade-micorum consuetudinem, sed argumenta eomodo tractando ut revera exploraremusquemadmodum doctrinae patrimonium amaioribus per rem publicam litterarumservatum ac traditum, potissimum in iuvenibuserudiendis necnon ad societatem melioremreddendam adiuvare posset. Viri docti igiturconvocati sunt ex toto orbe terrarum ut hancmutationem, quae cum in scholis, univer-sitatibus et academiis, tum in toto civili ordineatque in omnibus terris ad occidentem solemvergentibus desideratur, incrementisaugerent, foverent ac promoverent.

Quantam praeterea vim atque pondus acade-miae ad cultum Europaeum provehendumhabuissent hoc in conventu fuit etiamperpendendum. Illae enim in humanitatedoctrinisque fovendis partem vel maioremquam Studiorum universitates habuerunt,"tamquam incitamentum" ut ait IohannesHenricus Newman ille "ad philosophaminquisitionem et mentem totius hominumsocietatis amplificandam". In his enim quaedamfelix atque uber studiorum ratio orta est, quafructus variarum disciplinarum eorumquecultorum ingenia animique arctissimo quodamvinculo coniungebantur; per eam igitur

rationem ad verum et utilem doctrinarumprogressum est perventum. "Etenim cum liberein Academiis doctorum virorum animiconsentirent conspirarentque," ut pulchrescripsit Marcus Fumaroli , "spiritus,redintegrata doctrina, litterae artesque liberalesquae nunc sunt, suam invenerunt quasiaediculam, simul flexibilem et firmam, stabilemet mutabilem, quae eius frugiferae naturaeconveniebat".

Quamvis, multis difficultatibus inter-venientibus, non ante medium mensem Maiumhunc fore conventum nuntiare potuissemus,non tamen minus quam ducenti homines exuniverso terrarum orbe accurrerunt; quinqueet viginti fuerunt moderatores, quorum singuliplerumque bina, terna aut etiam quaternaseminaria habuere; praeterea iuvenes magistriet discipuli Academiaenostrae, XV numero,exempla monstraruntillarum docendi ra-tionum, quas effica-cissimas in nostrisscholis saepe adhiberesolemus, ac magistrislyceorum ident idemusurpandas proponimus.

Orationes aditiales etprimae sessioneshabitae sunt inEuropeae Studio-rum Universitatisauditorio, quodnobis ut oc-c u p a r e m u rl a r g e e r a tconcessum.P r o f e s s o r e sMichael vonAlbrecht

scripsit Gerardus Guzman

Page 26: Exprome primum fasciculum

et Andreas Fritsch extemporales easdemqueluculentissimas orationes habuerunt, quibusalter de vi atque momento litterarum inhomines ad virtutes et bonos moresinformandos locutus est, alter vero quantiponderis sit bonis uti methodis in docendomultis exemplis ex rerum historia sumptis, etpraesertim Comenii testimonio fultus, dilucidedemonstravit. Quas orationes Aloisii Miraglia,praesidis nostri, longus ac vehemens secutusest sermo de necessitate renovandae etredintegrandae humanitatis, quae et inAthenaeis et in scholis saepe neglecta nimisvidetur esse. Post brevem pausam, inter quamtragemata varia et potiones sunt appositae,postmeridiana sessio incohata est, quae externis seminariis constitit; quibus ad finemadductis, symphoniam praebuit Eusebius Toth,olim discipulus, postea magister in Academianostra, musicis quibusdam et concinentiumgrege adiuvantibus. Modi vero quos proposuit,ab ipso aliisque Academiae discipulis , ita aptatierant ad Catulli, Horatii Ovidiique carmina, utversus, nequaquam mutatis numeris, suavitercani possent. Quod quidem multi fecerant ante,etiam in usum studiosae iuventutis: ut, interalios, Petrus ille Tritonius Conradi Celtisalumnus; nunc vero musicorum globus, qui inVivarii novi sinu sub titulo Tyrtarionisconstitutus est, idem omnibus viribus facereconatur. Insequentibus diebus participes, quimatutinis temporibus plerumque in ipsaAcademiae sede seminariis interfuerunt dedocendi viis, post meridiem amoenissima etmagnifica loca visu digna petivere, ubi sessionesde litterarum monumentis variae et multiplicessunt celebratae: frequentarunt igitur Villam agente Lante nuncupatam, cuius horti intersplendidissima renascentium artium aetatisviridaria quae in Italia sunt haberi solent; ibide disciplinis liberalibus et honestis studiis,quomodo, iuxta Platonis illud (Resp. 560b),iuvenilium animorum arces custodiantdisputavimus; dapibus denique in ipsis villaevirectis appositis, vesperi opipare cenavimus.

Dominico die, post sacra celebrata et seminariarite habita, omnes, prandio sumpto, Ostiamiter fecimus, ubi, cum parietinas Aloisio Latinesingula monstrante lustravissemus (legimustunc etiam et Senecae, et Minucii Felicis, etaliorum scriptorum locos), in Capitolii areaconstitimus Plautinam de Amphitryonecomoediam, quam ibidem Latine edendamhistrionum grex paraverat, magna cumexspectatione nec sine gaudio spectaturi. Quaperfecta, ex antiquo ad mediaevale oppidumtransivimus; ibi vero et templum invisimus,ubi divae Monicae sepulcralis asservatur lapis,et in amplis picturisque ornatis episcopiiconclavibus cenavimus laeti. Die vero Lunaeseminaria de historia radice vitae in InstitutoGermanicis studiis provehendis, quod in villaa Sciarra nuncupata situm est, celebrata sunt;ibi praeclari professores Vincentius Cappelletti,Instituti praeses et Paulus Chiarini rector nosbenigne exceptos aditialibus oratiunculissalutarunt: tum Curtius Smolak Vindobonen-sis, Bernardus Teuber Monacensis et StephanusDi Brazzano Tergestinus, singuli singulaseminaria moderantes, primam sessioneminauguraverunt, quam aliae duae, interpositapausa, subsecutae sunt. Martis die iam mane,sumpto ientaculo et Academiae aedibus relictisiter ad oppidum Caprarolam faciendumsuscepimus, ubi situm est magnificum etamplissimum Farnesiae gentis palatium, ubiinde ab hora decima seminaria sunt celebrata.Ante meridiem de viis docendi locuti suntexemplaque proposuerunt scholarum etAcademiae magistri et Annula Llewellyn, quaein Catholica studiorum universitate Viomin-gensi, ubi linguam litterasque Latinas profi-tetur, optimis didascalicis rationibus miraperitia utitur; dein, postquam mirificumlustravimus aedificium, cuius camerae etlacunaria luculentissimis picturis sunt ornata,et de eius historia quaedam audivimus a IoanneCarolo Rossi architecto Mediolanensi et AloisioMiraglia narrata, per amoenissimos hortosusque ad aquarum salientium fontes per viam

Page 27: Exprome primum fasciculum

ab infimo leniter acclivem ascendimus; denique,cum ad pulcherrimam villulam eleganti porticuornatam pervenissemus, per scalaria quaedamposticam aedium partem assecuti sumus, ubiin amoenissimo prato cuppedinarii et ministridapiferas apposuerant mensas copioseinstructas. Fere sesquihora ita inter epulas etsuavia colloquia consumpta, ad sessionestandem hora quarta redintegrandas reversisumus: tunc de civili vitae nostro officio, multiset variis locis ex auctoribus diversis propositis,acriter disputavimus. Vesperi vero histrionummusicorumque grex multiforme nobis etpulchrum praebuerunt spectaculum derenascentium artium ac litterarum temporibus.Fessi, sed gaudio repleti, Romam ad horamundecimam repetivimus. Die insequenti, postsessiones matutinas de Utopiis in Academiaesede habitas, post meridiem ad Hadriani villamTiburi sitam iter direximus, ubi Ulixes Bravo,discipulus noster, imperatoris personam gerens,Margaritae illius Yourcenar locos in Latinumaffabre et ornatissime a Ioanne Carolo Rossiconversos variis in villae locis recitavit; cuiusvero recitationes iucunda et artificiose parataspectacula, quae saltatorum musicorumquegrex dedere, secuta sunt. Vespere autem facto,participes omnes ad sic dictum "Sybillaetemplum" sunt vecti, ubi Maecenas quidamsapidam cenam praebendam curaverat. DiebusIovis et Veneris (quibus de communi humanaenaturae fundamento et de iuvenibus liberaliterad humanitatem informandis, ut bonae litteraestudiumque virtutis restituantur, necnon, sicutcottidie, de efficacissimis docendi viisrationibusque disputavimus) in Academiaesede mansimus, ubi sollemniter at etiam (postsuavissimos modos musicos quos summa artisperitia maximoque omnium plausu Alexanderet Raphael Feye una cum Paulina Capliercecinerunt) inter ioca et festivos lusus conventusconclusus est, Saliaribus epulis apud natabulumappositis. Inter hebdomadam ita exactaminnumeros scriptorum diversorum locosexcutiendos, docto commentario explanandos,

curiose diligenterque perscrutandos suscepi-mus; qui omnes loci spisso quodam voluminea nobis edito continebantur. Inter auctores,quos rimari conati sumus, homines aetate,mente, doctrina, civitate admodum variinumerantur: in iis Diogenes Cynicus, Lucretius,Catullus, Cicero, Vergilius, Ovidius, Livius,Seneca, Petronius, Tacitus, Plinius iunior,Heliodorus, Symmachus, Prudentius,A u g u s t i n u s , B o e t h i u s , H i d e l b e r t u sCenomannensis, Gilbertus Novingentensis,Ricardus De Bury, Guilelmus Occam, PoggiusBracciolini, Leo Baptista Alberti, PicusMirandolanus, Cassandra Fidelis, ErasmusRoterodamus, Ioannes Reuchlin, LudovicusVives, Ioannes Ginesius de Sepulveda, LuisiusLegionensis, Petrus Angelus Bargaeus, MarcusAntonius Sabellicus, Iulius Caesar Stella,Ioannes Barclaius, Hugo Grotius, MatthaeusRiccius et Nicolaus Rigautius, IosephusRipamonti, Franciscus Baco, Ioannes AmosComenius, Iacobus Pontanus, IoannesMiltonius, Samuel Puffendorfius, LudovicusHolbergius, Iacobus Elisa Ioannes Capitein,David Ruhnkenius, Franciscus Glass, HenricusThompson, Augustus Boeckh, Ioannes Pascoli,pontifices a Leone XIII ad Ioannem PaulumII; longum erit ire per singula, neque hic estlocus; attamen gravissimae quaestiones perhosce auctores tractatae sunt, quae interparticipes non parum disputationumexcitarunt. Viri et feminae doctissimi, qui exAcademiis et Athenaeis multarum Europae etAmericae civitatum convenerant, praelectisillorum scriptorum paginis, voces sustuleruntsuas, ut de lamentabili nostri temporiseruditionis statu cum Gilberto Novingentensiconquererentur, quaenam sit vera hominisdignitas cum Ovidio et Pico explorarent,quomodo possimus nostri compotes fieri cumSeneca viderent, de argumentando perabsurdum ad veritatem rerum demonstrandamcum Lucretio dissererent; praeterea de amicitiacum Miltonio et Graecarum fabularumscriptoribus cogitarunt, de bonis et malis quae

Page 28: Exprome primum fasciculum

civibus exoriri possint cum Ripamontidisputarunt, suos cum orientalium gentiummoribus Matthaeum Ricci et Ioannem PetrumMaffei secuti contulerunt, de veterum et eorumqui nunc sunt servitute cum Iacobo Capiteinsermones ceciderunt, num iustum umquamdici bellum possit Augustinum, Erasmum,Sepulvedam et Hugonem Grotium inter-rogarunt, de hominis et civis officiis Ciceronis,Prudentii et Puffendorfii vocem auditamperpenderunt, de doctrina, quam socialemvocant, cum Ecclesiae pontificibus variisdisseruerunt; praepostera illa grammaticorumdiligentia quam molesta ac ridicula sit cumDavide Ruhnkenio et Ioanne Menckeniodenique perspexerunt.

Page 29: Exprome primum fasciculum

Ut aquarius, qui ad flumen adventat, aquampuram salubremque in totius domus beneficiumhydriis reportat, ita litteratos doctosque virosfecisse censemus omnes, quicumque doctrinamseu antiquitus traditam seu recentius inventamlitteris mandaverunt, ad efficacius hominumanimos de ipso Veritatis fonte irrigandos.Quapropter hac in Academia nullum thesaurumpluris quam nostram bibliothecam ducimus(eorum utique pretio aestimabilium), siquidemin ea non modo comites ac via, sed ipse aditusad veterum sapientiam nobis manifestus fit.Curiose igitur ac diligenter iam plus XV annosmulti homines eam locupletare elaborarunt, sed,ut par erat, semper egenam fore atque perpetuoperficiendam agnoverunt. Quid ita? Ars nempenimis longa quam ut brevibus spatiis artetur.Attamen Fortuna secunda necnon LegionariisChristi adiuvantibus bibliotheca Neovivariensis,cuius volumina totam per domum sparsa fueranttum, cum Montellae versaremur, anno nuperrimeperacto maximo emolumento aucta est,quandoquidem laribus Romam translatis locumlibris ac studiis prorsus aptum in novis aedibusdeputavimus, tria conclavia scilicet admodumcapacia ac spatiosa. Haec igitur, ut decenter adnostrum inceptum accommodaremus, peg-matibus cum vetustis, quae iam pristina in sedehabueramus, tum novissimis necnon elegantibusutrimque instruximus, ubi nunc quadragintaferme milia librorum studere cupientibuscommodato proponuntur. Mensas, scrinia acstibadia quoque attulimus et ordine disposuimus,quo discipuli commodius suis studiis vacent.

Itaque bibliothecam omnem in tres partes dividivisum est, quarum potissima et a discipulismaxime frequentata est illa, quam delubrumMusarum familiariter nuncupamus. Ibi enimdilectissimus quisque ex poetarum, oratorumphilosophorumve corona, quicumque Graece seuLatine quavis memoria scripsere, quasi in Elysiisimulacro una commorantur. Ibi Ciceronem,oratorum principem, pariter atque Erasmum,qui eadem dignitate inter humanistas mactatus

est; ibi Platonem ac Ficinum, Aristotelem unacum Thoma Aquinate, Augustinum, Petrarcamet multos alios, quos enumerare longum erit,invenire possumus eosque iterum iterumqueadimus sententiam de multis ac variis argumentisrogaturi. Illi, mehercules!, pro sua humanitateaccincti ad respondendum semper erunt, namparietes huius fani vocibus eorum, ope quidemlitterarum perennatis, alte personant: nimirumin libris, ut recte ait Richardus de Bury, mortuosquasi vivos invenimus.

Huc enim accedunt omnes illae series, quassumma ope colligere nixi sumus, ut praeclara illaGallica omnium scriptorum Latinorum, Ludovicihuius nominis XVIII iussu a Nicolao EligioLemaire foras data, quippe utilissima discipulisqui ex aliis terris huc veniunt aliisque sermonibusloquuntur, cum singula opera lingua Urbis etorbis sint etiam explicata. Itidem illa nullo prorsusmodo minus digna collectio Latinorumscriptorum a Iosepho Pomba in Italia edita cumnotis, magnum nempe praeclarumque illius gentiseditionum specimen; tum ScriptorumClassicorum Bibliotheca Oxoniensis (OxfordClassical Texts), maximi quidem nominis atqueapparatu critico laudata; dein maior parsscriptorum utriusque linguae ex serie Budaeana(Les Belles Lettres), doctis quidem praefationibusnecnon elegantibus interpretationibus enarrata;denique nonnulla volumina Graecorumscriptorum ab Ambrosio Firmin Didot saeculoXIX edita, quibus interpretationes Latinae

sive de bibliothecaVivarii novi

scripsit Ignatius Armella

Page 30: Exprome primum fasciculum

accedunt ideoque, ut lector in utraque lingua sese exerceat, maximeproficua. Hanc quidem bibliothecae supellectilem nobiscomparavimus non sine crebris largitionibus tum amicorum tumaliarum institutionum, inter quos numerantur Michael de Albrecht,qui pretiosis voluminibus nos donavit, et Pontificia UniversitasSalesiana, unde hocce proximo biennio nonnullae prorsus gazaelibrorum ad nos pervenerunt, necnon Schola Lutetiae Parisiorumsita vulgo "Normalis" nuncupata, ex qua haud paucos libros illiusseriei Budaeanae supra dictae accepimus.

Quid autem dicam de exemplaribus vetustioribus, quae praeterutilitatem doctrinarum hancce bibliothecam quodam antiquitatisdecore ac nitore honestant? Quotiescumque eos evolvimus, variosadmodum et alios alias editos, illud nempe, quod de Ennio aitQuintilianus, succurrit: nobis enim sacros vetustate lucos ingredividemur. Atqui ne species horum roborum, grandium etantiquorum, ipsorum religionem non adaequet, hoc qui adhuctransit anno grex bibliopegorum praepositus est. Etenim ThomasJenis Bohemus, Matthaeus Pustrelo Brasilianus et Petrus DonohueAmericanus, duce Iohanne Michaele McGrath (Americano et illo)qui omnes hoc anno ut discipuli apud nos commorantur, tantamet tam reverendam librorum copiam partim reficiendam, partimvero a temporis vexationibus defendendam sua sponte sibisusceperunt. Itaque inter tales libros, quos singillatim non opusest numerato, insunt omnia divini Platonis opera, Marsilio Ficinointerprete, anno MDLI in lucem apud officinam Frobenianamedita; Iunii Iuvenalis Aquinatis satyrographi opus apud FranciscumBindonum & Mapheum Pasinum editum anno MDXLVIII;dictionarium septem linguarum a Calepino anno MDCLXIV typisimpressum et multa alia tum scriptorum opera tum adiumentaadmodum pretiosa.

Verum enimvero non tantum Antiquitatis splendore hoc Musarumsacellum collustratur, sed etiam scriptores omnibus ex gentibusoriundos, quippe omnes qui, licet vernacule, cunctum genushumanum sua arte ad maiora irritaverunt, huc congregatoslibentissime atque assidue lectitamus eorumque colloquioinstituimur simul atque delectamur. Nimirum horum maior pars

Page 31: Exprome primum fasciculum

in Italicum conversa est, attamen haud exilis estcopia operum aliis sermonibus conscriptorum, quamquidem speramus progrediente tempore foremaiorem. Hoc igitur quasi vinculum cultus ethumanitatis, a maioribus ad recentissimos, gradatimimplicavimus, pro fide ac studio quod hoc incommuni patrimonio iam pridem collocavimus,inde scilicet fruges uberrimos primum ad hominummentes animosque, exin ad cunctam hominumsocietatem posse excerpi nobis apprime persuasumhabemus. Profecto huc ad illum sapientiae fontemsitibundi saepius venimus, ut insitum sapientiaedesiderium expleamus.

Varietas autem delectat nec alias provincias, nonquidem a minore, sed a diversa tantum Musahabitatas, explorare ullo modo dedignamur. Immotanti scimus eas esse ut propriis locis constituerevoluerimus. Itaque in secunda bibliothecae partetrivium quoddam compositum e rerum gestarumhistoria, religionum vestigatione ac philosophisdoctrinis locum habet. Qui omnes libri eo minusspatio ab antea dictis distant, quo propinquioressunt materia. Alibi vero naturalis historia, de quacopia librorum item haud parva adservatur. Atquorsum haec? Quid litteratis hominibus cum beluisac stirpibus? Nimirum ut per ea non modo qualishomo, sed prorsus qualis eius sedes, hoc quidemmundi mirabile opificium ac machinamentumdivinitus exstructum, penitius exploremus, namVeritas non ordinibus loculisve discriminat, ut inbibliothecis facere cogimur, sed tamquam immen-sum quod tegit omnia caelum, cuncta sic amplectituret undecumque ad sinum suum homines attrahit.

Hactenus igitur de bibliotheca nostra, quam summistantum labris adumbratam vix in charta adeo breviexsecuti sumus. Sententia tamen est, ut omnesbibliothecas decet, catalogo electronico describeresingulos libros qui hic adservantur, quod non sinenegotio ac maxima opum effusione perficiendumfore scimus. Ceterum librorum copiam identidemamplificatum iri speramus, quare vos omnes, amiciac benevoli lectores, pro vestra humanitate atqueerga litteras studio rogamus, oramus, obsecramusut, si quid operis aut opis vobis sit superadditumaut quo nostrum litterarum hortum locupletarevelitis, id ad nos mittatis. Nos quidem omni modoevitabimus ne Adonidis hortis inutilior fiat, quodipse Plato in Phaedro ut caveamus nos admonet,sed potius summis viribus contendemus ut, diutinoconvictu atque solito erga cultum et humanitatem,qui nos incitat, fervore, semina illa in animisiuvenum funditus serantur, radices agant et in quamuberrimas fruges proveniant.

Page 32: Exprome primum fasciculum

PARS I. QUORSUM CARMINA LEGAMUS

Quorsum carmina legimus? Ampla haecfortasse et nimis infinita quaestio, quam tamensibi quisque magistrorum proponere debeat,si quando discipulos poemata legere iubeat.Quod si hicce magister linguam praecipiatLatinam seu litteras cuiuslibet gentis, quae tamlongo a nobis temporis intervallo disiuncta sit,eo acutius hanc quaestionem perpendat oportet.Delectationi enim merae aut causis moralibus,quae ceteroquin potissima nobis videanturargumenta, hisce in litteris antiquioribus multisentiant opponi illa duo milia annorum, quibusnon solum iudicium atque mores, sed etiamvita ipsa, etiam mens hominum funditus mutataest. Remaneatne igitur sola inquisitio historica,vel dumtaxat consuetudo quaedam eaque vanaet iam pridem obsoleta, quibus de causisveterum carmina etiam nunc manu evolveresoleamus? An ulla exstat praeter has ratio veraet iusta, cur antiqua carmina adhuc legantur?Relinquamus nunc hoc interrogatum in dubio,quod extra modum mentem gravare videatur,et fingamus nos, mirum quoddam theatrumingressi, concentui pulcherrimo intervenisse.Considamus ergo et aures attendamus nostras.Iamne auditis? In medio nunc stat rex David,citharae suae nervos digitis divinitus instinctispulsans. Et dum hic fides moderatur, eximproviso alia exsurgit melodia, atque in scaenaOrpheus apparet, lyra sua mirifica caelo canenslaudes. Et ecce, duae hae voces non iam interse divergunt, sed gradatim conciliatae atquecontextae, varifariis instrumentis, quae hincillinc plura pluraque progrediuntur, mirandumin modum ditantur ornantur amplificantur. Sicilli duo, quos audivimus primos edidisse sonos,chorum nunc ducunt omnium poetarum, quieorum vestigia sequuntur, solem spectantesoccidentem.

Nonne tali operi musico similis est historianostrarum litterarum? Nam, etsi themata, utaiunt, primigenia semper varientur etprovehantur, unum est opus nihilominus, quodmutando meat per decursus saeculorum.Itaque, si quis principium atque origines huiusoperis cognoscere velit (non solum, ut multidicunt, historicae veritatis gratia, sed etiam ute formis identidem variatis melodiam exaudiatveram, quasi vocem et spiritum vitae humanae),

nonne eum regredi oportebit per tempora, ubisperet chordas adhuc primos resonare pulsus?

Dixerit sine dubio quispiam, nobis ad-versaturus, litterarum initium inveniri nullomodo posse, artemque nimis longam esse pronostra vita; cui tamen respondeamus persimpliciora (sicut sunt litterae priscae, quaetempus, omnium rerum edax, nobis reliquit)facilius perveniri ad rerum medullam usque,poesi vero recentiorum aetatum, quae intervarias gentes magis magisque contexitur atquecomplicatur, delectari potius et diverti legentisanimum posse.

Neque dico nos vetustis hisce carminibusgaudere non posse, et esse haec insipidaomnique venustate carentia; immo verosapiunt, sed aliter: velut aqua frigida, qua nonsensus titillare seu excitare, sed sitim lenire autexstinguere cupimus.

Plures fortasse quaestiones hisce lineisproposuimus quam ut brevi hac symbola nostraresolvere possimus. Argumentum enim hocmateriam paene infinitam neque iustovolumini, sed integrae bibl iothecaeconscribendae suppeditare videtur. Singillatimigitur atque gradatim de iis proximis in horumcommentariorum fasciculis agere eademquepro virili perpurgare conabimur. At unamfortasse ex iis, quae maxime nostris cottidianisdocendi muneribus accedit, tractare nondisplicebit...

scripsit Eusebius Toth

Page 33: Exprome primum fasciculum

PARS II. DE VERSIBUS LEGENDIS

Curnam obstacula cumulamus discipulis, quifontes priscos investigare velint? Quare inauditoriis scholasticis amarum reddimusstudium antiquarum litterarum (et inter easpraecipue poeseos), cum eas res, quae iam perse difficile intelleguntur propter linguammentemque antiquam, inepte commiscemuscum doctrina artis metricae, quae longe etiamdiffert a moribus versificandi plerarumquerecentiorum linguarum? Hoc modo discipuli,ut Iohannes Baptista Pighi quoque, virdoctissimus, admonuit, tantummodo con-fundentur atque horrebunt, cum videant "ibihomines sonare, quod alibi homines, cano,quod cano, aliaque summa admiratione dignavocabulorum monstra"(1).

Nonne nefas est magis-trum, qui per artes adverum, iustum et bonumanimos iuvenum dirigerecupiat, artificiosa hacratione legendi a versibusomnino deterrere disci-pulos? Neque id contendo,huncce modum scandendinullum habere locum incursu studiorum; immo,ipsi grammatici Romani,Prisciano teste (2), hancadhibebant rationem, nontamen passim, neque prolege eam habebant; quaepronuntiatio, ut patet, nonultra artis metricae scholasvaluit, in quibus discipuliinter elementa rythmica eaprorsus de causa dis-tinguere iubebantur, utpostea ipsi versus componere conarentur.

An hiccine sit finis eorum, qui nunc quoquetemporis carmina ita scandi volunt, valdedubito, sed equidem mallem nihil nosse derebus metricis, quam de longitudinibussyllabarum curare in quovis carmine taedioso,cuius neque sensum capere, neque illud advitam meam referre ullo pacto possim.Itaque non est mirandum, si videmus versusHoratii, Vergilii, Ovidii aliorumque poetarumsive neglegi, sive a sincerioribus quibusque itapraelegi, quasi sint verba soluto calamocomposita. Quod si faciunt, nequaquam eosreprehendere debemus: nam haec est viabrevissima, qua sensus patefiat. Quem utomnino assequamur, vestigiis insistendum esteorum, qui, per multa saecula, cum adicerentmaiorum poematibus adnotationes suas (sicutiin illis libris in usum delphini editis), ante

omnia sententias in versus compactasexplicaverunt verbaque poetica ad cotidianumsermonem redegerunt. Si vero demum belleomnia explanata sint lectori, qui ad intellectumiam proxime accesserit, hoc unum remanebitrogandum: cur ergo talia versibus conscribereoportebat? Neque hoc nefande. Nam quare eratnecesse poetas verba longissime petere,iuncturas verborum dissecare, sententiasquemiris modis contorquere, cum videlicet planiusidipsum dicere poterant? Quid porro implicarequod fuerit simplex? Iam dicat nobis aliquis:quorsum carmina exstant?

Antequam autem a quibusdam accuser, et haudiniuste quidem, me nimis magna atque pon-derosa simul suscepisse tractanda, concedo mead hanc quaestionem responsum dare non

posse. Tamen ut discipulorumferventes animos paulumplacemus, liceat aliquidfortasse tritum, satis tamenmanifestum proferre: scilicetgenus lyricum inventum esse,non ut ratio cogitatioque, sedut corda animique hominumtangerentur. Sive aliter:carmina ideo scripta sunt, utcanerentur. Haec sit ergocausa, cur verba subdita sintformae, haec causa, cur sensusnumeris oppressus sit. Et indefit ut carmen (cuius ipsumvocis veriloquium (3), quodapud antiquos fuit, indicatmentem cuidam animi aestuicedere) sensus et corpora priusinvadat, atque e nobis motuseliciat; ut in auribus adhaerens,ac per venas inserpens usquead cerebrum se insinuet; unde

singillatim verba in sucum et sanguinemtranseant, inque res nostras convertantur, quasper vitam gesturi sumus. Hic latet carminummaxima vis; haec est via, qua Melpomene,Mnemosynes filia, matri subministrat. Verbaenim atque documenta, sine forma bene strictaet aptata, aegre in memoria recondi possunt,atque mente difficilius pervolvuntur. An ecquisunquam vidit Melpomenen sine lyra? Carminascripta sunt nempe ut canerentur (4).

Sed quid tum de versibus antiquorumpoetarum, qui delapsu saeculorum modismusicis omnino destituti sunt? Quomodo illos,quos ipse poeta olim choro praecinuit (5),poterimus iterum restituere? Id fortassenumquam iam licebit. Sed quidni nos ipsiMusam resuscitantes ratione quadam modoquenostro haec carmina canamus, ita ut nec aures

Page 34: Exprome primum fasciculum

insolitis quibusdam atque miris modulationibusabhorreant, neque tamen a verbis nos nimiumaberremus? Hoc vidimus fieri iam eatempestate, qua artes in Europa renatae sunt,multique musici, periti admodum et magninominis, sicut Conradus ille Celtis, PetrusTritonius, Iohannes Honterus (6) multique alii(7), carmina resumpsere antiqua, eaque adplacita musica suorum temporum indiscipulorum usum reconciliaverunt.

Et hoc ipsum nos quoque -pro modulo sanenostro, et sine magna arte et doctrina- cepimusconsilium, ut facillimis illis cantilenis, quaspartim nos ipsi commenti sumus, partim veroex humanistarum libellis aut e fontibusvulgaribus hausimus, regulas metricasobservantes, imprimis et praecipue versuumsensum conservaremus. Mediam viam canendoita invenire temptavimus, caute, ne numeri etictus, qui in serie verborum versus designant,in manibus nostris non sat sollertibushebescerent seu perirent; argute tamen etintrepide, ut sententias vocesque singulas eomodo acueremus et pronuntiaremus, prout suacuiusque natura sensusque communis fert.Quodsi attingere valuerimus, atque hisce nostriscantiunculis non modo ad tradendas resmetricas, sed etiam ad neglectas litterasrelevandas opem tulerimus, fuerintque adhuc,qui sua sponte carmina veterum resonent, tuncsciemus nos oleum operamve nequaquamperdidisse.

Haec igitur sunt carmina, quae iam modismusicis instruximus:

Invocatio Veneris (Lucretii fragmentum ex I libro operis, quod De rerum natura tractat, versus 1-9; qui sunt hexametri)

"Tityre tu patulae recubans..." (Vergilii fragmen-tum ex I ecloga, versus 1-5, qui sunt hexametri)

"Nerine Galatea" (Vergilii fragmentum ex VII ecloga, versus 38-41, qui sunt hexametri)"Cum subit illius"(Ovidii III carmen e I libro

Tristium; versus 1-24, qui sunt disticha elegiaca)

"Vivamus, mea Lesbia"(Catulli V carmen; cons-criptum versibus hendecasyllabis)

"Lugete, o Veneres" (Catulli III carmen; cons-criptum versibus hendecasyllabis)

Ad Sirmionem paeninsulam (Catulli XXXI carmen; conscriptum versibus choliambis)

"Diffugere nives" / Ad Torquatum (Horatii 7 carmen libri IV; conscriptum strophis Archilochiis, huiusque nominis primis)

"Ille mi par" (Catulli LI carmen conscriptum

strophis Sapphicis)" " (Sapphus XXXI fragmentum;

conscriptum strophis Sapphicis)"Est mihi nonum" / Ad Phyllidem (Horatii XI

carmen libri IV; conscriptum strophis Sapphicis)

"Rectius vives" / Ad Licinium (Horatii X carmenlibri II; conscriptum strophis Sapphicis)

"Aequam memento" / Ad Dellium (Horatii III carmen libri II; conscriptum strophis Alcaicis

"Quis desiderio"/ Ad Vergilium (Horatii XXIVcarmen libri I; conscriptum strophis Asclepiadeis huiuque nominis primis)

Altercatio cum Lydia (Horatii IX carmen libri III; conscriptum strophis Asclepiadeis, huiusque nominis tertiis).

Adnotationes

1. Iohannes Baptista Pighi in pagina 140. operis, quod Delibro Aeneidos VI quae est catabasis Aeneae conscripsit,quodque Romae, a. MCMLXVII ex Pontificio AtheneoSalesiano est editum.

2. In Partitionibus XII versuum Aeneidos, Gramm. Lat. III.p. 461K.: "Scande versum: armavi rumqueca notro iaequiprimusab oris..."

3. Ut Isidorus Hispalensis ait in Etymologiis suis (I.39.4.):"Carmen vocatur quidquid pedibus continetur: [...] quod quiilla canerent carere mente existimabantur."

4. De hac re longa et vexata quaestio a philologis agitata est,saltem iam inde ab eo tempore, quo Otho ille Jahn eamproposuit (cfr. Wie Wurden die Oden des Horatius vorgetragen?in "Hermes" II [1867], p. 418-433); attamen iam a.MDCCCXLVII Carolus Ch. J. Kirchner, in opere, cui indexNovae quaestiones Horatianae (Littfas, Naumbergiae, p. 64),ita scripserat: "Quamobrem nihil aliud statuere possumus,nisi Horatium omnia sua carmina lyrica eo consiliocomposuisse eamque formam metricam iis induisse, ut adlyram, si non omnia cantarentur, at certe cantari possent".Alii aliter senserunt: attamen nobis satis est longam sequiconsuetudinem, quae saltem inde a Media aetate usque adrecentiora tempora invaluit.

5. Horatius enim in VI carmine IV libri odarum hisce verbisgregem concinentium exhortatur: "Virginum primae pueriqueclaris / patribus orti [...] Lesbium servate pedem meiquepollicis ictum, rite Latonae puerum canentes..." Unde intelligerepossumus poetam pollice suo fides pulsans sua ipsius carminacanere docuisse chorum. Neque dubitandum est quinproposuerit carmina sua musurgis qui forte vellent iis aptaremodos, cum ipse dixerit: verba loquor socianda chordis (Od.4, 9, 4), et etiam: verba lyrae motura sonum conectere digner(Ep. 2, 2, 86).

6. Conradus Celtis (1459-1508); Petrus Tritonius Athesinus(1465-1525); Iohannes Honterus (1498-1549).

7. Ludovicus Senfl (1486-1543), Petrus Hofheimer (1459-1537), Matthaeus Collinus (1516-1566), Iohannes Crusius(1580 ca.), Martinus Agricola (1500 ca.-1556).

Page 35: Exprome primum fasciculum

Cum ante hos L fere annos, provido Ioannis XXXIII P.M. consilio,Constitutio prodiit Apostolica quae initium capit a verbis "Veterumsapientia", novam quandam studiisque humanioribusfelicissimam aetatem ipsa auspicari videbatur: adeo magna etpotenti voce bonisque quasi lateribus documento illo, quoddiximus, in ipsa Petri Cathedrae sollemnitate, Vicarius Christiest cunctam Ecclesiam adlocutus; quin etiam, Constitutio illa,quasi quaedam praenuntia aurora (1), visa est temporaportendere futura quae patrimonium non doctorum virorummodo, sed omnium Christianae rei publicae civium, clariore lucecollustrarent. Nam, licet Romana Ecclesia, decursu saeculorum,per tempora etiam obscurissima, diligenter veneranda illa studiacurare perrexerit, nemini dubium est quin exstent quaedamrerum humanarum vicissitudines, quibus fit ut ea, quae aetatequadam ad sidera extolluntur, insequenti deprimantur aevo,saepe neglegantur, novisque rebus in hominum societateminductis penitus oblitterentur.

Summorum tamen Pontificum cura, etiam nostrorum parentummemoria, talis fuit quae nullo modo humanitatis cultum inoblivione sineret iacere. Etenim, saeculis praeteritis cum viridoctissimi, qui studio vero ad disciplinas liberales rite colendasadducerentur, minime defuerint, in ipso Ecclesiae sinu plurimiexstiterunt qui sive nullo pietatis detrimento, sive magno etiamreligionis incremento, Camenam variis modis exercerent. Atsaeculum quod huic proxime antecessit, cruentissimis bellisafflictum novoque rerum ordine conturbatum, saepe visum esthostili vultu Musis, tamquam sensu et utilitate carentibus,acerbius minitari. In quo discrimine, cautio fuit atque provisioSanctae Sedis ne hereditas a maioribus tradita omnino pessumdaretur, tantaque sunt Instituta, nutu Pontificis, exorta, quantarei gravitas postulare videbatur. Unde primum, auctore Pio XI,peculiaris Schola litteris Latinis tradendis apud AthenaeumGregorianum, dein, Pauli VI iussu, Pontificium Institutum AltiorisLatinitatis apud Athenaeum Salesianum, Opus denique Fundatumcui nomen "Latinitas" in Civitate Vaticana constitutum est. (2)

Page 36: Exprome primum fasciculum

Quae omnia id potissimum habuerunt praestitutum, utRomanorum sermonis usum proveherent in informandis cumsacerdotibus tum sacrorum alumnis nec non aliis ex laicorumordine iuvenibus. Sapienter admodum rationes studiorum, quibusfacultas loquendi scribendique saepe exerceretur, sunt exhumanistarum, qui dicuntur, operibus desumptae et in usumreceptae; farrago vero philologa, tamquam inutile pondus,radicitus e curriculis amputata. Sic enim perspicue legitur inOrdinationibus quae Sacra Congregatio de Seminariis etStudiorum Universitatibus adiunxit Constitutioni Apostolicae averbis "Veterum sapientia" incipienti, ubi talia scripta sunt: Ratiodocendi Latinam linguam sit oportet ad eius usum assequendumaccommodata. Quare nimia illa philologica farrago, quae inscholis litterariis, altioribus praesertim, prope una viget nequeoptatos fert huius studii fructus, amputanda erit atque adveterem docendi rationem redeundum. (3)

Nec mora: ex tali semente fructus uberrimi provenire coeperunt,qui non modo ecclesiasticam institutionem verum etiamuniversam litterarum disciplinam mirifice ornaverunt. Quis enimest litteris Latinis aliquantulum imbutus qui non audiverit deCarolo Egger vel de Aemilio Springhetti inter eruditos aliquandodisputari, ut missa faciam alia nomina praeclara, quae sunt adhucet semper erunt in ore intellegentium. Quibus viris RomanaEcclesia gradatim orbata et destituta, alteram quasi eruditorumfecit messem, nullo modo spernendam, quae ingravescentinecessitati subveniret. Quot iuvenes tam religiosi quam laici,egregii nunc Latinitatis cultores, illa disciplina informati sintvix est opus dicere, cum pateat permagnum esse eorum numerum.At recentissimis temporibus ex illis consiliis et institutis quaedam,quae multa ob merita servanda et summo erant honore colenda,in quibus Certamen Vaticanum et Opus Fundatum Latinitatideputatum, dolenter vidimus minui et propemodum deleri.

Quamquam enim Benedicti XVI pontificatus plurimum contulitad Latinitatem in sacris muneribus redintegrandam, nondumtamen satis magna vi litterarum studia sunt in Ecclesia renovata.Silent igitur iam voces quae olim in Pontificiis Athenaeis Latinetam divina quam humana docebant, et ipsa Apostolicae Sedisdocumenta, quae non ita pridem elegantissimo stilo enitebant,nunc in linguam Latinam, quam Pius XI dicere vere catholicamnon dubitavit, fere perfunctorie transferuntur. Spes tamen estut mox omnium, quos tangit sacrorum cura, et eorum praecipue,qui pastorali munere funguntur in Ecclesia, oculi ad imminenssibi periculum convertantur, haud immemores illius Lactantiisententiae: neque religionem ullam sine sapientia suscipiendamesse, nec ullam sine religione probandam sapientiam (4). Atfuerunt tempora illa Christianae fidei maxime adversa. Quidergo? Num nostra aetas reapse magis propitia videtur esse? Quodsi tunc oportuit assidue in certamen descendere et omnibus ex-cultioris Minervae armis luctari ad defendendum et propagandumEvangelium Christi, haud secus agendum est nunc temporis, sedeo vehementius quod ubique maiorem in dies omniuminstitutorum neglectum, immo despectum videmus praevalere.

Id ipsum Ioannes XXIII dilucidis verbis significavit cum prodolor -inquit- sunt sat multi qui mira progressione artiumabnormiter capti, Latinitatis studia et alias id genus disciplinasrepellere vel coercere sibi sumant... Hac ipsa impellentenecessitate, contrarium prosequendum iter esse putamus. Cum

Page 37: Exprome primum fasciculum

prorsus in animo id insideat, quod magis natura et dignitatehominis dignum sit, ardentius acquirendum est id, quod animumcolat et ornet, ne miseri mortales similiter ac eae, quasfabricantur, machinae, algidi, duri et amoris expertes exsistant.(5) Ad quod fatum tunc temporis sensim pedetemptimque, hodievero, quamvis inviti, celeri tamen gradu accedere videmur.Enimvero ferendum hoc quidem non est, sed navibus, ut aiunt,et quadrigis fugiendum. Romana namque Ecclesia, quae bonasartes per saecula curavit alendas, honestissimum hoc Latinitatispatrimonium, hunc thesaurum incomparandae praestantiaeamittere non potest, in quo situm est non decus et ornamentum,sed fundamentum ipsum cultus et humanitatis, quin etiampietatis et religionis nostrae.

Ubi autem primum Papa Benedictus XVI magna sollicitudine eatractavit, quae post Concilium Vaticanum II non satis perspicueerant enodata, quod attinet videlicet ad antiquam ritus Romaniformam in sacris adhibendam, litteris motu proprio datis, quibustitulus "Summorum Pontificum", plurimi totius orbis iuvenes,renovato impulsu, totis viribus atque conatibus id facerestuduerunt, ut res traditas Ecclesiae Romanae, situ fere et pulvereobductas, ab oblivione atque a silentio vindicarent. Permultaesane, inde ab illo tempore, conditae sunt sodalitates antiquo rituiprovehendo, quas Ecclesiae magisterium ad optimas virtutis etsapientiae fruges facili negotio perducere poterat. At saepe factumest ut, manca et debili disciplina, talia studia seu cito defer-vescerent, seu superficie tantum tenus attingerent quaestionem.Nimirum, iuvenilis aetas tali est natura conformata, ut rerumnovitate perculsa subito accendatur, deficiente vero curiositatisalimonia, mox alias quaerat res ex quibus aliquid oblectamentipercipiat. Et huc pertinet et illud, quod magnum periculum estres sacras tractare prius quam sint bene intellectae, unde fanaticussuperstitionis error solet homines subire.

Recte quidem de hac re sentiebant quotquot ex Patribus Ecclesiaegentilium libris uti non sunt dedignati, quin immo, ipsi suadentut ante iuvenum animi firmis fundamentis informentur indequeconfirmentur, quam ad rerum sacrarum studium se convertant.De quo argumento Divus Basilius ad hanc [sc. vitam aeternam]autem -inquit- deducunt sermones sacri, per arcana noserudientes. Sed, dum per aetatem non licet intelligentiae eorumaltitudinem audire et assequi, interim in aliis scriptis non omninodiversis quasi in umbris quibusdam et speculis in antecessumanimi intuitu exercemur, eos, qui in militari disciplina exercentur,imitati. Et porro: Quemadmodum enim infectores quidquidtingendum est prius curis quibusdam praeparant, et ita demumcolorem sive purpureum sive quempiam alium inducunt: eodemmodo et nos quoque, si indelebilis in nobis honesti gloria omnitempore permansura est, his externis ante initiati, deinde sacraset arcanas doctrinas ediscemus: et solem velut in aqua videreassueti, sic luci ipsi oculos admovebimus. Quod si mutuaquaedam convenientia intersit inter doctrinas, earum nobiscognitio valde utilis fuerit: sin minus, certe earum inter secollatarum discrimen internosse, ad potiorem firmandam nonparum contulerit. (6)

Quae omnia nos vehementer potius ad agendum quam admanibus compressis spectandum urgere atque impellere videntur.Cum autem infitiari minime possimus artissimam esse reiChristianae necessitudinem cum reliquis cultus et humanitatis

Page 38: Exprome primum fasciculum

partibus, in plagis praecipue ad occidentem solem vergentibus, necessariofatendum est huius, de quo nunc agimus, argumenti curam non modoChristifideles, sed omnes, qui artibus liberalibus favent, penitus attingeredebere. Operam igitur navare accingamur ut veram laudem, quae maximaest in litteris Latinis Graecisque et antiquis et recentioribus posita, ceterishominibus, et adolescentibus imprimis, bene ac recte ostendamus, quinimmo vividis coloribus depingamus. Illi enim, qui rei publicae Christianaegubernacula tractant, longe melius officio suo satisfacere poterunt cumhabuerint apud se homines doctos quorum auxilio in instaurandis studiishumanioribus utantur.

Age vero, illuc redeamus unde profecti sumus et, quoniam mox anni L eruntex quo Ioannes XXIII veterum sapientiam iustissimo testimonio celebravit,nos quoque pro virili parte, secuti maiorum exemplum, permagnam illamhereditatem servemus; nam, ut ait Divus Augustinus, quid aliud feceruntmulti boni fideles nostri? Nonne aspicimus quanto auro et argento et vestesuffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus et doctor suavissimus et martyrbeatissimus? Quanto Lactantius? Quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, utde vivis taceam? Quanto innumerabiles Graeci? Quod prior ipse fidelissimusDei famulus Moyses fecerat, de quo scriptum est quod eruditus fuerit omnisapientia Aegyptiorum (7). Vota igitur audiantur nostra ut haec folia deramis cadentia non tam sempiternae hiemis quam vernae alacritatis sintpraenuntia, utque linguae Latinae usus in Universitate Gregoriana renascatur,neve fatis concidat -quemadmodum hisce prorsus diebus facere videtur- sedrepuerascat ac perenni aevo vivat Opus Fundatum cui nomen "Latinitas", utdenique floreat semperque vigeat Pontificium Institutum Altioris Latinitatis.

Page 39: Exprome primum fasciculum

Henrici Sienkiewiczii Anthea, sive fabula"Eamus ad Ipsum" a Petro Angelinio Latineversa, quam denuo edidit atque illustravitTheodericus Sacre, "Pluteus Latinus", Melissa,Bruxellis MMX,

Cum nomen Henrici Sienkiewiczii, quippe quinotissimam illam fabulam, cui index est "Quovadis?", exaraverit, multis bene innotuerit,admodum paucos nostra quidem aetatequisnam Petrus Angelinius (1847-1911) fueritcompertum habere suspicamur. Hoc verovolumine Angelinii nomen apud eos, qui puramet integram Latinitatem ab omni vitio remotamcordi habeant, ab oblivione, ut par est,vindicabitur, magnumque restituetur in locum.Qui scriptor Pontificius inter alia haud paucaquae Latine ipse composuit, in Romanorumsermonem hanc illius Sienkiewiczii fabulamnon ita notam, non tamen hac de causa minuspulchram ad animosque permovendos aptam,tersissima Latinitate donavit. QuamTheodericus Sacre, inexhaustus thesaurorumpervestigator, qua est mirabili doctrinaexquisitoque iudicio, e quibusdam ergastulis,in quibus delitescebat, erutam in mediumprotulit et luculentissimo instructam commen-tario in nova librorum serie, quae hoc ipso

opere inauguratur, in lucem edidit. Doctissimaet de Petro Angelinio, et de ipso Sienkiewiczioverba praefatus, de editionibus Antheae Latinisearumque fortuna disseruit editor; quae fabulaveste Latina non semel, sed quater in publicumprodiit, bis vivo interprete, bis vero post eiusobitum. Duabus igitur prioribus collatis, Th.Sacre criticum, quem vocant, textum constituit,quem nobis typis datum proposuit. Antheaefata ita tulerunt, ut nonnulli inde incitati Latinapoematia pangerent; eius igitur vis haud parvavidetur fuisse etiam ad litteras Neolatinasaliquatenus provehendas.

In huius pulcherrimae fabulae textu edendo,curavit doctissimus editor ut in cuiusquepaginae calce singularum sententiarum fontesindicarentur, quorum ad obrussam suamLatinitatem comprobavit Angelinius. Patet indemaxima cum diligentia summaque linguaeperitia eum omnes interpretatum esse paginas,Ciceronis, quem praeter ceteros ab eo dilectumesse apparet, Sallustii, Caesaris, Quintilianipresse vestigia secutum. Hic praetereaadnotationum apparatus utilissimus magistrisprocul dubio erit volentibus probatissimasverborum iuncturas iucunde inter sesecontextas discipulos docere.

De quanam re fabula agat, id intactumlegentibus et integrum relinquimus, ne quiddegustandae narrationis dulcedini ineptedetrahamus. Addidit autem Theodericus Sacrein operis appendicibus quaedam, quae eorum,qui Latinam linguam diligunt non excitarestudium nequeunt: nam non modo Sien-kiewiczii ipsius aliquot Latinas scriptiunculasapposuit, quibus quantum usque ad inienssaeculum XX inter totius Europae viros doctosRomanorum sermo litterariamque illam rempublicam valuerit apparet, verum etiamnotissimae illius mythistoriae, cui "Quo vadis?"est index, interpretationem edidit, quamAdalbertus Danczer, Hungarus Latinitatispraeceptor, inter annum MXCXI et MXCXIIin commentariis "Iuventus" incriptis forasdederat. Quamvis talis Latina nobilissimaefabulae interpretatio haud paucis inficiatur

ab Aloisio Miraglia conscriptae

Page 40: Exprome primum fasciculum

naevulis, neque ullo modo cum Angeliniisermonis integritate certare possit, nihilominusgratissimo nos animo hoc documentum vitalis,ut aiunt, vitae, qua lingua nostra usque adproximum saeculum fructa est quasi donoaccepimus. Petri Angelinii lucidissima carminanecnon oratio, quam in Leopoldi II, Belgarumregis, funere habuit, copiosaeque adnotationes,quibus totus liber illustratur, hoc mirabile opuset maxime laudandum concluditur.

Alessandro Manzoni, Di liete voglie sante /Mala cosa nascer povero, curante HenricoRenna, Sparton, Neapoli MMX.

Librorum hoc par elegantissima indutum vestein publicam lucem prodit, volumina illa deIacobi Leopardi poetae et scriptoris inter-pretibus secutum, quae Henricus Renna editorante hosce quattuor annos non minore ornatuvenustateque foras danda curaverat. Quibusoperibus publici nunc iuris factis, quantimomenti ac ponderis in recentiore LatiniGraecique sermonis tradendi historia illa iampridem in scholis Athenaeisque accepta, nuncvero turpiter neglecta consuetudo non modoscribendi novaque componendi, verum etiamex linguis vernaculis singularumque patriarumpropriis in antiquas vertendi fuerit, nemo estquin videat. Si enim mos ille singulas sententiasaut locos ex orationum contextibus depromptosinterpretandi ad linguae elementa discendausuque memoriae infigenda nonnisi inde abexeunte saeculo XVIII invalescere coepit et idquidem timidis lentisque gradibus, nihilominusqui bonas litteras liberalesque per hominumaetates artes excoluere, quanti vertendiexercitium ducendum esset cum ad elocutio-nem genusque dicendi perpoliendum, tum

etiam ad Latine Graeceque opera, digna quaeposteris traderentur, summa artis peritiavertenda, numquam non perspectum atqueexploratum habuerunt. Hisce enim duobusflorilegiis (Leopardianum, inquam, atqueManzonianum) interpretationes videmuscontineri, quorum auctores non solumtemporibus locisque, sed etiam fine sibipraestituto inter sese differunt, immo saepesunt toto, ut aiunt, caelo diversi. Nam alii eoconsilio Leopardiana Manzonianaque carminaprosasve orationes in Latinum aut in Graecumtransferenda susceperunt, ut stilum ipsiexercerent aut potius stili exercendi exempladiscipulis proponerent; in iis Hieronymus illePicchioni numeratur, qui in paedagogioEtoniano cum Italicas Latinasque litterasdoceret, quantum altera alteri lingua similisesset monstrare voluit idque egregie assecutusest Latine fere verbum reddendo de verboHymnum illum quem ad Patriarchas IacobusLeopardi pepigit; hunc vero in numerumreferendus est etiam Aemilius ille Springhetti,praeclarum Latinitatis lumen, qui octo fabulaeManzonianae Sponsi inscriptae capita Latinacivitate donavit, ut paradigma dilucidescribendi alumnis ostenderet qui in GregorianaStudiorum Universitate litteris operam darent.Nec praetereundi sunt Hugo Henricus Paoliceterique haud pauci, qui singulas sententias,breves paragraphos, locos denique ex Manzoniiopere excerptos Latinissime verterunt, utquomodo quaedam notiones iuncturaevequaedam in integrum sermonem Latinumreddi possent exemplis demonstrarent. Quosomnes et singulos diligentissime et curiosis-sime, qua est /, collectos et perbenedispositos nobis Henricus Renna hiscevoluminibus nuper editis donavit. Quibus veroetiam aliorum continentur interpretum opera,non ea mente exarata, ut docendi proveheren-tur rationes, sed ad Manzonii nostri carminaapud exteras gentes Latina veste indutadivulganda (quod belle Michael Antonius illeCaro [1843-1909], rei publicae Columbianaequondam praeses faciendum curavit, cumcarmen de Napoleontis morte bis in Roma-norum sermonem varioque metro conver-tisset), ad eius iam sublimes paginas curialiaulicoque quodam amictu convestiendas, adexigendum Manzonianae arti monumentumaere perennius, quod illas mutationes, quaslinguae vernaculae temporis diuturnitate subiresolent, nequaquam pateretur. Ex iis quidamiam vivo Manzonio suos exanclarunt labores,quos poeta ipse, gratulatoria reddita epistula,videtur probavisse; neque sententiam dedifficultate quasdam notiones in Latinumvertendi, quam in una ex epistulis, Benedictodel Bene data, scriptam videmus, ita intellegere

Page 41: Exprome primum fasciculum

oportet, quasi Manzonius inepta ac nimis artificiosa otiosorum hominumconamina haec opera duxerit; expertus enim ipse sciebat quam difficile,quam arduum esset, quantamque postularet et linguae et poeticae artisperitiam nostra animi sensa, quae saepe a nobis alio modo atque antiquisolebant concipiuntur, verbis versibusque vere Latinis exprimere. Inde inscholis Athenaeisque ad intimam linguae indolem perscrutandam,penetrandam, adipiscendam insudabant discipuli, identidem ea, quae nostrissermonibus cottidianis dicimus, cum scriptorum poetarumque antiquorumvocibus comparantes. Ita, usque ad nostram fere aetatem, qua talia, quasisupervacanea et nugatoria, reiecta, exturbata, exilio multata sunt ab omnibuspaene totius orbis ludis litterariis Studiorumque universitatibus, facereperrexerunt Gandinii, Gandiglii, Pighii, aliique quam plurimi, etiamsi nimiointerdum unius Ciceronis studio infecti. Quid ipse Manzonius de hoc diutinoet interdum molesto, at necessario exercitio senserit, quantique idem feceritnon est, mea quidem sententia, dubitandum; illud unum est verisimile, eum,ut multi alii Luminum sectatores illius aetatis, non immerito inanem illamprofluentiam loquendi, inflatumque et tumidum scribendi genus, quod exrhetorum poetarumque Latinorum scholis provenire solebat, ut a vera vita,a foro, a sole et pulvere alienam damnasse ac vehementer reprehendisse.Hoc tamen non illud sibi vult, eum non probe intellexisse quantam doctrinamquantamque artem posceret elegantes versus componere Latinos. Quin immoipse non dedignatus est, iam aetate aliquatenus provectus, Latinum De avibusscribere carmen; quem postea Stephanus Grosso, ex Somaschorum familia,in Graecum convertit.

Doctissimi illi viri, qui in Latinum Manzonii carmina verterunt, inter se haudraro, et cum aliis eruditissimis totius Europae viris erant necessitudinebonaque consuetudine coniuncti; alii aliis epistulas librosque mittebant,mutuoque studiorum auxilio fruebantur. Unde elucet quantum usque ad XIXsaeculum illa litteraria Europaeorum res publica valuerit, quae homineslingua, civitate, saepe etiam religione diversos ita vinculis copulavit, ut adeandem fere familiam sese pertinere sentirent. Ita, ut ex multis unumexemplum eligam, Iulius ille Capone Neapolitanus cum Antonio EligioLemaire Lutetiensi, qui totam seriem scriptorum Latinorum luculentispraefationibus doctissimisque variorum adnotationibus edendam curavit,amicitiam fovit; ut ederetur in Italia carmen, cui index est , a P.Bonaventura Giradeau ad tria milia Graecarum radicum discipulis scholarumtradenda concinnatum, operam sedulo dedit; Aloisius Bello, qui primuscarmen de die V Maio, antequam in alias linguas verteretur, Latine reddidit,cum aliis multis et cum Vincentio Monti poeta commercium habuit familiare;alii non pauci certamini illi Hoefftiano interfuere, unde victores discesserunt:in quibus principem fortasse locum obtinet Franciscus Xaverius ille Reuss(1842-1923), qui ab ineunte saeculo usque ad annum 1925 pluries indepalmam reportavit. Patet ex hisce paginis quanta iactari potuerit tunc temporisgloria Catholica Ecclesia, cum tot tantosque Latinitatis magistros suo in sinufoveret: Somaschi, Iesuitae, Redemptoristae, Clerici regulares ScholarumPiarum, sacerdotes saeculares, quos vocant, magnam habent inter hosinterpretes partem. De omnibus et singulis hisce hominibus in doctissimasua praefatione Henricus Renna indicia tradit admodum copiosa; unde nulliuslateat nos ortus, vita, opera, laudes. Non pauca etiam de iis variis lectionibusaddit, quae in Italicis Manzonii carminibus saepe cum Latinis interpre-tationibus editis apparent: unde non parvam de textibus constituendis opemhaec volumina videntur attulisse; quae praeterea copiosissimis pulcher-rimisque imaginibus in appendicibus positis ornantur, quibus non modoipsa iucundiora exstant et magis decora, verum etiam nobis innumera fereInsubri poetae monumenta et amplissimam suppeditant.

Page 42: Exprome primum fasciculum

Interprete metu, ad deteriora semper hominum animi inclinant: quod Liviusdixit, id nostra aetate cottidie experimur. Atrocia enim fata, quasi Damoclisensis seta equina suspensus, nostris in cervicibus assidue imminere etimpendere videntur. Omnia timemus, metuimus, pavescimus: ne opereexpertes victum tolerare nequeamus, ne hominum societas civesque, interquos vitam agimus, nos alios mores colentes ex suis circulis exterminent, neinfesti tromocratae exitiales nobis parent insidias, ne rerum flumen illamqueperpetuam instrumentorum accessionem persequi nullo modo valeamus.Inde fit ut hinc nos liberos esse credamus, cum numquam illi metui, qui innostris dominatur animis non turpiter inserviamus, illinc, omnibus prorsusfundamentis destituti, in incertis vagisque harenis vestigia ponamus, atquein vento vitarum nostrarum libros et in rapida conemur inscribere aqua. Indeenascitur et alitur libido, qua animos ad mores, quae identidem sunt in pretio,accommodare conformareque curiose studemus; inde denique suspensisemper et nobis minime confidentes evadimus.

Hoc igitur omnium gentium conventu illud explorare conabimur, quid dehisce argumentis senserint maiores; quid Latine Graeceve scripserint nobisquetradiderint iam inde ab antiquis temporibus usque ad praeteritum saeculumqui de vano rerum metu disseruerunt. Quorum opiniones et placita cum iis,quae hac nostra aetate fieri videmus, conferentes, nihil praeter ipsum metumesse timendum fortasse colligemus.

Omnium gentium conventus de nostrae aetatis timoribus eradicandisRomae, a die XV ad diem XXI m. Iulii a. MMXI

A die mensis Iunii XXVII usque ad diem XX Augustum, in aedibus Vivariinovi, quae sunt Romae collocatae, scholae linguae Latinae habebuntur, quibusii, qui velint Latine loquendi, legendi scribendique facultatem sibi comparare,a nulla vel paene nulla huius linguae notitia ad legendos scriptores utCiceronem, Augustinum, Erasmum variis methodis et rationibus adducentur.Plura de hoc incepto in nostra sede retiali legi possunt.

Academia Vivarii noviInstitutum Italicum StudiisPhilosophiae provehendis - -

Page 43: Exprome primum fasciculum
Page 44: Exprome primum fasciculum