scr-9-1

Upload: ingmarvazquez

Post on 06-Oct-2015

241 views

Category:

Documents


0 download

DESCRIPTION

truro65p5gfyjuy8766456rfvhgjhkjnb gkhguuitrfjhi

TRANSCRIPT

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 1

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    Distinctio IX Pars Prima

    Nunc ad distinctionem personarum accedamus, etc1. Postquam determinavit Magister de

    essentia divina et essentialibus, hic determinat de personis et personalibus. Et circa hoc tria 5

    facit. Primo enim agit de duabus personis, videlicet Patre et Filio, tractando de generatione Filii

    a Patre. Secundo vero agit de Spiritu Sancto. Tertio quoque comparat personas ad invicem

    secundum aequalitatem. Secunda distinctione 10: Nunc post Filii aeternitatem. Tertia

    distinctione 19: Nunc post coaeternitatem trium personarum.

    Circa primum duo facit. /X 315b/ Primo enim inquirit de generatione Filii a Patre quomodo 10

    sit. Secundo quomodo exprimi possit. Secunda ibi: Hic quaeri potest cum generatio Filii a

    Patre. Circa primum tria facit. Primo enim inquirit de generatione Filii a Patre, an sit; secundo,

    quando sit; et tertio quid sit et quomodo. Secunda ibi: Sed contra hoc inquit Haereticus. Tertia

    ibi: Sed quaeris a me inquit Ambrosius.

    Dicit itaque primo quod ad distinctionem personarum nunc accedendum est postquam de 15

    unitate divinae substantiae est tractatum. Tenendum est ergo quod Pater et Filius et Spiritus

    Sanctus sunt unus Deus, nec tamen Pater est Filius, aut e converso, pro eo quod genitus est a

    Patre Filius, et /Vb 166rb/ ideo est alius; nec ante fuit Pater quam Filius: tres namque personae

    sunt mutuo coaternae.

    Postmodum ibi: Sed contra hoc inquit Haereticus. Magister inquirit quando generatio Filii 20

    sit ostendendo quod sit genitus ab aeterno. Et circa hoc /X 316a/ facit quatuor. Primo enim ponit

    argumentum Haeretici contra Filii coaeternitatem, dicens quod haereticus Arrius probat quod

    Filius non sit aeternus, quia omne quod natum /Br 143ra/ est, principium habet, ergo nullum

    natum potest esse sine principio et ab aeterno. Et iterum omne quod natum est, aliquando non

    fuit: erat enim tempus, quando non erat, quia quod est, generari non potest. Videtur igitur quod 25

    Filius non sit Patri coaeternus.

    Secundo ibi: Qui2 hoc dicit. Respondet Magister secundum Augustinum, dicens

    3 quod

    immo potest probari oppositum ex medio eodem. Natum enim coaevum est gignenti, et erit

    coaeternum, si generans sit aeternum, sicut patet de splendore qui coaevus est igni, et esset

    utique coaternus, si ignis esset aeternus; et iterum numquam fuit Deus sine virtute et sine 30

    sapientia, sed Filius est Dei virtus et Dei sapientia, secundum Apostolum, I ad Corinthios, 1.

    Ergo numquam fuit Deus sine Filio, alioquin fuisset sine sapientia, quod dicere est dementis.

    Tertio ibi: Eidem quoque Arrianicae quaestioni. Respondet Magister secundum

    Ambrosium, qui dicit quod Filius natus est, et hoc ipse catholice confitetur; sed quod esse

    coeperit, tamquam impium exhorrescit. Scriptum est enim Isaiah 43: Ante me non fuit Deus, et 35

    post me non erit, aut igitur hoc dicit Pater, et sic convincitur Filium non esse post Patrem, aut

    hoc dicit Filius, et sic concluditur4 quod Pater non fuit ante ipsum, et ita quodcumque detur

    semper habetur intentum.

    Quarto ibi: Item dic mihi Haeretice. Magister invehitur ex dictis propriis contra

    Haereticum, recitans verba Ambrosii in hunc modum: tu dicis, Haeretice, quod fuit aliquando 40

    Deus omnipotens sine nato; quaeritur ergo a te utrum coeperit esse Pater, et fuit aliquando Deus

    sine Patre; et5 si sic, Deus fecit se Patrem, quod est erroneum; si vero semper fuit Pater, ergo

    semper habuit Filium, quia Pater et Filius relative dicuntur, nec est Pater sine Filio aut Filius

    sine Patre.

    Postmodum ibi: Sed quaeris a me. Magister inquirit de generatione Filii, quid sit. Et circa 45

    hoc duo facit. Primo enim ostendit istius materiae difficultatem, dicens quod in ea mens deficit,

    et vox silet, ineffabilis est enim illa generatio, Isaiah testante, 53 capitulo: Generationem eius,

    quis enarrabit?

    1 etc. om. Br 2 Qui] quia Br 3 dicens om. Br 4 concluditur] convincitur Br 5 et] quod Br

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 2

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    Secundo ibi: Quidam tamen, reprehendit superfluam subtilitatem, dicens quod aliqui de

    suo ingenio praesumentes audent asserere quod possunt intelligere divinam generationem, 50

    inhaerentes illi auctoritati Hieronymi, qui ait super Ecclesiastes* quod saepissime in Scripturis,

    quis non pro impossibili, sed pro difficili ponitur, ut ibi: Generationem eius, quis enarrabit?,

    et respondet6 Magister quod hoc non dicit Hieronymus quasi Filii generatio ad plenum valeat

    explicari, sed quia aliquid de ea intelligi potest et dici.

    Haec est sententia. 55

    Utrum possit evidenti ratione probari quod in Deo sit generatio activa vel passiva7. Et quia

    Magister hic agit de generatione Filii a Patre, an sit et quid sit, ideo inquirendum occurrit utrum

    possit necessaria ratione probari /Vb 166va/ quod in Deo sit generatio activa et passiva. Et

    videtur quod sic, illud enim quod est causa generationis omnibus, videtur in se ipso maxime 60

    generare, iuxta illud Isaiae ultimo: Ego, /Br 143rb/ qui generationem /X 316b/ ceteris tribuo,

    sterilis ero? Sed Deus dat creaturis omnibus quod possint8 producere et generare. Ergo videtur

    quod ipse maxime habeat generare.

    Praeterea, quicquid est nobilitatis attribuendum est Deo. Sed generare perfectionis est,

    perfectum est enim unumquodque, cum potest sibi simile generare. Ergo generatio est in Deo. 65

    Praeterea, productio naturalis est prima productio, et per consequens poni debet in primo

    principio. Sed nihil extra se producit Deus productione naturali, sed tantum voluntarie9. Ergo

    producit intra se naturaliter, et per consequens generat.

    Praeterea, productio necessaria est perfectior productione contingenti, necessitas enim est

    perfectio simpliciter, et ideo in principio productivo ponit perfectionem. Sed nulla productio Dei 70

    ad extra est necessaria. Relinquitur ergo quod productione necessaria producat ad intra, et per

    consequens generabit.

    Praeterea, quicquid de ratione sua formali est principium productivum, in quocumque est

    sine imperfectione, in eo est principium productivum. Sed memoria perfecta, sive intellectus

    habens obiectum intelligibile sibi praesens (quod idem est), haec inquam memoria est ex sua 75

    formali ratione principium notitiae 10

    . Est autem haec memoria vere et secundum

    suam rationem in Deo, habet enim Deus intellectum infinitum, cui praesens est sua essentia

    tamquam intelligibile adaequatum. Ergo memoria existens in Deo est principium productivum

    notitiae generatae, et ita erit generatio in divinis.

    Praeterea, quicquid perfectionis est in creatura, attribuendum est Deo. Sed quod obiectum 80

    existens in memoria producat se in intelligentia perfectionis est, quamvis imperfectionis sit quod

    sit aliud prout est in memoria, a se ipso prout est in11

    intelligentia. Ergo in divinis obiectum

    existens in memoria (quod est essentia divina) producet se in12

    intelligentia manens unum et

    idem. Haec autem productio est generatio. Igitur id quod prius.

    Praeterea, in omni generatione imperfectum arguit aliquid perfectum. Sed omnis generatio 85

    creata imperfecta est, quia non attingit ad finem generationis, qui est assimilare genitum

    generanti, non invenitur 13

    enim in creaturis quae totaliter identitet in forma

    communicata genitum generanti. Necesse est ergo devenire ad aliquam generationem, quae sit

    in identitate substantiae. Hoc autem esse non potest nisi in Deo. Erit ergo in Deo generatio.

    Praeterea, Deus est lux incorporea iuxta illud Apostoli I ad Timotheum 6: Lucem habitat 90

    inaccessibilem; et I Ioannis 1: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt. Sed de ratione lucis

    est ut splendorem diffundat. Ergo de ratione Dei est ut similem sibi producat. Erit ergo generatio

    in divinis.

    6 respondet] respondit Br 7 vel passiva om. Br 8 possint] possunt Br 9 voluntarie] voluntaria Br 10 ] generare Vb; generatae BoBr 11 est in om. Br 12 in om. Br 13 om. BoBrVb

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 3

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    Quod non sit generatio in Deo. Sed in oppositum videtur, nihil enim quod sit imperfectionis 95

    poni debet in Deo. Sed 14

    non est perfectionis, videmus enim quod creaturae quae

    perfectiores sunt in ordine universi, non generant sibi simile, ut patet de sole et anima

    intellectiva et angelis. Ergo generatio non debet attribui Deo, qui est nobilissimum omnium

    specierum. /X 317a/

    Praeterea, generatio est mutatio a non-esse in15

    esse, sive a non-/Vb 166vb/-subiecto in 100

    subiectum, secundum Philosophum, V Physicorum. Sed in Deo non est mutatio, secundum illud

    Iacobi I: Apud Deum non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Ergo in Deo non est

    generatio.

    Praeterea, ubicumque est generatio, aliqua forma substantialis capit quod sit per eam. Sed in

    Deo nihil substantiale potest esse capere, cum substantia deitatis sit omnino a se. Ergo generatio 105

    non potest poni in divinis.

    Praeterea, generans et genitum impossibile /Br 143va/ est quod sint idem, etiam penes

    absoluta, quia generatio egreditur ab absoluto, et terminatur ad absolutum, ut patet V

    Physicorum. Sed in Deo quicquid est, est unum et idem, cum Deus sit omnino unus, ut

    Philosophus dicit XII Metaphysicae, ubi Commentator ait quod non est unus per intentionem 110

    additam, sed est unus simpliciter, ita quod non est multiplicitas in eo secundum esse, sed

    tantummodo secundum intellectum. Ergo generatio poni non potest in Deo.

    Praeterea, quando transfertur aliquid ad divina ex creaturis, debet fieri transumptio a

    nobilioribus creaturis. Sed generatio reperitur in creaturis ignobilioribus, ut in animalibus. Ergo

    non debuit transferri generationis vocabulum ad divina. 115

    Praeterea, si generatio esset in Deo, qua ratione Deus generat, eadem ratione Deus genitus

    generabit, cum sit aeque perfectus et sic procedetur in infinitum. Sed nulla natura patitur

    infinitum. Ergo Deus non generat, ut videtur.

    Praeterea, generatio data est ad conservationem speciei, ut patet in II De anima16

    . Sed Deus

    non indiget ut in genito conservetur, quia aeternus est. Ergo generatio non est in Deo. 120

    Responsio ad quaestionem. Ad quaestionem istam respondendo hoc ordine procedetur. Primo

    quidem inquiretur quomodo se habet generare seu dicere ad ipsam intellectionem. Secundo

    vero inquiretur quomodo se habet dicere ad generationem. Tertio quoque, an passiva generatio

    repugnet vero Deo. Quarto autem, an activa generatio possit demonstrative probari esse in Deo. 125

    Articulus Primus Opinio Godofredi primo Quolibet, q. 6, et quarto, q. 18. Circa primum ergo considerandum

    quod aliqui dixerunt quod intelligere non est aliud quam receptio speciei, cuius ratio est quia

    intellectus possibilis, cum sit potentia cognitiva, non est in potentia immediate nisi ad actum 130

    cognoscendi. Est autem in potentia ad speciem secundum Philosophum in17

    III De anima. Restat

    ergo quod ipsa intellectio sit receptio speciei. Et confirmatur, quia Aristoteles dicit in III De

    anima quod intelligere est quoddam pati; et Commentator dicit II De anima, commento 127,

    quod olfacere est passio et receptio odoris; et commento 140, dicit18

    quod passio visus habet

    nomen, et est videre, licet sit19

    in figura nominis agentis. 135

    Dicere autem secundum istos non est aliud quam gignere intellectionem seu notitiam

    actualem. /X 317b/ Est autem intellectio passive quidem ab intellectu possibili, active autem ab

    intellectu agente, quia idem non potest esse activum et passivum respectu eiusdem. Intellectus

    autem agens non est sufficiens activum respectu intellectionis. Unde respectu primae

    intellectionis indiget phantasmatibus; respectu vero conclusionis eget principiis, et 20

    140

    notitiae determinatae indigent confusa notitia, et respectu actualis, habituali quadam notitia. /Vb

    14 ] generari Vb; generare BoBr 15 in] ad Br 16 ut patet in II De anima om. Br 17 in om. Br 18 dicit om. Br 19 sit] enim Br 20 ] respectus Vb; respectu BoBr

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 4

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    167ra/ Sic igitur intellectus agens una cum intellectu possibili, informato habituali notitia, aut

    notitia confusa, aut notitia principiorum habet rationem perfectae memoriae, cuius actus est

    dicere, hoc21

    est gignere notitiam actualem et intellectionem. Sic igitur se habet dicere ad

    intelligere secundum istos quod intelligere est receptio speciei, dicere vero est intellectionem 145

    causare.

    Opinio Scoti, Scripto primo, d. tertia. Fuerunt quoque alii discordantes ab istis quantum ad

    hoc quod dicunt intellectionem esse receptionem speciei, et similiter quoad hoc quod aiunt

    intellectionem esse ab intellectu agente semper immediate. Dixerunt ergo isti quod intellectio 150

    est operatio de genere qualitatis, sicut lucere et calere, non de genere actionis, sicut illuminatio

    et calefactio. /Br 143vb/ Hanc autem operationem elicit intellectus possibilis, informatus per

    speciem intelligibilem, qui sic informatus habet rationem memoriae perfectae, cuius quidem

    actus est gignere intelligentiam actualem, tamquam verbum. Istud autem gignere non est aliud

    quam dicere sive loqui, ita quod dicere est de genere actionis, intelligere vero operatio de genere 155

    qualitatis, ut dictum est.

    Opinio Durandi, Scripto primo, d. 27. Fuerunt autem alii dicentes quod dicere et intelligere

    idem sunt, tum quia Anselmus dicit, Monologion 62, quod scire et intelligere non est aliud quam

    dicere, id est22

    semper praesens intueri, quod scit et intelligit. Et sic patet per Anselmum quod 160

    dicere non est aliud quam cogitari vel intueri. Tum quia verbum vocale, et imago, et species

    dicuntur verbum denominative, et quaedam locutiones; ergo oportet devenire ad aliquid quod

    dicatur locutio per essentiam, et per consequens cogitatio ipsa est locutio et verbum per

    essentiam. Tum quia dicere est manifestare formaliter, non manifestationem facere; actus autem

    intellectus est quaedam manifestatio, propter quod intelligere et dicere idem esse videntur. Unde 165

    et dicere in divinis, secundum istos, non est proprie personale, sed essentiale, nec Verbum23

    ,

    quamvis approprietur Filio, sicut Amor Spiritui Sancto.

    Opinio Thomae, parte prima, q. 33, art. primo, et Hervaei in tractatu De verbo et in suo

    quolibet24

    , et Bernardi in impugnationibus contra Henricum. Fuerunt25

    alii qui dixerunt 170

    quod per actum intellectus producitur conceptus mentis, qui quidem non est species impressa in

    intellectu a phantasmate, nec est ipse actus intelligendi, sed differt realiter ab utroque; est autem

    quaedam forma specularis ad quam intellectio terminatur, et in qua tamquam in idolo rem

    aspicit ultimate. Differunt ergo dicere et intelligere, apud istos, quia dicere /X 318a/ est tale

    idolum et formam exemplarem producere, intelligere vero est operatio immanens, quae ad istud 175

    idolum obiective terminatur. Et est considerandum quod intellectus, prout est sub actu

    intelligendi confuso et imperfecto, potest se movere ad notitiam perfectam; movendo autem se

    sic gignit hanc formam specularem in qua perfecte intelligit, non autem sic quod intelligere

    formaliter sit gignere istam formam, quia intelligere est operatio immanens, sed quia ipsum

    intelligere est formale principium, quo producitur ista forma, sicut calere est habere formale 180

    principium calefactionis. /Vb 167rb/ Unde intelligere est habere formam, quae est intellectio

    ipsa, ex qua etiam gignitur forma specularis ad quam intellectio terminatur.

    Ulterius etiam dicunt isti quod talis forma specularis potest esse subiective in phantasmate

    vel in intellectu, sed magis videtur eis rationabile quod sit in intellectu.

    185

    Quod dicere non sit intellectionem gignere, contra Godofredum et Scotum. Restat igitur

    nunc videre26

    quid veritatis sit in his dictis, et primo quidem procedendum est negative sub

    tribus propositionibus.

    21 hoc] autem add. Br 22 dicere id est] intellectum Br 23 nec Verbum om. Br 24 Hervaei in tractatu De verbo et in suo quolibeto] Hervaei tractatu De verbo et suo quolibeto Br 25 Fuerunt] et add. Br 26 videre] dicere Br

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 5

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    Prima siquidem27

    quod dicere, nec in divinis nec in nobis, est intellectionem gignere sive

    notitiam actualem. Dicere namque non est aliud quam verbum proferre, sed intellectio non est 190

    verbum in nobis, nec etiam in divinis. Quod non in nobis patet per Augustinum, XIV De

    trinitate, cap. 6, qui ait quod verbum sine cogitatione esse non potest, cogitamus enim omne

    quod dicimus. Constat autem quod non omnem cogitationem cogitamus. /Br 144ra/ Si ergo

    verbum quod dicimus cogitamus, verbum non potest esse actus intelligendi. Quod vero nec in

    Deo patet, quia tunc Verbum haberet directius intellectionem quam Pater, ex quo emanaret per 195

    modum intellectionis, et esset Verbum directius beatum quam Pater, et esset duplex intellectio

    in Deo, una producta et alia improducta, et sic una perfectio esset bis in Deo. Et Filius esset bis

    beatus et bis intelligens, esset enim intelligens ex formali modo suae productionis, quia emanat

    ut intellectio, et ex hoc quod Deus, eo enim est sapiens et beatus et intelligens quo Deus,

    secundum Augustinum. Et iterum eadem perfectio esset duplici ratione in Filio, esset enim 200

    intellectio eo quo Verbum, et eo quo Deus, quod est contra eum qui ait quod non eo sapiens vel

    bonus quo Verbum, et sic de aliis attributis. Et iterum intellectio caperet esse realiter in divinis,

    quod esse non potest, et multa alia inconvenientia quae deducentur inferius in questione de

    Verbo. Ergo gignere intellectionem non potest esse verbum.

    Praeterea, cogitatio non formatur in cogitatione, alias idem formaretur in se. Sed secundum 205

    Augustinum, libro De cognitione verae vitae, responsione 22, cum nos aliquam rem cogitamus,

    ipsius rei imaginem in cogitatione nostra formamus, sic etiam Deus, cum se ipsum cogitavit,

    similem sui per omnia imaginem formavit. Et ideo hoc Verbum, Imago, vel Similitudo dicitur

    Dei. Haec Augustinus. Ergo manifeste patet quod nec in nobis, nec in Deo, verbum est

    cogitatio actualis, sed tantum cogitatio obiectiva. Et ita dicere non est gignere notitiam 210

    actualem.

    Praeterea, dicere non est gignere active cogitantis, /X 318b/ sed similitudinem gignere in

    acie cogitantis, secundum Augustinum. Sed acies cogitantis non nominat solam potentiam,

    immo potentiam instructam per actum et informatam. Ergo dicere non est cogitationem formare.

    Praeterea, cogitatio actus non exprimitur in cogitatione. Sed expresse dicit Anselmus, 215

    Monologion 33 cap., quod quamcumque rem mens, seu per imaginationem seu per rationem*,

    cupit veraciter cogitare, eius utique similitudinem quantum valet in ipsa28

    cogitatione conatur

    exprimere quod quanto verius facit, tanto /Vb 167va/ verius cogitat. Et paulo ante dixit quod

    nulla ratione negari potest, cum mens rationalis se ipsam cogitando intelligit imaginem eius

    nasci in sua cogitatione. Et in fine concludit quod imago illa verbum ipsius est. Ergo cogitatio 220

    actualis non potest esse verbum, et per consequens gignere cogitationem non est dicere nec

    verbum generare.

    Praeterea, dicere videtur praesupponere cogitationem*, alias non diceretur improprie29

    nescis quid loqueris. Sed memoria nihil cognoscit, nec intellectus agens. Ergo non videtur

    quod memoriae sit dicere vel loqui, cuius oppositum dicunt duae primae opiniones. 225

    Quod dicere non sit idem quod intelligere vel intueri30

    , contra Durandum. Secunda vero

    propositio est quod dicere non est intueri vel cogitare formaliter, quandocumque enim aliqua

    sunt unum et idem31

    , cuicumque competit unum, et alterum. Sed dicere est proprium Patris in

    divinis, intelligere vero est tribus commune. Ergo intelligere non est idem quod dicere. Et si 230

    dicatur quod immo dicere est commune tribus, sed tamen appropriatur Patri, hoc est expresse

    contra mentem Augustini, qui dicit V De trinitate, cap. 16, quod Filius in eo quod Verbum,

    relative dicitur, et refertur ad Patrem solum. Constat autem quod verbum refertur ad dicentem,

    ex quo patet quod soli Patri competit32

    dicere in divinis.

    Praeterea, /Br 144rb/ Filius et Spiritus Sanctus vere intelligunt in divinis, sed non proferunt 235

    Verbum, nec dicunt; ergo intueri vel intelligere non est dicere. Et quod isti dicunt, quod immo

    27 siquidem] est Br 28 ipsa] sui add. Br 29 improprie] improperando (!) Br Vb 30 dicere . . . intueri] ess non sit idem quod intelligere Br 31 idem] quid exp.(?) Vb (om. Br) 32 competit] verbum add. Br

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 6

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    Verbum est essentiale et commune tribus, appropriatur tamen Filio, sicut Amor Spiritui Sancto

    et sapientia eidem Filio, hoc est expresse contra dicta Sanctorum. De omni enim attributo quod

    est commune tribus et appropriatur alicui personae verum est dicere quod eo quo Deus est illud

    attributum, talis persona. Licet enim potentia approprietur Patri, et sapientia Filio, et amor 240

    Spiritui Sancto sive bonitas, tamen haec est vera: quod eo Pater est Deus quo potens, et eo Filius

    sapiens quo Deus, et eo Spiritus Sanctus amor quo Deus et eo bonus quo Deus. Augustinus

    autem negat, VII De trinitate, cap. 4, quod non eo Deus quo Verbum. Non igitur Verbum est

    appropriatum. Et iterum de omni appropriato et essentiali verum est dicere quod praedicatur in

    singulari de tribus, verum est enim quod tres personae sunt unum lumen, una ars, una sapientia; 245

    et tamen Augustinus expresse negat, VI De trinitate, cap. 2, quod non simul Pater et Filius sunt

    unum Verbum, sed solus Filius est Verbum. Et iterum Augustinus expresse dicit ibidem /X

    319a/ quod sic dicitur Verbum, quo modo Imago et quo modo Filius. Constat autem quod

    nomina Filii et Imaginis non sunt essentialia, immo competentia soli personae secundae in

    divinis. Unde absurdum est dicere quod Verbum sit essentiale et commune tribus. Non potest 250

    ergo dici quod intelligere et dicere et verbum idem importent.

    Quod dicere non sit formam specularem et realem producere quam aspiciat intellectus,

    contra Thomam, Hervaeum, et Bernardum. Tertia autem propositio est quod nulla forma

    realis existens subiective in intellectu vel33

    phantasmate ponenda est, ad quam aspiciat 255

    intellectus, cuius productio dictio appelletur; forma siquidem illa quam nos aspicere experimur

    dum intelligimus rosam simpliciter aut florem, illa non est aliquid reale impressum intellectui

    subiective aut phantasmati, sed nec /Vb 167vb/ aliquid reale subsistens, sed est ipsamet res

    habens esse intentionale, conspicuum, et apparens.

    Et licet hoc supra multipliciter sit deductum34

    , potest nihilominus noviter declarari. Nulla 260

    enim forma simpliciter, non singularis nec limitata, potest esse inhaerens intellectui vel

    phantasmati, nec esse subsistens; si enim hoc detur, cum forma simpliciter infinita sit et

    adaequans omnia individua, sequeretur quod esset aliqua res infinita inhaerens intellectui vel

    phantasmati, vel subsistens praeter primam formam quae est Deus, quod omnino impossibile

    est. Sed constat quod rosa illa quam aspicit intellectus, et forma illa specularis quae terminat 265

    mentis intuitum, illa non est natura singularis, sed natura simplex35

    et quiditas tota. Concipiendo

    enim hominem vel rosam, non terminamus aspectum ad hanc rosam vel illam, vel hominem

    istum vel illum, sed ad rosam et hominem simpliciter. Ergo illa forma specularis, vel idolum,

    vel conceptus non36

    potest esse aliquid reale 37

    intellectui vel phantasmati, sed nec

    aliquid subsistens. 270

    Praeterea, nulla forma non-singularis38

    habet subiectum singulare, cum accidentia

    individuentur in subiectis. Sed forma specularis /Br 144va/ quam aspicit intellectus non est

    singularis, immo forma simpliciter: rosam enim simpliciter, non hanc vel illam, intuemur. Ergo

    si est subiective in intellectu non erit intellectus aliquid singulare, sed anima simpliciter. Et per

    consequens erit unus intellectus in omnibus, et redit error Commentatoris. 275

    Praeterea, illam rosam quam intellectus speculariter aspicit, de singularibus praedicat et dicit

    verificari: dicit enim de rosa visa quod est rosa quam ante concepit. Sed constat quod nulla res

    existens in intellectu vel in phantasmate vere enunciatur de rosis existentibus extra, cum sit

    quoddam accidens realiter distinctum ab omnibus individuis quae sunt extra. Ergo rosa illa

    quam intellectus aspicit tanquam formam specularem non est aliquid reale in intellectu seu 280

    phantasmate subiective existens.

    Praeterea, si sit forma aliqua specularis realiter inhaerens intellectui, ad quam terminetur

    aspectus intellectus, aut in illam ultimate quiescit /X 319b/, aut per illam ad res extra procedit.

    Sed non potest dari istud nec illud. Primum quidem non, quia tunc scientiae non essent de rebus,

    33 vel] in add. Br 34 deductum] declaratum Br 35 simplex] simpliciter Br 36 non om. Br 37 om. Vb; inhaerens BoBr 38 non-singularis] singularis Br

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 7

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    sed de talibus idolis, quod omnino est aestimandum absurdum. Secundum etiam non: tum quia 285

    contra experientiam, non experimur enim nos aspicere formam rosae et per eam ferri ulterius in

    rosam; tum quia primum obiectum intellectus esset aliquid existens infra intellectum, et non res

    extra, et eodem modo primum obiectum habitus scientifici et actus eius, qui est scire, esset

    quaedam forma specularis accidentalis, et rediret quantum ad hoc error Platonis dicentis quod

    intellectus aspicit ad exemplar, et non ad ipsas res. Ergo impossibile est quod talis forma realis 290

    ponatur.

    Praeterea, non est philosophicum pluralitatem rerum ponere sine causa, frustra enim fit per

    plura quod potest fieri per pauciora. Sed nulla necessitas ducit ad ponendum talem rem, quae sit

    forma specularis. Non oportet enim eam ponere ad terminandum actum intellectus, quia non

    terminat eum ultimate, cum per eam transeat super rem extra, alioquin res extra non 295

    cognoscerentur /Vb 168ra/ a nobis. Nec oportet eam ponere, ut mediante ipsa res clarius

    cognoscatur, sufficit enim ad claram notitiam potentia, et actus39

    , et similitudo medians inter

    potentiam et actum. Inter actum vero et obiectum non est necesse aliquam formam mediare,

    quinimmo imperfectior esset notitia, sicut patet in visione sensitiva, quae perfectior est dum

    attingit immediate obiectum quam dum attingit mediante speculo aut aliquo speculari. Ergo si 300

    talis forma ponatur, erit absque omni causa et ratione; et per consequens vanum est eam ponere,

    et superfluum in natura.

    Praeterea, minus indiget reali termino operatio intellectus quam operatio sensitiva. Sed

    sensitiva operatio non indiget reali termino, immo terminatur frequenter ad rem ipsam positam

    in esse apparenti sive ad esse intentionale, /Br 144vb/ sicut Philosophus innuit II Caeli et 305

    mundi; ubi dicit Commentator, commento 110, quod circulatio quae apparet in luna, forsitan

    videretur alicui visio sine veritate, et non debet aliquis dicere quod sit visio tantum, quoniam si

    esset visio, appareret sicut apparet ex sectione pyramidis visus ad corpus lunae in mense, in

    augmentatione et deminutione. Videmus enim lineam quae fit in sectione eorum aliquando

    rectam, aliquando convexam, aliquando valde profundam. Vult dicere Commentator quod de 310

    mente Aristotelis est illam figuram, secundum quam luna aliquando apparet nova circularis, et

    aliquando media, non esse40

    in rerum natura, sed tantummodo apparere. Et breviter, qui negat

    quin actus visionis possit ad apparentias terminari, cogitur confiteri quod omnia vera sunt quae

    videntur, contra quos disputat Philosophus, IV Metaphysicae, quia contradictoria essent vera,

    cum uni videatur sic, et alteri aliter. Relinquitur ergo quod actus intellectus non terminetur ad 315

    formam specularem habentem esse reale, sed ad esse intentionale tantum.

    Praeterea, opinatum fuit ab Empedocle41

    , ut patet III De anima, commento 18 et commento

    43, quod intentiones imaginatae recipiebant formam intellectam, ita quod forma illa erat /X

    320a/ subiective in phantasmatibus. Sed ista forma intellecta non est nisi forma specularis quam

    mentis intuitu speculamur. Ergo isti qui ponunt formam huiusmodi specularem esse forsitan 320

    subiective in phantasmatibus, sectantur phantasiam ab Empedocle42

    , quae expresse contradicit

    Philosopho, ut dicit ibidem Commentor.

    Quod in omni intellectione necesse est quod res emanet43

    in esse intentionali, et illa est

    forma specularis. Nunc secundo oportet procedere affirmative sub quatuor propositionibus. 325

    Prima quidem quod omnis intellectio exigit rem positam in esse intentionali, et illa est forma

    specularis de qua isti loquuntur, sed deficiunt a veritate in tribus. Primo, quidem quia putant

    quod habeat esse reale. Secundo, quia dicunt quod est subiective in intellectu vel phantasmate.

    Tertio, quia credunt quod per illam procedat intellectus ad res, cum illa sit vera res quam

    intellectus speculatur. 330

    Et hoc quidem patet esse de mente Commentatoris et Philosophi, et similiter Augustini et

    Anselmi. Philosophi quidem et Commentatoris, quia VII Metaphysicae dicitur quod sanitas

    quae est in materia fit a sanitate quae est in anima; ubi dicit Commentator, commento 23, quod

    39 potentia et actus] ut potentia actus Br 40 esse] esset Br 41 opinatum fuit ab Empedocle] opinio fuit Avempacae Br 42 ab Empedocle] Avempacae Br 43 emanet] emanat Br

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 8

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    quiditates sunt existentes in anima, dicitur enim sanitas de forma quae est in anima, et de habitu

    qui est in corpore, /Vb 168rb/ et ambo sunt idem. Et infra manifestum est quod forma artis 335

    dicitur duobus modis: unus est forma quae est in anima, et alius est illa quae est extra animam,

    et sunt idem, verbi gratia quoniam sanitas dicitur de intellectu sanitatis, qui est in anima, et de

    sanitate existente in corpore. Et concludit quod definitio sanitatis, quae est in anima, est sanitas

    in rei veritate. Haec Commentator. Unde patet quod sanitas intellecta et sanitas quae est extra

    sunt unum et idem realiter, quamvis differant in modo essendi, quia in /Br 145ra/ intellectu 340

    sanitas habet esse apparens et intentionale, extra vero in corpore habet esse existens et reale. Et

    propter istam differentiam dicit quod scire unum non est scire aliud, et quod quodammodo

    differunt, differunt quidem in modo essendi, quamvis sit eadem res.

    Est etiam ista intentio Augustini quasi ubique, ut superius, quaestione de memoria, extitit

    declaratum; et hoc expresse dicit super Ioannem, homelia 18, ait enim quod cum scribimus 345

    litteras, facit eas primo cor nostrum, et deinde44

    manus nostra; litterae sunt primo a corde,

    demum a corpore nostro, easdem autem litteras facit et cor et manus, numquid alias cor, alias

    manus? easdem quidem facit, sed non similiter, cor enim facit eas intelligibiliter, sed manus

    visibiliter. Ecce quomodo fiunt eadem dissimiliter. Haec Augustinus. Unde apparet quomodo

    res quae terminat mentis aspectum, et formatur in corde, non est aliud quam res extra, quamvis 350

    dissimiliter habens esse: quia in corde intentionaliter, exterius vero realiter.

    Est etiam intentio Anselmi, Monologion, 1045

    cap., ubi ait46

    quod 47

    facturus aliquod

    suae artis opus, prius illud intra se dicit mentis conceptione; mentis autem /X 320b/ sive rationis

    locutionem, conceptionem, hic intelligo, cum res ipsae, vel futurae vel iam existentes, acie

    cogitationis in mente conspiciuntur. Et subdit quod loqui possumus nec sensibiliter nec 355

    insensibiliter, signis utendo, sed res ipsas vel corporum imaginatione vel rationis intellectu intus

    in mente dicendo, ut cum eum ipsum hominem mens, aut per imaginationem aut per rationem,

    intuetur. Per corporis quidem imaginationem cum eius sensibilem figuram imaginamur, per

    rationem vero, cum eius universalem essentiam, quae est animal rationale mortale, cogitamus.

    Hucusque Anselmus. Unde patet quomodo res ipsae conspiciuntur mente, et illud quod 360

    intuemur non est forma alia specularis, sed ipsamet res habens esse apparens, et hoc est mentis

    48

    sive notitia obiectiva.

    Quod intellectio actus exigit aliquid absolutum, a quo huiusmodi apparitio obiectiva habet

    quod sit. Secunda vero propositio est quod res non potest habere tale esse apparens nisi ratione 365

    alicuius absoluti realis existentis in intellectu: omne namque deminutum reducitur ad aliquid

    reale, alioquin nihil esset et in se et in alio. Sed res in esse apparenti sive rei apparitio est

    omnino quid deminutum; unde nihil est in se. Ergo necesse est quod sit aliquod49

    reale in

    intellectu, ratione cuius dicatur esse.

    Praeterea, sicut se habet realis pictura ad esse pictum, sic se videtur habere realis apparitio ad 370

    dare esse apparens. Sed numquam Caesar caperet esse pictum nisi quatenus est aliqua realis

    pictura. Ergo nec res erunt apparentes intellectui nisi quatenus est aliqua formalis apparitio et

    realis in intellectu. /Vb 168va/

    Hoc autem impossibile est, quod sit purus respectus: tum quia 50

    iste indigeret

    fundamento alio a nuda potentia intellectus aut, si intellectiva potentia fundaret istum 375

    respectum, omnis qui habet 51

    potentiam haberet apparentiam omnium rerum in

    actu, cuius oppositum experimur. Tum quia nulla similitudo quae sit respectus vel relatio facit

    res apparere, est enim similitudo inter duo alba, et inter iustitiam existentem in /Br 145rb/

    voluntate unius iusti et alterius, et52

    similiter inter grammaticam unius grammatici et alterius,

    44 deinde] demum Br 45 10] 18 Br 46 ait] dicit Br 47 om. Vb; faber BoBr 48 ] om. Vb; conceptus Br, mg. Bo 49 aliquod] aliquid Br 50 ] respectum Vb; respectus BoBr 51 ] intellectum BoVb; intellectivam Br 52 et om. Br

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 9

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    nec tamen ista similitudo facit grammaticam aut iustitiam alterius apparere. Tum quia 380

    similitudo-relatio maior est inter duas animas vel inter duas albedines, cum sint eiusdem speciei,

    quam inter ipsam albedinem et speciem illius in oculo existentem, istae nempe non sunt

    eiusdem speciei, claret53

    autem quod anima non facit apparere animam, nec albedo albedinem;

    unde relinquitur quod relatio similitudinis non facit res intellectui apparere.

    Restat ergo ut illud quod facit res cognitas apparere sit aliquid absolutum: istud autem poni 385

    non potest quod sit qualitas sola, sive species, sive operatio de genere qualitatis. Si enim esset

    species, tunc medium in quo recipiuntur species esset comprehensivum, et sibi res apparent,

    quod falsum est. Si vero esset operatio de genere qualitatis ut lucere et albere, tunc lucere /X

    321a/ poneret res in esse apparenti, et esset bona constructio dicendo luceo te vel albeo te,

    sicut dicendo intelligo te; non est igitur sola qualitas illud quo res capiunt esse apparens54

    390

    obiective. Ulterius non potest dici quod sit qualitas cum respectu ad obiectum: tum quia species

    habet utrumque, etiam prout existit in medio; tum quia declaratum est quod respectus

    similitudinis non facit res55

    apparere, alias per picturam appareret Caesar parieti, quod est

    falsum. Relinquitur ergo quod sit illud absolutum a quo oritur notitia obiectiva coniunctum

    quoddam ex potentia intellectiva et ex similitudine ipsa. Nec enim potentia per se ipsam ponit 395

    res in esse formato, nec similitudo, aut qualitas quaecumque, sed utrumque simul parit notitiam

    obiectivam sive ponit res56

    in esse apparenti, quod potest multipliciter declarari.

    Primo quidem, quia Augustinus dicit, XI De trinitate, cap. 2, quod visio quae fit in sensu non

    gignitur ex sola re visibili, nisi assit et videns, quocirca ex visibili et vidente gignitur visio, ita

    sane, ut ex vidente sit sensus oculorum et aspicientis intentio, informatio tamen sensus, quae 400

    visio dicitur, a solo corpore imprimatur; ideoque non possumus quidem dicere quod sensum

    gignat res visibilis, gignit tamen formam, velut similitudinem suam, quae fit in sensu. Et multa

    alia dicit ibidem Augustinus, ex quibus patet quod fuit eius intentio quod sola similitudo non est

    sensus, sed similitudo impressa in oculo, utrumque constituit sensum ex quo oritur visio

    obiectiva. 405

    Secundo vero idem patet quia esse apparens, quod capit res per intellectionem et visionem,

    est proprium rei comprehensivae et vitam habentis, nulli enim naturae57

    res apparent nisi sit

    comprehensiva; unde illud est proprie susceptio formae sine materia. Nulla ergo natura non-

    vitalis potest constituere res in esse apparenti. Oritur ergo apparitio obiectiva simul ab utroque,

    videlicet a potentia et impressa similitudine. 410

    Tertio quoque patet idem, quia partus debet assimilari ei a quo nascitur: notitia vero

    obiectiva est /Vb 168vb/ res in quodam esse intentionali posita, et in esse prospecto, quapropter

    oritur a re /Br 145va/ ipsa, et a prospiciente anima. Res autem non facit idem cum anima nisi

    per similitudinem suam. Quare relinquitur ut58

    conceptus seu partus mentis oriatur ab utroque.

    Ex quo patet quod intellectio actus non nominat solam similitudinem nec unam formam 415

    simplicem, sed compositum ex potentia et ex similitudine rei, ambo enim constituunt59

    intellectionem, quia sola similitudo non est intellectio, nec sola potentia, sed simul utrumque et

    ab utroque paritur obiecti apparitio sive praesentia intentionalis et relucentia obiectiva. Et quod

    utrumque sit ipsa intellectio, tamquam aliquid constitutum ex potentiali et actuali, expresse dicit

    Commentator, III De anima, commento 18. Et Augustinus ubi supra de sensu ait quod non est 420

    sola forma impressa a corpore, sed est utrumque. Unde decipiuntur, qui quaerunt intellectionem

    tamquam unam formam simplicem, cum sit quoddam compositum ex duobus, quorum unum est

    potentia, reliquum complementum. Utrum autem ista similitudo sit species, aut oporteat

    speciem ponere praeter similitudinem quae est pars actus, locum /X 321b/ habebit in secundo

    libro. Unde ad praesens haec inquisio60

    relinquatur. 425

    53 claret] clarum Br 54 apparens om. Br 55 res] rem Br 56 res] rem Br 57 naturae] creaturae Br 58 ut] quod Br 59 constituunt] unam add. Br 60 inquisio] inquisio (!) Vb

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 10

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    Quod intellectio actus duplicem habitudinem habet ad rem positam in esse apparenti.

    Tertia quoque propositio est quod notitia actualis quae dicit compositum ex similitudine rei et

    ex intellectiva potentia, istud inquam sub duplici habitudine respicit rem positam obiective in

    esse intentionali. Et est prima habitudo de genere actionis, secunda vero de genere relationis. 430

    Talis namque apparitio61

    obiectalis et oritur effective a potentia et a similitudine informante,

    quae duo constituunt actum intellectionis, et oritur intra potentiam sic informatam. Quod potest

    multipliciter declarari.

    Primo quidem, quoniam res posita in esse apparenti dicitur concipi per actum intellectus,

    immo est conceptus intellectualis. Conceptus autem remanet intra concipientem, et est a 435

    concipiente. Ergo res ut apparens dependet ab actu intellectus effective et per modum producti,

    et contentive et per modum contenti.

    Secundo vero, quia formando huiusmodi conceptum mens dicitur sibi loqui, et per

    consequens ille conceptus habet habitudinem ad mentem loquentem, et ad eandem mentem,

    tamquam ad id cui locutio fit. 440

    Tertio autem, quia omne quod apparet, alicui apparet, et omne quod lucet, alicui dicitur

    lucere; talis autem conceptus dicitur apparitio et relucentia quaedam; habet ergo habitudinem ad

    intellectum in actu tamquam ad id cui lucet et cui apparet. Constat autem quod habet

    habitudinem tamquam ad id cuius virtute est, ut declaratum est supra quod relucentia obiectiva

    non est nisi propter realem relucentiam, quae est actus. Ergo patet quod res posita in esse 445

    intentionali, dupliciter se habet ad actum intellectus62

    , videlicet quia virtute eius lucet, et quia

    sibi lucet.

    Est autem considerandum quod prima habitudo fundatur taliter super actum quod impossibile

    est actum intelligi sine huiusmodi relucentia activa, sicut enim res posita in esse obiectali, puta

    rosa apparens, non potest resolvi per intellectum in rem et apparitionem passivam tamquam /Br 450

    145vb/ in duo, immo rosa quae obiicitur videtur omnino simplex, nec potest aspici rosa

    simpliciter quin concipiatur res63

    in esse apparenti /Vb 169ra/ non enim rosa habet quod sit

    simpliciter in esse reali, sed hoc habet in esse apparenti , sic intellectio rosae, cum sit quaedam

    activa relucentia faciens res lucere et quaedam activa apparitio qua res apparent obiective,

    concipi non potest sine ista activitate. 455

    Sed his quae dicta sunt videntur multa obviare. Omne enim absolutum potest concipi absque

    respectu. Sed actus intellectus, qui resultat ex potentia et ex reali similitudine obiecti, est aliquid

    absolutum. Ergo poterit intelligi sine respectu activitatis.

    Praeterea, supra dicebatur quod id quo ponuntur res in esse apparenti non est respectus, nec

    per respectum ponuntur. Hic autem dicitur oppositum. Ergo repugnantia est in dictis. 460

    Praeterea, omnia verba ista videntur phantasiae, quod enim nihil est, produci non potest. Res

    /X 322a/ in esse apparenti nihil sunt, ut supra dictum est. Ergo produci non possunt, nec

    intellectio habet annexam aliquam activitatem.

    Praeterea, res in esse apparenti videtur effectus formalis apparitionis realis quae est in

    intellectu. Effectus autem formalis non producitur a forma. Ergo res in esse apparenti non capit 465

    effective per intellectionem quod sit, sed magis videtur quod a memoria causante intellectionem

    causetur talis apparitio obiectiva.

    His tamen non obstantibus dicendum est64

    sicut prius, est enim considerandum quod

    simillimum est de divina essentia cum generatione activa et passiva, et de intellectione cum

    apparitione activa et re in esse apparenti posita cum apparitione passiva. Sicut enim impossibile 470

    est intelligi divinam essentiam sine generare, sic impossibile est concipi intelligere aliquod sine

    apparitione activa quae res faciat apparere, si enim res non facit apparere, iam non facit aliquid

    intueri nec intelligere. Sicut igitur intellectio est activa apparitio, et non solum (quia tunc esset

    purus respectus), nec tamen illud quod est in intellectione ultra activam apparitionem potest

    praecise concipi sine activa apparitione, iam enim non conciperetur ut intellectio, et esset 475

    intellectio ens per accidens compositum ex illo absoluto et respectu activitatis, nec illud 61 apparitio] apparentia Br 62 intellectus om. Br 63 res om. Br 64 est om. Br

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 11

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    absolutum ex se res faceret apparere, cuius oppositum probatum est supra sicut inquam se

    habet absolutum intellectionis ad formare active sive res facere apparere, sic se habet essentia in

    divinis ad generare, quod concipi non potest sine ipso, nec e converso; unde sunt unum unitate

    omnimodae indistinctionis. Similiter etiam apparitio passiva per quam rosa capit esse 480

    simpliciter concipi non potest absque rosa simpliciter, nec e converso. Unde conceptus rosae,

    licet non sit purum concipi, immo cum hoc est rosa, resolvi tamen non potest in realitatem rosae

    et ipsum concipi tamquam in duo, immo conceptus rosae obiicitur tamquam quid

    simplicissimum, et impossibile separari in duo. Et eodem modo Verbum in divinis, quod

    includit concipi seu generari passive et cum hoc divinam essentiam, resolvi non potest per 485

    aliquem intellectum in generari et essentiam, immo est quid simplicissimum propter unitatem

    /Br 146ra/ indistinctionis omnimodae, quae tanta est realiter in conceptu divino, quanta est

    intentionaliter in conceptu rosae ab intellectu nostro formato.

    Nec procedunt instantiae. Prima enim falsum assumit, videlicet quod omne absolutum possit

    intelligi circumscripto respectu, patitur enim evidentem instantiam in conceptu rosae, quia 490

    realitas rosae simpliciter concipi non potest absque /Vb 169rb/ esse apparenti. Quia si

    excludatur esse apparens, et concipiatur rosae realitas, aut illa realitas concipietur ut plures, et

    tunc non concipitur rosa simpliciter nec realitas simpliciter, sed individualis; si vero concipitur

    ut una, concipitur ut apparens, quia non habet unitatem nisi in esse apparenti. Similiter etiam

    actus intellectus concipi non potest nisi ut faciens res obiective apparere, et ita est in divinis 495

    quod essentia absoluta concipi non potest absque proprietatibus. Unde patitur instantiam illa

    propositio in /X 322b/ Verbo et Parente divino et in verbo et parente65

    creato, sicut experientia

    docet.

    Et si dicatur quod Avicenna dicit, V Metaphysicae, quiditatem posse concipi absque hoc

    quod concipiatur in anima vel extra animam, et ita videtur quod rosa concipiatur absque esse 500

    apparenti quod habet in anima. Non valet quidem, aliud est enim apparentiam claudi in aliquo

    conceptu, aliud concipi sub ratione apparentis. Rosa ergo simpliciter sive equinitas, sive

    humanitas, sive quaecumque quiditas prout abstrahit ab esse in anima et esse extra, et in

    quantum ita abstracte concipitur, de necessitate claudit in se concipi. Concipi autem idem est

    quod obiective apparere. Claudit igitur apparere. Non tamen concipitur propter hoc ut apparens, 505

    aliud enim est concipi, et aliud sub ratione conceptus concipi: in primo enim concipi clauditur

    per modum partis et dantis rei quod concipiatur formaliter, in secundo vero clauditur tamquam

    id super quod transit conceptio. Sed de hoc magis inferius apparebit.

    Secunda etiam instantia non procedit, quia nullo modo conceditur quod respectus ponat res

    in esse apparenti, immo absolutum intellectionis ponit active in esse formato. Ista autem positio 510

    non est respectus, sed est66

    metaphorica actio sine qua absolutum intellectionis concipi non

    potest, debetur enim illi absoluto, in quantum tale, quod ponat res in esse obiectali.

    Tertia quoque deficit, quia res in esse apparenti nihil est in se nisi deminute et metaphorice,

    eo modo quo entia rationis dicuntur esse; et ea quae non sunt simpliciter, sunt in anima, ut dicit

    Commentator IX Metaphysicae, commento 7; ait enim quod entia quae non sunt extra animam, 515

    non dicuntur esse simpliciter, sed dicuntur esse in anima cogitativa; et VII Metaphysicae dicit

    Philosophus quod negationes dicuntur entia modo logico; et similiter in XII67

    . Sicut ergo res in

    esse apparenti est tantum metaphorice, sic actio 68

    formatur est metaphorica. Nec hoc est

    phantasia, nisi Augustinus reputetur phantasticus, qui dicit XIV De trinitate quod tanta vis est

    cogitationis, quod per eam anima se ipsam ante se conspicuam constituit; et nisi sit phantasticus 520

    Commentator, qui dicit III De anima, commento 18, quod si formare per intellectum sit

    aeternum, formatum erit aeternum; et nisi phantasticus sit Philosophus, qui utitur isto vocabulo

    in III De anima secundum antiquam translationem, /Br 146rb/ dicens: formare autem per

    intelligentiam res indivisibiles, erit in rebus in quibus non est falsitas; ubi dicit Commentator,

    commento 24, quod duplex est actio intellectus: una quae dicitur formatio, et alia quae 525

    appellatur fides; et nisi etiam phantasticus sit Anselmus, Monologion, 10 cap., qui ait quod qui 65 parente] humano sive add. Br 66 est om. Br 67 et similiter in XII om. Br 68 qua] quae Vb; qua BoBr

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 12

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    facturus est aliquid, prius illud intra se dicit mentis conceptione: illa autem similitudo, quae in

    acie mentis rem ipsam cogitantis exprimit, illud est principale /Vb 169va/ verbum rei. Unde

    dicendum quod cum phantasia dicatur apparitio, etiam vocabulum phantasiae demonstrat quod

    res capiunt69

    esse apparens per comprehensiones. 530

    Quarta demum instantia non obsistit, effectus enim formalis non differt realiter a forma.

    Nunc autem rosa in esse apparenti posita differt ab actu intellectus, cum de illa scientia sit, et

    illa praedicetur de particularibus rosis, et ipsa obiiciatur /X 323a/ actui intellectus. Est igitur

    esse apparens ab intellectione tamquam a metaphorico producente, non ut effectus formalis.

    535

    Sub qua habitudine actus intellectus appelletur conceptio, et sub qua dictio sive

    locutio et sub qua intellectio70

    . Quarta demum propositio quod actus intellectus appellatur

    conceptio in quantum aspicit rem formatam sub habitudine producentis, et sub habitudine eius,

    cui producitur in esse apparenti; concipere enim est producere intra se, et ideo mas non concipit,

    sed femella. Ergo, quia per actum intellectus res producitur in esse apparenti intra ipsum 540

    intelligentem, merito totum hoc appellatur conceptio, et res sic posita appellatur conceptus,

    et proles, et partus. Actus autem intellectus, in quantum aspicit in ratione producentis rem

    huiusmodi apparentem, in tantum appellatur formatio, vel expressio, vel generatio, vel

    dictio, vel locutio. Actus vero intellectus, in quantum est id cui res illa formatur et cui

    producitur in esse apparenti et relucenti, in tantum dicitur intellectio, vel intuitio, vel visio. 545

    Quod apparet ex nominum interpretatione, dicitur enim intellectio quasi intus lectio, vel

    collectio, pro eo quod obiectum formatum colligitur infra intellectionem; dicitur etiam

    intuitio quasi intus itio, et visio quasi vadatio, pro eo quod mens intus itur, et vaditur ab

    obiecto, ut ita liceat loqui.

    Est autem considerandum quod impossibile est in nobis esse aliquem actum intellectus sine 550

    ista duplici habitudine, unde omnis creata intellectio est conceptio et locutio et intuitio, pro eo

    quod idem absolutum habet necessario habitudines ambas. Si autem sic esset quod res emanans

    in esse apparenti caperet esse tale secundum rem et non solum deminute et metaphorice, tunc

    habitudo formantis esset realis, unde et formare esset reale, et formari similiter; semper tamen

    habitudo ut cui fit formatio esset secundum rationem. Propter quod primam habitudinem 555

    formantis non potest habere res apparens ad se ipsam, alias idem esset producens et productum

    realiter, quod esse non potest, secundam vero habitudinem rationis idem potest habere ad se

    ipsum.

    Ad propositum itaque in divinis, cum essentia71

    deitatis sit quoddam intelligere

    eminentissimum omnis rei, ipsa quidem ponit in esse apparenti /Br 146va/ semetipsam et 560

    omnem rem. Nec intelligi potest sine ista72

    activitate qua ponit omnes res in esse conspicuo, et

    quoniam ista positio est realis, ne conceptus 73

    habeat esse deminutum, consequens est ut

    ipsa et omnis res74

    posita in esse formato habeat esse reale, et hoc est Verbum in divinis. Quia

    cum75

    res ponit se ipsam in esse formato, non distinguitur nisi penes formare et formari,

    producere et produci, unde necesse est quod deitas posita in esse formato sit eadem cum deitate 565

    cui coniungitur /Vb 169vb/ formare, et per consequens quod sit idem Deus, quamvis sit realis

    distinctio infra ipsum. Et quia actus intellectus prout erat formativus appellabatur dicere sive

    loqui, ideo solus Pater dicit et76

    loquitur, /X 323b/ ac profert Verbum in divinis, nec

    communicatur Filio actus intellectus, prout virtute eius capit res quod sit apparens; actus tamen

    intellectus, prout sibi res apparet et est id cui fit locutio et dictio, communicatur Filio et Spiritui 570

    Sancto. Hoc autem erat formaliter intellectio et intuitio, propter quod quilibet trium formaliter

    intelligit et intuetur. Unde77

    Pater Verbum concipit intra se, et quia concipit, ideo78

    generat,

    69 capiunt] accipiunt Br 70 dictio sive . . . intellectio] dictio locutio etc. Br 71 essentia] exemplar Br 72 ista om. Br 73 eius] cuius* Vb; eius BoBr 74 et omnis res] res Br 75 quia cum] quod tamen Br 76 et] sive Br 77 Unde] ut Br

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 13

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    loquitur, et dicit; sed quia intra se obiective, ideo dicitur intelligere, quasi intra se legere,

    colligeri, et intueri; communicat autem Filio omnia praeter generare et producere ipsum Filium,

    quia hoc communicare non potest, contradictio quidem est quod idem producat se. Restat ergo 575

    quod Filio communicet actum intellectus, prout est id cui lucet res formata et79

    cui apparet; et

    quod recipit rem sic positam obiective, et ita communicat sibi suum intelligere et suum intueri.

    Et secundum hoc solus Pater dicat Verbum sibi et omnibus tribus, ipse vero et omnes tres simul

    capiant obiective et sit unicum intelligere in omnibus tribus.

    Ex praemissis ergo colligitur quid sit dicere et intelligere in nobis et quid etiam in divinis. In 580

    nobis80

    quidem dicere nominat intellectivam potentiam informatam reali similitudine obiecti,

    in quantum per eam capit res cognita esse formatum et apparens; unde illa activa formatio,

    dictio seu locutio appellatur. Intellectio vero nominat eandem potentiam cum eadem

    similitudine, prout est id cui obiicitur, seu formatur et ponitur, ut luceat et apparescat. Unde

    patet quomodo intelligendo mens loquitur sibi ipsi: exprimit enim sibi rem quam format. In 585

    divinis autem consimiliter dicere nominat formationem activam qua Deus ponit se in esse

    conspicuo et formato; intelligere vero nominat ipsam deitatem in quantum est id cui fit ista

    relucentia et formatio.

    Et in hoc primus articulus terminetur.

    590

    Articulus Secundus Quomodo se habet dicere ad generationem activam. Opinio communis. Circa secundum

    autem considerandum est quod aliqui dicere voluerunt quod ratio generationis transfertur ad

    divina ex generatione reperta in creaturis, exclusa tamen omni imperfectione. Invenitur autem

    generatio appellari in creaturis via in substantiam, unde ignis dicitur generari ab igne. Dicitur 595

    autem haec via generatio ad differentiam motuum et acquisitionum, quae non sunt81

    ad

    substantiam, sed ad alia praedicamenta, ut sunt alteratio, et augmentum82

    , et circulatio, /Br

    146vb/ et similia. In speciali autem via in substantiam vivam83

    generatio appellatur, unde

    magis proprie dicitur generatio in viventibus. Invenitur adhuc specialius et maxime proprie

    generatio in intellectualibus, ut inter homines, ubi servatur habitudo paternitatis et filiationis 600

    perpetuo; in viventibus autem quamdiu durat indigentia nutrimenti, in non-viventibus autem non

    reperitur paternitas et filiatio. Ut secundum hoc generatio proprie sumpta sit via in substantiam

    vivam et intellectualem. /X 324a/

    Est autem advertendum quod istam viam duplex imperfectio comitatur: prima scilicet quia

    non producitur /Vb 170ra/ genitum de84

    tota substantia, sed de parte; secunda vero quia 605

    generans praecedit genitum duratione et tempore. Amotis ergo imperfectionibus istis, generatio

    reperitur in Deo, in quo est via in Filium, qui est substantia viva et intellectualis.

    Sic igitur patet quid sit generatio in divinis secundum istum modum dicendi, qui siquidem

    stare non potest, constat enim quod eadem est proprietas Verbi et Filii in divinis. Dicit enim

    Augustinus, VII De trinitate, cap. 4, quod Filius in divinis eo Verbum quo Filius, et Filius 610

    quo Verbum. Sed si ratio generationis, prout est in divinis, esset via in substantiam viventem

    intellectualem, non esset eadem proprietas Verbi et Filii. Tum quia generatio verbi in nobis

    85

    semper terminatur ad substantiam, cum aliquando formetur verbum de accidentibus,

    sed nec ad substantiam vivam, cum formemus verba de non-viventibus, et86

    similiter nec ad

    substantiam intellectualem87

    , quia verba et conceptus saepe formantur de irrationalibus88

    . Tum 615

    78 ideo om. Br 79 et om. Br 80 et quid etiam . . . nobis om. Br 81 sunt] est Br 82 augmentum BoVb] augmentatio Br 83 vivam om. Br 84 de] in Br 85 om. Vb; non BoBr 86 et om. Br 87 intellectualem] intelligibilem Br 88 irrationalibus] irrationabilibus Br

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 14

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    etiam quia Filius genitus per talem modum generationis non appellatur Verbum, non enim

    hominum filii appellantur verba. Ergo generatio in divinis non dicitur secundum istam rationem.

    Praeterea, cui competit definitio et definitum. Sed aeque spiratio in divinis terminatur ad

    substantiam vivam et intellectualem, sicut productio Filii, quia Spiritus Sanctus est

    intellectualiter vivens substantia. Ergo si haec esset ratio generationis in Deo, Spiritus Sanctus 620

    aeque genitus dici posset, sicut et Filius.

    Praeterea, generatio quae est via in substantiam attingit eam per modum termini formalis.

    Sed probatum est supra quod divina essentia non est formalis terminus. Igitur id quod prius.

    Praeterea, generatio quae est via in substantiam intellectualem viventem, sic attingit

    substantiam ut per eam capiat substantia quod sit res. Sed probatum est supra quod per 625

    generationem deitas non capit quod sit. Non est ergo in Deo generatio secundum hanc rationem.

    Quae sit ratio generationis, et quomodo se habet dicere ad generare in divinis. Propterea

    dicendum quod generatio /Br 147ra/ accipi potest tripliciter. Primo quidem pro omni

    productione ad substantiam terminata, et hoc* dividitur in aequivocam et univocam: aequivoce 630

    enim sol producit ignem, quem tamen alius ignis generat univoce. Secundo vero sumitur pro illa

    productione substantiae, quae fit ex decisione et propagatione, et hoc competit animalibus et

    vegetabilibus. Et in ista etiam cadit aequivocatio et univocatio, equus enim generat mulum

    aequivoce et equum univoce, et talis est generatio reperta in hominibus, secundum quam fit

    communicatio specificae naturae. Tertio vero sumitur generatio pro illa productione, qua 635

    producitur imago, sive89

    similitudo, vel species, vel splendor. Gignit enim sol splendorem /X

    324b/ et obiectum, speciem ac imaginem, et hoc modo intellectus actuatus similitudinibus

    rerum dicitur res gignere et formare, quasi parere ac concipere intra se. Primis itaque duobus

    modis non est generatio in divinis, quia nec productio terminatur ad substantiam, quia non capit

    esse per eam, nec per propagationem aut decisionem substantiae aliquid ibi producitur. Sed 640

    tertio modo est ibi ratio generationis.

    Posset autem generatio hoc modo sumpta definiri quod est via in intellectualem imaginem,

    speciem, seu conceptum. Ex quo enim conceptus mentis est quasi proles: intellectus enim res

    gignit, ac format et fabricat in /Vb 170rb/ esse intellectuali, non mirum si via in talem prolem

    generatio appelletur; unde esse formatum est esse prolem et partum mentalem, propter quod 645

    formare et inferre esse formatum90

    est generatio vera. Cum igitur in divinis per actum intellectus

    ponatur deitas et omnis res in esse formato, Deus autem sic positus est vere conceptus, proles, et

    partus mentis paternae, dicendum est quod ibi est verissima generatio secundum

    propriissimam91

    rationem, immo verius et proprius quam in quacumque creatura, sicut testatur

    Damascenus, lib. I, cap. 10, dicens quod non ex92

    nobis translatum est93

    ad beatam deitatem 650

    paternitatis et filiationis et processionis nomen, sed in contrarium inde nobis traditum est, ut ait

    dominus* Apostolus: propterea flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Ihesu Christi, ex quo

    omnis paternitas in caelo et in terra.

    Sed forte dicetur quod generatio intellectualis imaginis sumit rationem generationis ex

    secundo modo, qui est sibi simile producere secundum naturam specificam. Sed dicendum quod 655

    hoc verum non est, immo aequivoce et secundum aliam rationem dicitur generatio productio

    rei in esse concepto; illa enim dicitur generatio, pro eo quod ad substantiam terminetur, haec

    autem non, cum possit terminari ad accidens, immo cum non terminetur ad substantiam

    numquam sed semper ad apparentiam rei; esse autem apparens est quoddam concipi et

    quoddam generari, pro eo quod est similitudo summa et imago eius a quo generatur, et quia 660

    similior est conceptus gignenti quam quicumque realis filius productus per primam

    generationem vel secundam. Propter hoc si dicantur per prius et posterius, per prius dicetur

    generatio de productione intellectualis imaginis et partus mentalis. Inter omnes autem mentales

    generationes, per prius dicetur de divina, ut praedictum est secundum Damscenum. Et sic patet

    89 sive] forma Br 90 est esse prolem . . . formatum om. Br 91 propriissimam] propriam Br 92 ex] esse Br 93 est om. Br

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 15

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    quomodo eadem est proprietas Verbi et Filii, et quomodo /Br 147rb/ generari idem est quod 665

    dici, et generare idem quod dicere in Deo.

    Et in hoc finitur articulus secundus.

    Articulus Tertius Ubi ostenditur quod passiva generatio non repugnat vero Deo. Circa tertium vero 670

    considerandum quod sex sunt difficultatem facientia, si ponatur verus Deus fuisse proprie

    generatus. Primum quidem quia passiva generatio videtur ponere quandam indignitatem, passio

    enim in indignitatem quandam sonat. Secundum vero quia generatio passiva videtur ponere

    quandam posterioritatem. /X 325a/ Tertium vero quia videtur contingentiam ponere et excludere

    necessitatem. Quartum quia videtur inducere substantiae diversitatem. Quintum quia videtur 675

    ponere quandam dependentiam geniti a generante, et quandam infimitatem. Sextum quia videtur

    aeternitatem excludere et inducere novitatem. Ostendendum ergo per ordinem quod ex nullo

    istorum repugnat quin generari possit competere vero Deo.

    Quod generari94

    non inducat indignitatem. Non repugnat ergo primo ex hoc quod generari 680

    inducat indignitatem seu imperfectionem. Sed huic obviare videtur, quia praedicamentum

    passionis est imperfectius praedicamento actionis, quod patet95

    ex III Physicorum, ubi pati

    reducitur ad potentiam et materiam, agere vero ad actum et formam; et similiter IX

    Metaphysicae. Sed generari videtur pertinere ad praedicamentum passionis. Ergo repugnat Deo.

    Praeterea, secundum sanctos et doctores in Deo non sunt nisi duo praedicamenta, videlicet96

    685

    substantia et relatio. Sed generari non pertinet /Vb 170va/ ad genus relationis, cum sit passio.

    Ergo non est in Deo ponendum.

    Praeterea, reverentia exhibetur in signum excellentiae. Sed quicumque genitus tenetur ad

    reverendum patrem. Ergo inferioritatem ponit generari in ordine ad patrem.

    Ex hiis motivis visum fuit aliquibus quod generatio in divinis non est passio, sed respectus 690

    de genere relationis. Relatio autem non dicit perfectionem nec imperfectionem, quamvis passio

    imperfectionem importet. Unde Filius non est imperfectus, quia generatio passio non est, sed

    relatio. Sed hoc stare non potest, nullus enim respectus de genere relationis infertur seu causatur

    a coopposito respectu; non enim paternitas causat aut infert filiationem, alias respectus de

    genere relationis esset activus sive actio, et alius esset passivus seu passio, passio enim est 695

    effectus illatioque actionis secundum auctorem* Sex principiorum. Sed constat quod generare in

    divinis infert generari, et dicere infert dici et verbum, ac concipere concipi et conceptum. Ergo

    generare et generari non sunt respectus de genere relationis.

    Praeterea, Simplicius super Praedicamenta assignat differentiam inter genus relationis, et

    genera actionis et passionis, dicens quod ex relatione non provenit aliquod actum97

    , sed ex 700

    actione et passione provenit. Sed in divinis provenit aliquid per modum acti et producti, scilicet

    Filius. Ergo generare et generari non sunt de genere relationis, sed potius de genere actionis et

    passionis.

    Praeterea, generare est vere producere et generari vere produci, /Br 147va/ alioquin non vere

    Pater Filium produxisset. Sed producere et produci non sunt de genere relationis, immo relatio 705

    fundatur super98

    illa, ut patet V Metaphysicae. Ergo generare et generari non sunt de genere

    relationis.

    Est ergo considerandum quod passio habet respectum ad subiectum, et per eam dicitur pati,

    et ad formalem terminum, qui per eam capit esse et habet originari, et habet aspectum ad totum

    compositum ex subiecto et ex formali termino, quod habet fieri directe per eam, et habet 710

    aspectum ad constitutum formaliter per eam, eo modo 99

    generari constituit genitum, et

    generare generantem. Accipiendo igitur /X 325b/ passionem prout habet aspectum ad

    94 generari om. Br 95 patet Vb] apparet BoBr 96 videlicet] videtur Br 97 actum] actu Br 98 super] in Br 99 quo om. Vb; quo BoBr

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 16

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    subiectum, sic dicit imperfectionem, pati enim subiective imperfectionis est, et sic non est in

    divinis, cum nec sit ibi 100

    per modum materiae nec per modum subiecti. Accipiendo

    etiam passionem, prout habet aspectum ad formalem terminum capientem esse, sic etiam non 715

    est in Deo, probatum est enim supra quod deitas non est formalis terminus productionis, sed

    communicatur per modum formae symbolicae et communis. Accipiendo quoque tertio non est

    etiam in divinis, quia non est ibi aliquid compositum ex subiecto et ex formali termino per

    generationem acquisito. Sed quarto modo accipiendo passionem, prout respicit constitutum

    formaliter ex ipsa, sic potest poni quod generari sit quasi passio, et generare quasi actio in 720

    divinis; de ratione enim passionis est quod sit quaedam illatio actionis, res ergo generationis

    passivae, quia illata, est vere et realiter a re ipsius generationis activae, aliqualem modum habet

    passionis. Non quod sit proprie conceptus passionis praedicamentalis in divinis, sicut nec

    conceptus praedicamentalis substantiae aut relationis; de conceptu enim passionis est quod

    recipiatur in subiecto, /Vb 170vb/ et terminetur101

    ad aliquid esse capiens passive per eam, et 725

    quod inferatur ab actione. Res igitur generationis quae est in Deo non retinet primum nec

    secundum, sed tertium, unde non est in praedicamento passionis, quamvis sit ibi aliquis modus

    illius praedicamenti.

    Nec procedunt instantiae. Prima siquidem non, nam pati est per materiam et per potentiam

    secundum aspectum quo respicit subiectum, non tamen in quantum respicit constitutum; 730

    imperfectionis etiam est in quantum aspicit formalem terminum, qui esse capit et originatur;

    nullo autem istorum modorum competit vero Deo.

    Secunda etiam non procedit, quia sancti et doctores non intelligunt quod substantia aut

    relatio praedicamentalis locum habeat in divinis, sed tantum102

    modus absolutus et non-

    absolutus, qui appellatur relativus, sub quo continetur modus passionis et actionis, et103

    735

    relationis. Unde aliqualis ratio generationis activae et passivae relinquitur in divinis.

    Tertia etiam non obsistit, genitus enim tenetur ad reverentiam, quia in eo forma substantialis

    capit esse per generationem in humanis, unde et per generantem reductus est de imperfecto ad

    perfectum, accipiendo a generante esse formae suae, et doctrinam ac nutrimentum, et propter

    hoc tenetur ad reverentiam. In divinis autem104

    nullum est horum, quamvis dici posset quod et 740

    Filius divinus honorem Patri impendit. Ad reverentiam enim pertinet quod omnia attribuit Patri,

    dicendo Mea doctrina non est mea, Ioannes 7, et Ego /Br 147vb/ gloriam meam non

    quaero, et A me ipso non veni, et multa similia. Unde et Hilarius dicit quod in Patre est

    auctoritas, et in Filio subauctoritas.

    Posset ergo ex istis concludi quod generari non repugnet vero Deo; si enim repugnaret, hoc 745

    esset quia ponit quandam indignitatem et quendam modum passivum. Sed propter hoc non

    repugnat, non enim per ipsum aliquid patitur subiective aut terminative, sed tantummodo

    illative. Hoc autem non repugnat vero Deo, videlicet quod sit productus taliter quod deitas

    producta non sit, sed productio sit illata, ut ex productione et ex deitate constituatur unus

    simplicissimus productus. Igitur generari quasi passive non repugnat vero Deo. /X 326a/ 750

    Quod generari non inducat aliquam posterioritatem, nec excludat primitatem simpliciter.

    Non repugnat vero secundo quia105

    inducat posterioritatem et excludat primi principii

    primitatem, si enim excluderet, repugnaret vero Deo, qui est ens primum et primum principium

    simpliciter. Sed videretur quod immo generari poneret posterioritatem, saltem secundum 755

    originem, prius enim et principium videntur esse idem. Unde omne principium est prius, ut patet

    V Metaphysicae. Sed ubi est generare et generari, ibi generare est principium et generari

    principiatum. Ergo ibi erit posterius et prius.

    100 ] essentia Vb; esse BoBr 101 terminetur] terminatur Br 102 tantum] tantummodo Br 103 actionis et om. Br 104 autem] tamen Br 105 secundo quia] Deo quod Br

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 17

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    Praeterea, omnis ordo attenditur penes prius et posterius. Sed Augustinus dicit Contra

    Maximianum lib. III, cap. 15, quod intra generantem et genitum est ordo originis et106

    naturae. 760

    Ergo erit ibi posterius et prius.

    Praeterea, Augustinus I De trinitate, cap. 1, dicit quod nulla res se ipsam gignit, alioquin

    idem esset prius se. Sed haec ratio non valeret nisi genitum esset posterius et generans esset

    prius. Ergo in divinis /Vb 171ra/ generari est quid posterius et Pater generans esset prior

    secundum aliquem modum. 765

    Praeterea, prius intelligitur Pater suppositum praehabens omnia, quae communicat Filio,

    quam intelligatur generare. Sed hoc non esset nisi in aliquo signo prioritatis ipsum praecederet.

    Ergo in aliquo signo originis Pater Filium praecedit.

    Propter hoc107

    concedunt aliqui quod inter Patrem et Filium est prius et posterius, non quod

    Filius sit posterior duratione aut tempore, nec quod sit posterior natura (quia non dependet Filius 770

    a Patre, quin etiam e converso Pater dependeat a Filio, nec sunt alterius essentiae, nec primum

    potest esse sine contradictione absque secundo, quae videntur esse tres condiciones prioritatis

    naturae), nec etiam est posterior Filius secundum rationem (quia sunt simul naturali

    intelligentia), sed tamen videtur esse posterior origine. Contradictio enim videtur quin

    intellectus attribuat Patri primum signum in quo praehabeat quicquid communicat Filio, et in 775

    Filio secundum signum in quo Pater sibi communicat quicquid habet ipsum producendo, ut sic

    nunc aeternitatis dividi possit in duo signa. Sic igitur repugnaret, si Filius esset posterior natura

    vel duratione, /Br 148ra/ non repugnat autem si sit posterior origine.

    Sed iste modus irrationalis est quantum ad hoc quod ponit prioritatem cui competat signum

    in quo Pater praecedat; est enim intelligendum quod aliud est prius in quo, et aliud prius ex quo, 780

    punctus enim non est prius in quo, sed ex quo incipit motus in linea. Et similiter sol est prius

    splendore in quantum prius dicit habitudinem ex quo, et posterius dicit habitudinem eius, quod

    ab alio. Prius autem in quo semper refertur ad aliquam mensuram, eo modo quo dicimus quod

    aliquid est prius in loco vel prius in aliquo nunc. Sic igitur impossibile est quod Pater sit

    principium et Filius principiatus, quin Pater sit prior et Filius posterior, accipiendo prius et 785

    posterius primo modo, videlicet a quo aliud, 108

    quod ab alio. Sed quod sit ibi prius in quo,

    ita ut dicatur in tali signo Pater praecedit Filium, hoc est omnino impossibile. Quod /X 326b/

    sic patet: impossibile est enim quod ab una habitudine fiat transitus ad aliam habitudinem sibi

    repugnantem, et dato quod non repugnet, tamen si ab una alia inferatur, est fallacia figurae

    dictionis. Sed habitudo a quo aliud et quod ab alio, sive a se et ab alio, non est eadem cum 790

    habitudine in quo, non enim esse ab aliquo est esse in aliquo, nec esse a se et a quo aliud est

    esse in. Ergo ex habitudine originis inferre signum in quo Pater Filium praecedat, est

    committere fallaciam figurae dictionis.

    Praeterea, ubi non est praecessio secundum aliquam mensuram, ibi non potest esse

    praecessio secundum109

    signum vel in aliquo signo. Sed Pater Filium non praecedit secundum 795

    aliquam mensuram durationis aut loci aut temporis. Ergo nihil est dictu quod Pater in aliquo

    signo praecedat.

    Praeterea, inter illa non est praecessio secundum aliquod signum, quorum unum non potest

    capere intellectus in aliquo signo existere quin in eodem signo capiat reliquum coexistere. Sed

    intellectus nullus in aliquo signo potest concipere Patrem existere quin in eodem intelligat 800

    Filium coexistere, sed Patrem a se, Filium vero a Patre. Ergo inter Patrem et Filium non est

    praecessio secundum signum.

    Praeterea, cuicumque repugnat intelligi sub non-esse, ei repugnat esse posterius secundum

    signum; quod enim est posterius secundum aliquod signum, in illo signo potest intelligi non

    esse, si enim intelligeretur /Vb 171rb/ esse, iam non esset posterius. Sed Filio repugnat intelligi 805

    106 originis et om. Br 107 hoc] ergo add. Br 108 om. Vb; et BoBr 109 secundum] aliquod add. Br

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 18

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    sub non-esse, iam enim non esset necesse esse, sed possibile, si posset intelligi sub non-esse110

    .

    Ergo Filius 111

    posterior Patre secundum aliquod signum.

    Nec procedunt instantiae. Prima siquidem non, licet enim Pater sit prius quia principium, non

    tamen est prius secundum aliquod signum.

    Secunda etiam non procedit, quia ubi est ordo, ibi est prius et posterius, non tamen propter 810

    hoc potest intelligi Pater in aliquo signo praecedere Filium; aliud enim est praecedere, aliud

    prius esse, praecedere enim videtur referri ad aliquam mensuram, prius autem esse solum

    importat habitudinem. Volunt tamen aliqui dicere quod inter Patrem et Filium est ordo absque

    priori et posteriori, quod videtur Augustinus innuere Contra Maximianum, lib. III, cum dicit

    quod inter Patrem et Filium est ordo, non quo unus sit prior alio, sed quo unus est ex alio. Sed 815

    istud stare non potest, quia de ratione principii videtur esse primitas et prioritas, et ideo melius

    est dicendum quod Pater non est prior Filio, intelligendo per prioritatem aliquem ordinem, vel

    mensurae vel naturae, aut alicuius rei participatae secundum prius et posterius, sed quod prius

    dicat ibi solam habitudinem ut a quo, non ut /Br 148rb/ in quo, isto enim modo idem est prius et

    principium. Sed quia prius videtur importare ordinem112

    , propter hoc negat Augustinus quod 820

    unus [non]113

    est prior alio.

    Tertia etiam non procedit, quia Augustinus, cum dicit quod idem non generat se quia esset

    prius se, non intendit nisi quod esset contradictio, pro eo quod idem esset a se et ab alio, et per

    consequens a se et non a se. Unde refert prius ad esse a se.

    Ultima etiam non procedit. Falsum est enim quod intellectus aliquod signum possit attribuere 825

    Patri, in quo sit prior Filio vel praecedat; in eodem enim intelligit Filium esse aut, /X 327a/ si

    intelligit sub non-esse, concipi114

    ipsum non necesse esse. Potest ergo ex his inferri quod

    generari non repugnet115

    vero Deo, si enim repugnaret, hoc esset quia excluderet primi principii

    primitatem. Hoc autem non excludit, quia non ponit aliquam posterioritatem, nec naturae nec

    durationis nec signi alicuius, ut dictum est. Ergo non repugnat vero Deo quod sit genitus. 830

    Et si dicatur quod saltem ponit posterioritatem oppositam primitati principii, dicendum quod

    deitas non est principiata in Filio, licet116

    Filius sit principiatus; nunc autem Pater ratione deitatis

    est primum principium creaturae omnis, et idcirco esse primum principium creaturae omnis est

    commune Patri et Filio, nec ex hoc tollitur a Filio quia est generatus a Patre; tollitur tamen ab

    eo117

    primitas principii inter personas, hoc enim competit Patri qui est fontana deitas et 835

    principium totius deitatis secundum Dionysium. Vel dicendum quod forte prioritas, sicut et

    praecessio, non competit habitudini principii, quia videtur dicere ordinem in aliquo participato

    secundum prius et posterius, sive sit natura sive sit mensura illud participatum. Et secundum

    hoc simpliciter esset negandum quod Pater [non]118 est prius Filio, licet sit principium Filii

    secundum illud Athanasii dicentis quod in hac trinitate nihil prius aut posterius; et ad hoc 840

    aspexit Augustinus, cum dixit quod ibi est ordo quo unus est ex alio, non quo unus est prior alio.

    Quod generari non excludat necessitatem, nec ponat contingentiam. Non repugnat quoque

    tertio quod generari excludat necessitatem et ponat contingentiam, quamvis videretur ex hoc

    quod supra dictum est /Vb 171va/ in quaestione de immutabilitate. Dictum est enim ibi quod 845

    contradictio est ponere aliquid necessarium ex se et quod ab alio habeat esse; ergo repugnat

    Filio quod sit necesse esse, si generatus est, et per consequens generari excludit necessitatem.

    Sed hoc non obstante dicendum est quod non excludit, illud enim est necesse esse formaliter,

    cuius quiditativa ratio non abstrahit ab esse, immo per eam potest demonstrative inferri esse, ita

    quod repugnat sibi non esse ex sua definitiva ratione; ea enim quae sic competunt alicui, 850

    110 iam enim . . . esse om. Br 111 om. Vb; non est BoBr 112 ordinem] in aliquo participato add. Br 113 [non] ] non BoBrVb 114 concipit] concipi* Vb; concipit BoBr 115 repugnet] repugnat Br 116 licet] sed Br 117 ab eo] a Deo Br 118 [non] ] non BoBrVb

  • PETRUS AUREOLI, SCRIPTUM SUPER PRIMUM SENTENTIARUM, D. 9, PARS 1 19

    ______________________________________________________________________________________________

    The Peter Auriol Homepage / Text Version 2 of July 20, 2009

    R. L. Friedman, L. O. Nielsen, C. Schabel

    http://www.peterauriol.net

    dicuntur sibi competere necessitate formali, sicut119

    triangulo competit habere tres, et sic de aliis

    necessariis formaliter. Sed constat quod ex ratione quiditativ