subord

7
EJERCICIOS DE PROPOSICIONES TEMPORALES. 1. Facile omnes, cum valemus, recta consilia aegrotis damus (Ter.). 2. Omnia sunt incerta, cum a iure discessum est (Cic.). 3. Ager, cum multos annos quievit, uberiores efferre frugres solet (Cic.). 4. Cum prospero flatu fortunae utimur, ad exitus pervehimur optatos et, cum reflavit, affligimur (Cic.). 5. Cum est somno revocatus animus a societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit futura providet (Cic.). 6. Dionysus Tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi ludum aperuit (Cic.). 7. Cotidie te exspectabam, cum interea ne litteras quidem ullas accepi, quae me docerent quid ageres (Cic.). 8. Fuit quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum more vagabantur (Cic.). 9. Quotiens dicimus, totiens de nobis iudicatur (Cic.). 10.Quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti (Cic.). 11.Ut primum ex pueris excessit Archias, celeriter antecellere omnibus coepit (Cic.). 12.Simul atque increpuit suspicio tumultus, illico artes contiescunt (Cic.). 13.Omne animal, simul ut ortum est, id agit ut se conservet (Cic.). 14.Centum et octo annis post quam Lycurgus leges scribere instituit, prima posita est Olympias (Cic.). 15.Ego hic cogito commorari, quoad me reficiam (Cic.). 16.Cum quaereret Caesar, quamobrem Ariovistus proelio non decertaret, hanc causam reperiebat (Caes.). 17.Pompeius, ut equitatum suum pulsum vidit, acie excessit (Caes.). 18.Quod, ubi Caesar comperit, in Galliam se recepit (Caes.). 19.Contenditur proelio et, quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntir (Caes.). 20.Caesar, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, ad hostes contendit (Caes.). 21.Caesar cum primum potuit, ad exercitum contendit (Caes.). 22.Ubi Petreius signum dat, cohortes paulatim incidere iubet (Caes.). 23.Nostri simul in arido constiterent, in hostes impetum fecerunt (Caes.). 24.Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt (Caes.). 25.Dum haec geruntur, qui erant in agris reliqui, discesserunt (Caes.). 26.Homo inmortalia volutat, cum interim eum mors opprimit (Sen.). 27.Homines dum docent, discunt (Sen.). 28.Hannibal iam subibat muros, cum repente in eum patefacta porta erumpunt Romani (Liv.). 1

Upload: jtsaracho

Post on 16-Nov-2014

414 views

Category:

Documents


26 download

TRANSCRIPT

Page 1: subord

EJERCICIOS DE PROPOSICIONES TEMPORALES.

1. Facile omnes, cum valemus, recta consilia aegrotis damus (Ter.).

2. Omnia sunt incerta, cum a iure discessum est (Cic.).

3. Ager, cum multos annos quievit, uberiores efferre frugres solet (Cic.).

4. Cum prospero flatu fortunae utimur, ad exitus pervehimur optatos et, cum reflavit, affligimur (Cic.).

5. Cum est somno revocatus animus a societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit futura providet (Cic.).

6. Dionysus Tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi ludum aperuit (Cic.).

7. Cotidie te exspectabam, cum interea ne litteras quidem ullas accepi, quae me docerent quid ageres (Cic.).

8. Fuit quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum more vagabantur (Cic.).

9. Quotiens dicimus, totiens de nobis iudicatur (Cic.).

10.Quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti (Cic.).

11.Ut primum ex pueris excessit Archias, celeriter antecellere omnibus coepit (Cic.).

12.Simul atque increpuit suspicio tumultus, illico artes contiescunt (Cic.).

13.Omne animal, simul ut ortum est, id agit ut se conservet (Cic.).

14.Centum et octo annis post quam Lycurgus leges scribere instituit, prima posita est Olympias (Cic.).

15.Ego hic cogito commorari, quoad me reficiam (Cic.).

16.Cum quaereret Caesar, quamobrem Ariovistus proelio non decertaret, hanc causam reperiebat (Caes.).

17.Pompeius, ut equitatum suum pulsum vidit, acie excessit (Caes.).

18.Quod, ubi Caesar comperit, in Galliam se recepit (Caes.).

19.Contenditur proelio et, quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntir (Caes.).

20.Caesar, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, ad hostes contendit (Caes.).

21.Caesar cum primum potuit, ad exercitum contendit (Caes.).

22.Ubi Petreius signum dat, cohortes paulatim incidere iubet (Caes.).

23.Nostri simul in arido constiterent, in hostes impetum fecerunt (Caes.).

24.Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt (Caes.).

25.Dum haec geruntur, qui erant in agris reliqui, discesserunt (Caes.).

26.Homo inmortalia volutat, cum interim eum mors opprimit (Sen.).

27.Homines dum docent, discunt (Sen.).

28.Hannibal iam subibat muros, cum repente in eum patefacta porta erumpunt Romani (Liv.).

1

Page 2: subord

29.Iam nona ferme diei hora erat, cum Romanus signum receptui dedit (Liv.).

30.Nondum Hannibal e castris exierat, cum pugnantium clamorem audivit (Liv.).

31.Ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies (Liv.).

32.Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa vi oppugnabatur (Liv.).

33.Quis fortunis alicuius inducti, amicitiam eius secuti sunt, hi, simul ac fortuna dilapsa est, devolant omes (Rh. Her.).

34.Fulgurem cernimus ante quam tonitrum accipimus (Lucr.).

35.Dum redeo, pasce capellas (Verg.).

36.Donec eris felix, multos numerabis amicos (Hor.).

37.Dum vires annique sinunt, tolerate labores (Ov.).

38.Cum uxores non haberent, Romulus invitavit ad spectaculum ludorum nationes vicinas urbi Romae (Eutrop.).

39.Romani, cum duas clades in Hispania accepissent, statuerunt exercitum augere (Nep.).

40.Hannibal anno tertio postquam domo profugerat, in Africam accesit (Nep.).

EJERCICIOS DE PROPOSICIONES CAUSALES.

1. Me caecum, qui haec non viderim.

2. Vitiosi principes non soum obsunt, quod ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt (Cic.).

3. Inimicos habeo cives Romanos, quod sociorum commoda ac iura defendi (Cic.).

4. Siculi statuerunt aut istius iniuirias ulcisci aut urbes ac sedes suas relinquere, quandoquidem agros iam ante istius iniuriis exagitati relinquissent (Cic.).

5. Cum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparare (Cic.).

6. Ab Anaximandro physico moniti Lacedaemonii sunt ut urbem et tecta linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae motus instaret (Cic.).

7. Divinus Plato escam malorum voluptatem appellat, quod ea homines capiantur, ut hamo pisces (Cic.).

8. Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset (Cic.).

9. Acta Caesaris servanda censeo, non quo probem, sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque otii (Cic.).

10.Pugiles, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemiscunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior (Cic.).

11.Nemo patriam quia magna est amat, sed quia sua (Sen.).

12.Quoniam non potest id fieri quod vis, id velis quod possit (Ter.).

13.Solis exortus, cursus, occasus nemo admiratur, propterea quod cotidie fiunt (Rhet. Her.).

14.Vivas ut possis, quando nequis ut velis (Est.).

2

Page 3: subord

15.Decima legio, Caesari gratias egit, quod de se optimum iudicum fecisset (Caes.).

16.Ego Rufum nostrum laudo non quia tu, ut ita facerem, petisti, sed quia est ille dignissimus (Plin.).

17.Ego primam tollo quia nominor leo (Phaedr.).

18.Habes amicos, qui amicus es (Pl.).

EJERCICIOS DE PROPOSICIONES COMPARATIVAS.

1. Ut optasti, ita est (Cic.).

2. Ut hominis decus est ingenium, sic ingenii lumen est eloquentia (Cic.).

3. Haec, sicut exposuit, ita gesta sunt (Cic.).

4. Vir bonus statuit omnem cruciatum perferre potius quam aut ofifcium prodat aut fidem (Cic.).

5. Ut me levaverat adventus tuus, sic discessus afflixit (Cic.).

6. Quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas (Cic.).

7. Metelli sperat sibi quisque fortunam proinde quasi certi quicquam sit in rebus humanis (Cic.).

8. Quod scripsi, suadeo videas, tamquam si tua res agatur (Cic.).

9. Zeno loquebatur aliter atque omnes sentiebant idem, quod ceteri (Cic.).

10.Laetamur amicorum laetitia aeque atque nostra et pariter dolemus angribus (Cic.).

11.P. Sestius me, iuxta ac si meus frater esset, sustentavit (Cic.).

12.Caesar Quintum tractat non secus ac si ego essem imperator (Cic.).

13.Non dixi secus ac sentiebam (Cic.).

14.Ut "Vulcanum" pro "igne" vulgo audimus, ita "Liberum" et "Cererem" pro "vino" et "pane" (Quint.).

15.Hostes maximo clamore, sicuti parta iam atque explorata victoria, testudines agere et scalis vallum ascendere coeperunt (Caes.).

16.Quemadmodum senectus adulescentiam sequitur, ita mors senectutem (Sen.).

17.Eo crasior aer est, quo terris propior (Sen.).

18.Hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus (Liv.).

19.Nullus modus caedibus fuit, deletaque est Ausonum gens, perinde ac si internecivo bello certasset (Liv.).

20.Proelium atrocius fuit quam pro numero pugnantium (Liv.).

21.Maior sum quam cui possit Fortuna nocere (Ov.).

22.Tanto brevius omne tempus, quo felicius est (Plin.).

23.Quanto altior est ascensus, tanto durior descensus (S. Ier.).

24.Cato, ut M. Perpenna narrat, Romam demigravit (Nep.).

3

Page 4: subord

25.Odium paternum erga Romanos sic Hannibal conservavit, ut prius animam quam id deposuerit (Nep.).

26.Fuit Cimon tanta liberalitate ut numquam in suis hortiscustodem imposuerit (Nep.).

EJERCICIOS DE PROPOSICIONES CONCESIVAS.

1. Quamquam innocentissimus erat, damnatus est Socrates.

2. Quod turpe est, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest.

3. Stultitia, esti adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat (Cic.).

4. Fabula non numquam, esti sit incredibilis, tamen homines commovet (Cic.).

5. Etsi nihil habet in se gloria cur expetatur, tamen virtutem tamquam umbra sequitur (Cic.).

6. Paupertas si malum est, mendicus esse beatus nemo potest, quamvis sit sapiens (Cic.).

7. Quamvis sine mente sis, ut es, tamen et te et tua et tuos nosti (Cic.).

8. Quamvis arca sit plena, dum te inanem videdo, divitem non putabo (Cic.).

9. Fremant omnes licet, dicam quod sentio (Cic.).

10.Haec patria nonne impetrare debeat, etiamsi vim adhiberi non possit? (Cic.).

11.Victoria, etiamsi ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut etiamsi tales natura non sint, necessitate esse cogantur (Cic.).

12.Quamvis tegatur, proditur vultu furor (Sen.).

13.Haec de tanto viro, quamquam et opinionibus et monumentis litterarum variarent, proponenda erat (Liv.).

14.Licet mihi agmina militum ostentes, licet mortem miniteris, numquam tamen efficies ut Marium hostem iudicem (Val. Max.).

15.Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas (Ov.).

16.Catilina, etsi cum singulis multa saepe egerat, tamen orationem huiuscemodi habuit (Sal.).

17.Romani, quamquam itinere et proelio fessi erant, tamen Metello obviam procedunt (Sal.).

18.Caesat, etsi multis rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispania relinquere (Caes.).

19.Hi, etsi magno aestu fatigati erant, tamen imperio paruerunt (Caes.).

EJERCICIOS DE PROPOSICIONES CONDICIONALES.

1. Orationis Thucididis imitari neque possim, si velim, nec velim, si possim.

2. Naturam si sequemur ducem numquam errabimus (Cic.).

3. Si dormis, expergiscere; si stas, ingredere; si ingrederis, curre; si curris, advola (Cic.).

4. Si in hoc erro, qui animos hominum immortales esse credam, libenter erro (Cic.).

5. Si mihi bona republica frui non licuerit, at ego carebo mala (Cic.).

6. Si diligenter attendemus, intellegemus haec (Cic.).

7. Si quis deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuerascam, valde recusem (Cic.).

4

Page 5: subord

8. Ferreus essem, si te non amarem (Cic.).

9. Si vales, bene est, ego valeo (Cic.).

10.Gauderem, si id mihi accidisset (Cic.).

11.Si venisses ad exercitum, a tribunis militaribus vissus esses (Cic.).

12.Aurum et argentum aes, ferrum frustra natura genuisset, nisi eadem docuisset quem ad modum ad eorum venas perveniretur (Cic.).

13.Non iubeo sed, si me consulis, suadeo (Cic.).

14.Qui omnia recta et honesta neglegunt, dum modo potentiam consequantur, nonne vituperando sunt? (Cic.).

15.Tempora si fuerint nubila, solus eris (Hor.).

16.Avarus, nisi cum moritur, nihil recte facit (Publ. Syr.).

17.Vinceris dolore, si cesseris; vinces, si te contra dolorem intenderis (Sen.).

18.Si vis amari, ama (Sen.).

19.Si fons ipse erit turbidus, quod inde fluxerit, non poterit esse purum (Sen.).

20.Sapiens virtutem, si licebit, in divitiis explicabit, sin minus in paupertate; si poterit, in patria, sin minus, in exilio; si poterit, imperator, sin secus, miles; si poterit, integer, sin aliter, debilis (Sen.).

21.Quod si nasceretur, monstrum erat (Quint.).

22.Vivam, si vivet; si cadet illa, cadam (Prop.).

23.Ego si bonam famam mihi servavero, sat ero dives (Pl.).

24.Non dabis, si sapies (Pl.).

25.Mulier si pulchra est, nimis ornata est (Pl.).

26.Hostes in locis patentioribus constiterunt, ut, si Romani venirent, acie instructa depugnarent (Caes.).

27.Rex tibi filium sine pretio reddet, si per te pacem impetraverit (Nep.).

EJERCICIOS DE PROPOSICIONES CONSECUTIVAS.

1. Temporis tanta fuit exiguitas, ut ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit (Caes.).

2. Nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret (Caes.).

3. Fabius, ut erat imperatum, praesidium ex saltu deiecit, magnisque itineribus ad exercitum Afranii contendit (Caes.).

4. Vis tempestatis ita obscurabat, ut vix proximum agnoscere posset (Caes.).

5. Nemo fuit omnino militum, quin vulneraretur (Caes.).

6. Nemo est tam fortis, quin rei novitate perturbetur (Caes.).

7. Tantus fuit ardor animorum, ut motum terrae nemo pugnantium senserit (Liv.).

8. Hi consules tantas res gesserunt, ut populi Romani imperium auxerint, nomen ornarint (Cic.).

5

Page 6: subord

9. Tanta vis probitatis est, ut eam etiam in hoste diligamus (Cic.).

10.Dolabella tam fuit immemor humanitatis, ut suam insatiabillem crudelitatem exercuit non solum in vivo, sed etiam in mortuo (Cic.).

11.Ut optavisti ita est (Cic.).

12.Poetae ita sunt dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur (Cic.).

13.Vivis et vives ita ut nunc vivis (Cic.).

14.Ea condicione nati sumus, ut nihil, quod homini accidere possit recusare debeamus (Cic.).

15.Eos consules habemus, ut nullam calamitatem respublica accipere possit (Cic.).

16.Quid est, qui utilia fugiat? (Cic.).

17.Nihil est, quod fieri non possit (Cic.).

18.Epaminondas adeo veritatis amans erat, ut ne per iocum quidem mentiretur (Nep.).

19.Hannibal tantum terrorem iniecit exercitui Romano ut egredi extra vallum nemo ausus sit (Nep.).

20.Hoc itinere Hannibal adeo gravi morbo oculorum afficitur, ut postquam numquam dextro aeque bene usus sit (Nep.).

21.Ea erat sagacitate Alcibiades, ut depici non posset (Nep.).

22.Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit (Hor.).

23.Indignus sum qui tantum possideam (Hor.).

24.Traianus rempublicam ita administravit, ut omnibus principibus merito praeferatur (Eutr.).

25.Possum pedes movere, ut non curram; currere non possum, ut pedes non moveam (Sen.).

26.Ita res maior est, quam ut credi possit (Sen.).

27.Maior sum et ad maiora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis (Sen.).

28.Maior sum, quam cui possit Fortuna nocere (Ov.).

EJERCICIOS DE PROPOSICIONES FINALES.

1. Sumebant Romani, si quid bonun atque utilem apud populos devictos inveniebant, quo facilius ceteros superarent.

2. Id ut intellegatis, quaeso ut diligenter attendatis (Cic.).

3. Hoc idcirco scripsi, ut intellegeres me pro P. Sestio laborare (Cic.).

4. Explicavi sententiam meam et eo quidem consilio, tuum iudicium ut cognoscerem (Cic.).

5. Haec ut efficere posset, idcirco sibi P. Sestius copias comparavit (Cic.).

6. Suscipienda bella sunt ob eam causam, ut sine iniuriam in pace vivatur (Cic.).

7. Haec propterae scripsi, ut me non sine causa laborare intellegeres (Cic.).

8. Ut facilius intellegere possitis, ea quae facta sunt ab initio vobis exponemus (Cic.).

9. Quo facilius sermo explicetur, sedentes agamus (Cic.).

10.Id eo scripsi, quo plus auctorictatis haberem (Cic.).

6

Page 7: subord

11.Quo melius valeamus, aperam dabimus (Cic.).

12.Haec totum ommitto propter id (ob eam causam), ne offendam tuas patientissimas aures (Cic.).

13.Excitanda est diligentia, ut ne quid fortuito, inconsiderate, neglegenter agamus (Cic.).

14.Aelius scribebat orationes, quas alii dicerent (Cic.).

15.Invenerat homines, qui dicendo tempus consumerent (Cic.).

16.Natura homini addidit rationem, qua regerentur animi appetitus (Cic.).

17.Sunt mihi multi, qui eripiunt aliis, quod aliis largiantur (Cic.).

18.Quis imperator ob hoc (ob eam causam) ipse fugit, ut bene pugnaret exercitus? Quis ut ambitu comprimeret, ipse honores mercatus est? Quis ut seditiones leniret, turbavit rem publicam? (Sen.).

19.Diu apparandum est bellum, ut vincas celerius (Publ. Syr.).

20.Oportet esse ut vivas, non vivere ut edas (Her.).

21.Adiuta me, quo id facilius fiat (Ter.).

22.Me reprimam, ne aegre quicquam ex me audias (Ter.).

23.Pompeius quo facilius impetum Caesaris tardaret, portas obruit (Caes.).

24.Pompeius ignes fieri prohibuit, quo occultior esset eius adventus (Caes.).

25.Ab suis discedere noluit, quo facilius civitatem in officio contineret (Caes.).

26.Non Rhenum insedimus ut Italiam tueremur, sed ne quis alius Ariovistus regno Galliarum potiretur (Caes.).

27.Caesar T. Sextium legatum misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret (Caes.).

28.Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios, ne qua oriatur pecuniae cupiditas (Caes.).

29.Caesar equitatum, qui sustineret hostium impetum, misit (Caes.).

30.Cur non mitto meos tibi, Pontiliane, libellos? Ne mihi tu mittas, Pontiliane, tuos? (Mart.).

31.In ea me esse opinione sine causa ne quis vestrum credat (Liv.).

32.Cur servi, qui militent, non emuntur? (Liv.).

33.Lacedaemoniii devictis Atheniensibus triginta viros imposuere, qui rem publicam eorum tractarent (Sal.).

34.Rutilium legatum cum expeditis cohortibus praemisit ad flumen ut locum castris antecaperet (Sal.).

35.Persuasit populo ut classis centum nacium aedificarentur (Nep.).

36.Secundo anno iterum Tarquinius, ut reciperentur in regnum, bellum Romanis intuli (Eutrop.).

37.Fuerunt consules L. Iunius Brutus, qui maxime egerat ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus (Eutrop.).

7