prudence liber peristephanon -...

67
1 PRUDENCE LIBER PERISTEPHANON (3762 vers) HYMNUS IN HONOREM SANCTORUM MARTYRUM EMETERII ET CHELIDONII CALAGURRITANORUM P1 v.1 Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula, 2 aureis quae Christus illic adnotavit litteris, 3 sanguinis notis eadem scripta terris tradidit. 4 Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate, 5 hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo, 6 qui beatorum pudicus esset hospes corporum. 7 Hic calentes hausit undas caede tinctus duplici, 8 inlitas cruore sancto nunc harenas incolae 9 confrequentant obsecrantes voce, votis, munere. 10 Exteri nec non et orbis huc colonus advenit, 11 fama nam terras in omnes percucurrit proditrix 12 hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant. 13 Nemo puras hic rogando frustra congessit preces, 14 laetus hinc tersis revertit supplicator fletibus 15 omne, quod justum poposcit, inpetratum sentiens. 16 Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est, 17 non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit, 18 audiunt statimque aurora regis aeterni ferunt. 19 Inde larga fonte ab ipso dona tetris influunt, 20 supplicum causas petitis quae medelis inrigant ; 21 nil suis bonus negavit Christus umquam testibus, 22 testibus, quos nec catenae, dura nec mors terruit 23 unicum deum fateri sanguinis dispendio, 24 sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior. 25 Hoc genus mortis decorum, hoc probis dignum viris : 26 membra morbis exedenda texta venis languidis 27 hostico donare ferro morte et hostem vincere. 28 Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati, 29 nobilis per vulnus amplum porta justis panditur, 30 lota mens in fonte rubro sede cordis exilit. 31 Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant 32 milites, quos ad perenne cingulum Christus vocat, 33 sueta virtus bello et armis nunc fidei militat. 34 Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis 35 proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis 36 praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit. 37 Vile censent expeditis ferre dextris spicula, 38 machinis murum ferire, castra fossis cingere, 39 inpias manus cruentis inquinare stragibus. 40 Forte tunc atrox secundos Israelis posteros 41 ductor aulae mundialis ire ad aram jusserat, 42 idolis litare nigris, esse Christi defugas. 43 Liberam succincta ferro pestis urgebat fidem ; 44 illa virgas et secures et bisulcas ungulas 45 ultro fortis expetebat Christi amore interrita. 46 Carcer inligata duris colla bacis inpedit,

Upload: vominh

Post on 11-Jul-2019

237 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

1

PRUDENCE LIBER PERISTEPHANON (3762 vers)

HYMNUS IN HONOREM SANCTORUM MARTYRUM EMETERII ET CHELIDONII CALAGURRITANORUM

P1 v.1 Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula,

2 aureis quae Christus illic adnotavit litteris,

3 sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.

4 Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate,

5 hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo,

6 qui beatorum pudicus esset hospes corporum.

7 Hic calentes hausit undas caede tinctus duplici,

8 inlitas cruore sancto nunc harenas incolae

9 confrequentant obsecrantes voce, votis, munere.

10 Exteri nec non et orbis huc colonus advenit,

11 fama nam terras in omnes percucurrit proditrix

12 hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant.

13 Nemo puras hic rogando frustra congessit preces,

14 laetus hinc tersis revertit supplicator fletibus

15 omne, quod justum poposcit, inpetratum sentiens.

16 Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est,

17 non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit,

18 audiunt statimque aurora regis aeterni ferunt.

19 Inde larga fonte ab ipso dona tetris influunt,

20 supplicum causas petitis quae medelis inrigant ;

21 nil suis bonus negavit Christus umquam testibus,

22 testibus, quos nec catenae, dura nec mors terruit

23 unicum deum fateri sanguinis dispendio,

24 sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior.

25 Hoc genus mortis decorum, hoc probis dignum viris :

26 membra morbis exedenda texta venis languidis

27 hostico donare ferro morte et hostem vincere.

28 Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati,

29 nobilis per vulnus amplum porta justis panditur,

30 lota mens in fonte rubro sede cordis exilit.

31 Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant

32 milites, quos ad perenne cingulum Christus vocat,

33 sueta virtus bello et armis nunc fidei militat.

34 Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis

35 proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis

36 praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.

37 Vile censent expeditis ferre dextris spicula,

38 machinis murum ferire, castra fossis cingere,

39 inpias manus cruentis inquinare stragibus.

40 Forte tunc atrox secundos Israelis posteros

41 ductor aulae mundialis ire ad aram jusserat,

42 idolis litare nigris, esse Christi defugas.

43 Liberam succincta ferro pestis urgebat fidem ;

44 illa virgas et secures et bisulcas ungulas

45 ultro fortis expetebat Christi amore interrita.

46 Carcer inligata duris colla bacis inpedit,

2

47 barbaras forum per omne tortor exercet manus,

48 veritas crimen putatur, vox fidelis plectitur.

49 Tunc et ense caesa virtus triste percussit solum

50 et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit,

51 dulce tunc justis cremari, dulce ferrum perpeti.

52 Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora,

53 fida quos per omne tempus junxerat sodalitas,

54 stant parati ferre, quidquid sors tulisset ultima,

55 seu foret praebenda cervix ad bipennem publicam

56 verberant post vim crepantum, post catastas igneas,

57 sive pardis offerendum pectus aut leonibus.

58 "Nosne Christo procreati mammonae dicabimur

59 et dei formam gerentes serviemus saeculo ?

60 Absit ut caelestis ignis se tenebris misceat.

61 Sit satis, quod capta primo vita sub chirographo

62 debitum persolvit omne functa rebus Caesaris,

63 tempus est deo rependi, quidquid est proprium dei.

64 Ite, signorum magistri, et vos, tribuni, absistite,

65 aureos auferte torques, sauciorum praemia !

66 Clara nos hinc angelorum jam vocant stipendia.

67 Christus illic candidatis praesidet cohortibus

68 et throno regnans ab alto damnat infames deos

69 vosque, qui ridenda vobis monstra divos fingitis."

70 Haec loquentes obruuntur mille poenis martyres ;

71 nexibus manus utrasque flexus involvit rigor

72 et chalybs adtrita colla gravibus ambit circulis.

73 O vetustatis silentis obsoleta oblivio !

74 Invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur,

75 chartulas blasfemus olim nam satelles abstulit,

76 ne tenacibus libellis erudita saecula

77 ordinem, tempus modumque passionis proditum

78 dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.

79 Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia,

80 jugibus longum catenis an capillum paverint,

81 quo viros dolore tortor quave pompa ornaverit.

82 Illa laus occulta non est nec senescit tempore,

83 missa quod sursum per auras evolarunt munera,

84 quae viam patere caeli praemicando ostenderent.

85 Illius fidem figurans nube fertur anulus,

86 hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium,

87 quae superno rapta flatu lucis intrant intimum.

88 Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur

89 ac diu visum sequacem textilis candor fugit,

90 subvehuntur usque in astra nec videntur amplius.

91 Vidit hoc conventus adstans, ipse vidit carnifex

92 et manum repressit haerens ac stupore obpalluit ;

93 sed tamen peregit ictum, ne periret gloria.

94 Jamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas,

95 quam sacrum crudelis error immolarit sanguinem ?

96 Credis in deum relatos hostiarum spiritus ?

97 Cerne, quam palam feroces hic domentur daemones,

98 qui lupino capta ritu devorant praecordia,

99 strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus.

100 Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo

101 spumeas efflans salivas, cruda torquens lumina,

102 expiandus quaestione non suorum criminum,

103 audias, nec tortor adstat, ejulatus flebiles ;

104 scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur,

3

105 crescit et suspensus ipse vinculis latentibus.

106 His modis spurcum latronem martyrum virtus quatit,

107 haec coercet, torquet, urit, haec catenas incutit ;

108 praedo vexatus relictis se medullis exuit.

109 Linquit inlaesam rapinam, faucibus siccis fugit,

110 ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia

111 confitens ardere sese ; nam gehennae est incola.

112 Quid loquar purgata longis alba morbis corpora,

113 algidus cum decoloros horror artus concutit ?

114 Hic tumor vultum relinquit, hic color verus redit.

115 Hoc bonum salvator ipse, quo fruamur, praestitit,

116 martyrum cum membra nostro consecravit oppido,

117 sospitant quae nunc colonos, quos Hiberus alluit.

118 State nunc, hymnite, matres, pro receptis parvulis !

119 Conjugum salute laeta vox maritarum strepat !

120 Sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium !

HYMNUS IN HONOREM PASSIONIS LAURENTII

P2 v.1 Antiqua fanorum parens,

2 jam Roma Christo dedita,

3 Laurentio victrix duce

4 ritum triumphas barbarum.

5 Reges superbos viceras

6 populosque frenis presseras ;

7 nunc monstruosis idolis

8 inponis imperii jugum.

9 Haec sola derat gloria

10 urbis togatae insignibus,

11 feritate capta gentium

12 domaret ut spurcum Jovem,

13 non turbulentis viribus

14 Cossi, Camilli aut Caesaris,

15 sed martyris Laurentii

16 non incruento proelio.

17 Armata pugnavit Fides

18 proprii cruoris prodiga ;

19 nam morte mortem diruit

20 ac semet inpendit sibi.

21 Fore hoc sacerdos dixerat

22 jam Xystus adfixus cruci

23 Laurentium flentem videns

24 crucis sub ipso stipite :

25 "Desiste discessu meo

26 fletum dolenter fundere !

27 Praecedo, frater ; tu quoque

28 post hoc sequeris triduum."

29 Extrema vox episcopi,

30 praenuntiatrix gloriae,

31 nihil fefellit ; nam dies

32 praedicta palmam praetulit.

33 Qua voce, quantis laudibus

34 celebrabo mortis ordinem,

35 quo passionem carmine

36 digne retexens concinam ?

37 Hic primus e septem viris,

4

38 qui stant ad aram proximi,

39 levita sublimis gradu

40 et ceteris praestantior,

41 claustris sacrorum praeerat

42 caelestis arcanum domus

43 fidis gubernans clavibus

44 votasque dispensans opes.

45 Versat famem pecuniae

46 praefectus urbi regiae,

47 minister insani ducis,

48 exactor auri et sanguinis,

49 qua vi latentes eruat

50 nummos operta existimans

51 talenta sub sacrariis

52 cumulosque congestos tegi.

53 Laurentium sisti jubet ;

54 exquirit arcam ditibus

55 massis refertam et fulgidae

56 montes monetae conditos.

57 "Soletis", inquit, "conqueri

58 saevire nos justo amplius,

59 cum christiana corpora

60 plus quam cruente scindimus.

61 Abest atrocioribus

62 censura fervens motibus ;

63 blande et quiete efflagito,

64 quod sponte obire debeas.

65 Hunc esse vestris orgiis

66 moremque et artem proditum est,

67 hanc disciplinam foederis,

68 libent ut auro antistites.

69 Argenteis scyfis ferunt

70 fumare sacrum sanguinem,

71 auroque nocturnis sacris

72 adstare fixos cereos.

73 Tum summa cura est fratribus,

74 ut sermo testatur loquax,

75 offerre fundis venditis

76 sestertiorum milia.

77 Addicta avorum praedia

78 foedis sub auctionibus

79 successor exheres gemit,

80 sanctis egens parentibus.

81 Haec occuluntur abditis

82 ecclesiarum in angulis,

83 et summa pietas creditur

84 nudare dulces liberos.

85 Deprome thesauros, malis

86 suadendo quos praestrigiis

87 exaggeratos obtines,

88 nigrante quos claudis specu.

89 Hoc poscit usus publicus,

90 hoc fiscus, hoc aerarium,

91 ut dedita stipendiis

92 ducem juvet pecunia.

93 Sic dogma vestrum est, audio :

94 "Suum quibusque reddito".

95 En, Caesar agnoscit suum

5

96 nomisma nummis inditum.

97 Quod Caesaris scis, Caesari

98 da, nempe justum postulo ;

99 ni fallor, haud ullam tuus

100 signat deus pecuniam,

101 nec, cum veniret aureos

102 secum Philippos detulit,

103 praecepta sed verbis dedit

104 inanis a marsuppio.

105 Inplete dictorum fidem,

106 qua vos per orbem venditis,

107 nummos libenter reddite,

108 estote verbis divites ! "

109 Nil asperum Laurentius

110 refert ad ista aut turbidum,

111 sed ut paratus obsequi

112 obtemperanter adnuit.

113 "Est dives", inquit, "non nego,

114 habetque nostra ecclesia

115 opumque et auri plurimum

116 nec quisquam in orbe est ditior.

117 Is ipse tantum non habet

118 argenteorum enigmatum

119 Augustus arcem possidens,

120 cui nummus omnis scribitur.

121 Sed nec recuso prodere

122 locupletis arcam numinis,

123 vulgabo cuncta et proferam,

124 pretiosa quae Christus tenet.

125 Unum sed orans flagito :

126 indutiarum paululum,

127 quo fungat efficacius

128 promissionis munere,

129 dum tota digestim mihi

130 Christi supellex scribitur ;

131 nam calculanda primitus,

132 tum subnotanda est summula".

133 Laetus tumescit gaudio

134 praefectus ac spem devorat,

135 aurum, velut jam conditum

136 domi maneret, gestiens.

137 Pepigere tempus tridui,

138 laudatus inde absolvitur

139 Laurentius, sponsor sui

140 et sponsor ingentis lucri.

141 Tribus per urbem cursitat

142 diebus infirma agmina

143 omnesque, qui poscunt stipem,

144 cogens in unum et congregans.

145 Illic utrisque obtutibus

146 orbes cavatos praeferens

147 baculo regebat praevio

148 errore nutantem gradum

149 et claudus infracto genu

150 vel crure trunco semipes

151 breviorve planta ex altera

152 gressum trahebat inparem.

153 Est, ulcerosis artubus

6

154 qui tabe corrupta fluat ;

155 est, cujus arens dextera

156 nervos in ulnam contrahat.

157 Tales plateis omnibus

158 exquirit, adsuetos ali

159 ecclesiae matris penu,

160 quos ipse promus noverat.

161 Recenset exim singulos

162 scribens viritim nomina,

163 longo et locatos ordine

164 adstare pro templo jubet.

165 Praescriptus et jam fluxerat

166 dies : furebat fervidus

167 judex avaro spiritu

168 promissa solvi efflagitans.

169 Tum martyr : "Adsistas velim

170 coramque dispositas opes

171 mirere, quas noster Deus

172 praedives in sanctis habet.

173 Videbis ingens atrium

174 fulgere vasis aureis

175 et per patentes porticus

176 structos talentis ordines."

177 It ille nec pudet sequi ;

178 Ventum ad sacratam januam,

179 stabant catervae pauperum,

180 inculta visu examina.

181 Fragor rogantum tollitur ;

182 praefectus horrescit stupens,

183 conversus in Laurentium

184 oculisque turbatis minax.

185 Contra ille : "Quid frendens", ait,

186 "minitaris aut quid displicet ?

187 Num sordida haec aut vilia,

188 num dispuenda existimas ?

189 Aurum, quod ardenter sitis,

190 effossa gignunt rudera

191 et de metallis squalidis

192 poenalis excudit labor,

193 torrens vel amnis turbidis

194 volvens harenis inplicat ;

195 quod terrulentum ac sordidum

196 flammis necesse est decoqui.

197 Pudor per aurum solvitur,

198 violatur auro integritas,

199 pax occidit, fides perit,

200 leges et ipsae intercidunt.

201 Quid tu venenum gloriae

202 extollis et magni putas ?

203 Si quaeris aurum verius,

204 lux est et humanum genus.

205 Hi sunt alumni luminis,

206 quos corpus artat debile,

207 ne per salutem viscerum

208 mens insolescat turgida.

209 Cum membra morbus dissicit,

210 animus viget robustior,

211 membris vicissim fortibus

7

212 vis sauciatur sensuum.

213 Nam sanguis in culpam calens

214 minus ministrat virium,

215 si fervor effetus malis

216 elumbe virus contrahat.

217 Si forte detur optio,

218 malim dolore asperrimo

219 fragmenta membrorum pati

220 et pulcher intus vivere.

221 Committe formas pestium

222 et confer alternas lues :

223 carnisne morbus foedior,

224 an mentis et morum ulcera ?

225 Nostri, per artus debiles,

226 intus decoris integri,

227 sensum venusti innoxium

228 laboris expertes gerunt ;

229 vestros valentes corpore

230 interna corrumpit lepra,

231 errorque mancum claudicat,

232 et caeca fraus nihil videt.

233 Quemvis tuorum principum,

234 qui veste et ore praenitent,

235 magis probabo debilem,

236 quam quis meorum est pauperum.

237 Hunc, qui superbit serico,

238 quem currus inflatum vehit,

239 hydrops aquosus lucido

240 tendit veneno intrinsecus.

241 Ast hic avarus contrahit

242 manus recurvas et volam

243 plicans aduncis unguibus

244 laxare nervos non valet.

245 Istum libido faetida

246 per scorta tractum publica

247 luto et cloacis inquinat,

248 dum spurca mendicat stupra.

249 Quid ? Ille fervens ambitu

250 sitimque honoris aestuans

251 mersisne anhelat febribus

252 atque igne venarum furit ?

253 Quisquis tacendi intemperans

254 silenda prurit prodere,

255 vexatur et scalpit jecur

256 scabiemque cordis sustinet.

257 Quid invidorum pectorum

258 strumas retexam turgidas,

259 quid purulenta et livida

260 malignitatum vulnera ?

261 Tute ipse, qui Romam regis,

262 contemptor aeterni dei,

263 dum daemonum sordes colis,

264 morbo laboras regio.

265 Hi, quos superbus despicis,

266 quos execrandos judicas,

267 brevi ulcerosos exuent

268 artus et incolumes erunt,

269 cum, carne corruptissima

8

270 tandem soluti ac liberi,

271 pulcherrimo vitae statu

272 in arce lucebunt patris,

273 non sordidati aut debiles,

274 sicut videntur interim,

275 sed purpurantibus stolis

276 clari et coronis aureis.

277 Tunc, si facultas subpetat,

278 coram tuis obtutibus

279 istos potentes saeculi

280 velim recensendos dari.

281 Pannis videres obsitos

282 et mucculentis naribus,

283 mentum salivis uvidum

284 lipposque palpebra putri.

285 Peccante nil est taetrius,

286 nil tam leprosum aut putidum,

287 cruda est cicatrix criminum

288 oletque ut antrum tartari.

289 Animabus inversa vice

290 corrupta forma infligitur,

291 quas pulcher aspectus prius

292 in corpore oblectaverat.

293 En ergo nummos aureos,

294 quos proxime spoponderam,

295 quos nec favillis obruat

296 ruina nec fur subtrahat.

297 Nunc addo gemmas nobiles,

298 ne pauperem Christum putes,

299 gemmas corusci luminis,

300 ornatur hoc templum quibus.

301 Cernis sacratas virgines,

302 miraris intactas anus

303 primique post damnum tori

304 ignis secundi nescias.

305 Hoc est monile ecclesiae,

306 his illa gemmis comitur,

307 dotata sic Christo placet,

308 sic ornat altum verticem.

309 Eccum talenta, suscipe,

310 ornabis urbem Romulam,

311 ditabis et rem principis,

312 fies et ipse ditior."

313 "Ridemur", exclamat furens

314 praefectus, "et miris modis

315 per tot figuras ludimur,

316 et vivit insanum caput !

317 Inpune tantas, furcifer,

318 strophas cavillo mimico

319 te nexuisse existimas,

320 dum scurra saltas fabulam ?

321 Concinna visa urbanitas

322 tractare nosmet ludicris ?

323 Egon cachinnis venditus

324 acroma festivum fui ?

325 Adeone nulla austeritas,

326 censura nulla est fascibus,

327 adeon securem publicam

9

328 mollis retundit lenitas ?

329 Dicis : "Libenter oppetam,

330 votiva mors est martyri" ;

331 est ista vobis, novimus,

332 persuasionis vanitas.

333 Sed non volenti inpertiam

334 praestetur ut mortis citae

335 conpendiosus exitus,

336 petite raptim non dabo.

337 Vitam tenebo et differam

338 poenis morarum jugibus,

339 et mors inextricabilis

340 longos dolores protrahet.

341 Prunas tepentes sternite,

342 ne fervor ignitus nimis

343 os contumacis occupet

344 et cordis intret abdita.

345 Vapor senescens langueat,

346 qui fusus adflatu levi

347 tormenta sensim temperet

348 semustulati corporis.

349 Bene est, quod ipse ex omnibus

350 mysteriarches incidit,

351 hic solus exemplum dabit,

352 quid mox timere debeant.

353 Conscende constratum rogum,

354 decumbe digno lectulo,

355 tunc, si libebit, disputa

356 nil esse Vulcanum meum ! "

357 Haec fante praefecto truces

358 hinc inde tortores parant

359 nudare amictu martyrem,

360 vincire membra et tendere.

361 Illi os decore splenduit

362 fulgorque circumfusus est ;

363 talem revertens legifer

364 de monte vultum detulit,

365 Judaea quem plebs aureo

366 bove inquinata et decolor

367 expavit et faciem retro

368 detorsit inpatiens Dei.

369 Talemque et ille praetulit

370 oris corusci gloriam

371 Stephanus per imbrem saxeum

372 caelos apertos intuens.

373 Inluminatum hoc eminus

374 recens piatis fratribus,

375 baptisma quos nuper datum

376 Christi capaces fecerat ;

377 ast inpiorum caecitas,

378 os oblitum noctis situ

379 nigrante sub velamine

380 obducta, clarum non videt ;

381 Aegyptiae plagae in modum,

382 quae, cum tenebris barbaros

383 damnaret, Hebraeis diem

384 sudo exhibebat lumine.

385 Quin ipsa odoris qualitas,

10

386 adusta quam reddit cutis,

387 diversa utrosque permovet :

388 his nidor, illis nectar est.

389 Idemque sensus dispari

390 variatus aura aut adficit

391 horrore nares vindice

392 aut mulcet oblectamine.

393 Sic ignis aeternus deus,

394 (nam Christus ignis verus est) :

395 is ipse conplet lumine

396 justos et urit noxios.

397 Postquam vapor diutinus

398 decoxit exustum latus,

399 ultro e catasta judicem

400 conpellat adfatu brevi :

401 "Converte partem corporis

402 satis crematam jugiter

403 et fac periclum, quid tuus

404 Vulcanus ardens egerit."

405 Praefectus inverti jubet ;

406 tunc ille : "Coctum est, devora

407 et experimentum cape,

408 sit crudum an assum suavius ! "

409 Haec ludibundus dixerat ;

410 caelum deinde suspicit

411 et congemescens obsecrat

412 miseratus urbem Romulam :

413 "O Christe, nomen unicum,

414 o splendor, o virtus Patris,

415 o factor orbis et poli

416 atque auctor horum moenium,

417 qui sceptra Romae in vertice

418 rerum locasti, sanciens

419 mundum Quirinali togae

420 servire et armis cedere,

421 ut discrepantum gentium

422 mores et observantiam

423 linguasque et ingenia et sacra

424 unis domares legibus !

425 En omne sub regnum Remi

426 mortale concessit genus,

427 idem loquuntur dissoni

428 ritus, id ipsum sentiunt.

429 Hoc destinatum, quo magis

430 jus christiani nominis,

431 quodcumque terrarum jacet,

432 uno inligaret vinculo.

433 Da, Christe, Romanis tuis,

434 sit christiana ut civitas,

435 per quam dedisti, ut ceteris

436 mens una sacrorum foret !

437 Confoederantur omnia

438 hinc inde membra in symbolum,

439 mansuescit orbis subditus,

440 mansuescat et summum caput !

441 Advertat abjunctas plagas

442 coire in unam gratiam,

443 fiat fidelis Romulus

11

444 et ipse jam credat Numa.

445 Confundit error Troicus

446 adhuc Catonum curiam

447 veneratus occultis focis

448 Phrygum penates exules.

449 Janum bifrontem et Sterculum

450 colit senatus, horreo

451 tot monstra patrum dicere

452 et festa Saturni senis.

453 Absterge, Christe, hoc dedecus,

454 Emitte Gabriel tuum,

455 agnoscat ut verum deum

456 errans Iuli caecitas !

457 Et jam tenemus obsides

458 fidissimos hujus spei,

459 hic nempe jam regnant duo

460 apostolorum principes ;

461 alter vocator gentium ;

462 alter cathedram possidens

463 primam recludit creditas

464 aeternitatis januas.

465 Discede, adulter Juppiter,

466 stupro sororis oblite,

467 relinque Romam liberam,

468 plebemque jam Christi fuge !

469 Te Paulus hinc exterminat,

470 te sanguis exturbat Petri,

471 tibi id, quod ipse armaveras,

472 factum Neronis, officit.

473 Video futurum principem

474 quandoque, qui servus dei

475 taetris sacrorum sordibus

476 servire Romam non sinat,

477 qui templa claudat vectibus,

478 valvas eburnas obstruat,

479 nefasta damnet limina

480 obdens aenos pessulos.

481 Tunc plura ab omni sanguine

482 tandem nitebunt marmora,

483 stabunt et aera innoxia,

484 quae nunc habentur idola."

485 Hic finis orandi fuit

486 et finis idem vinculi

487 carnalis : erupit volens

488 vocem secutus spiritus.

489 Vexere corpus subditis

490 cervicibus quidam partes,

491 quos mira libertas viri

492 ambire Christum suaserat.

493 Repens medullas indoles

494 adflarat et coegerat

495 amore sublimis Dei

496 odisse nugas pristinas.

497 Refrixit ex illo die

498 cultus deorum turpium :

499 plebs in sacellis rarior,

500 Christi ad tribunal curritur.

501 Sic dimicans Laurentius

12

502 non ense praecinxit latus,

503 hostile sed ferrum retro

504 torquens in auctorem tulit.

505 Dum daemon invictum Dei

506 testem lacessit proelio,

507 perfossus ipse concidit

508 et stratus aeternum jacet.

509 Mors illa sancti martyris

510 mors vera templorum fuit,

511 tunc Vesta Palladios lares

512 inpune sensit deseri.

513 Quidquid Quiritum sueverat

514 orare simpuvium Numae,

515 Christi frequentans atria

516 hymnis resultat martyrem.

517 Ipsa et senatus lumina,

518 quondam luperci aut flamines,

519 apostolorum et martyrum

520 exosculantur limina.

521 Videmus inlustres domos,

522 sexu ex utroque nobiles,

523 offerre votis pignera

524 clarissimorum liberum.

525 Vittatus olim pontifex

526 adscitur in signum crucis,

527 aedemque, Laurenti, tuam

528 Vestalis intrat Claudia.

529 O ter quaterque et septies

530 beatus urbis incola,

531 qui te ac tuorum comminus

532 sedem celebrat ossuum,

533 cui propter advolvi licet,

534 qui fletibus spargit locum,

535 qui pectus in terram premit,

536 qui vota fundit murmure !

537 Nos Vasco Hiberus dividit

538 binis remotos Alpibus

539 trans Cottianorum juga

540 trans et Pyrenas ninguidos.

541 Vix fama nota est, abditis

542 quam plena sanctis Roma sit,

543 quam dives urbanum solum

544 sacris sepulcris floreat.

545 Sed qui caremus his bonis

546 nec sanguinis vestigia

547 videre coram possumus,

548 caelum intuemur eminus.

549 Sic, sancte Laurenti, tuam

550 nos passionem quaerimus,

551 est aula nam duplex tibi,

552 hic corporis, mentis polo.

553 Illic inenarrabili

554 allectus urbi municeps

555 aeternae in arce curiae

556 gestas coronam civicam.

557 Videor videre inlustribus

558 gemmis coruscantem virum,

559 quem Roma caelestis sibi

13

560 legit perennem consulem.

561 Quae sit potestas credita

562 et muneris quantum datum,

563 probant Quiritum gaudia,

564 quibus rogatus adnuis.

565 Quod quisque supplex postulat,

566 fert inpetratum prospere ;

567 poscunt, rogant et vindicant,

568 et tristis haut ullus redit,

569 ceu praesto semper adsies

570 tuosque alumnos urbicos

571 lactante conplexus sinu

572 paterno amore nutrias.

573 Hos inter, o Christi decus,

574 audi poetam rusticum,

575 cordis fatentem crimina

576 et facta prodentem sua ;

577 indignus agnosco et scio,

578 quem Christus ipse exaudiat,

579 sed per patronos martyras

580 potest medelam consequi.

581 Audi benignus supplicem

582 Christi reum Prudentium,

583 et servientem corpori

584 absolve vinclis saeculi !

HYMNUS IN HONOREM PASSIONIS EULALIAE, BEATISSIMAE MARTYRIS

P3 v.1 Germine nobilis Eulalia

2 mortis et indole nobilior,

3 Emeritam sacra virgo suam,

4 cujus ab ubere progenita est,

5 ossibus ornat, amore colit.

6 Proximus occiduo locus est,

7 qui tulit hoc decus egregium,

8 urbe potens, populis locuples,

9 sed mage sanguine martyrii

10 virgineoque potens titulo.

11 Curriculis tribus atque novem

12 tris hiemes quater adtigerat,

13 cum crepitante pyra trepidos

14 terruit aspera carnifices

15 supplicium sibi dulce rata.

16 Jam dederat prius indicium,

17 tendere se patris ad solium

18 nec sua membra dicata toro :

19 ipsa crepundia reppulerat

20 ludere nescia pusiola ;

21 spernere sucina, flere rosas,

22 fulva monilia respuere,

23 ore severa, modesta gradu,

24 moribus et nimium teneris

25 canitiem meditata senum.

26 Ast ubi se furiata luis

27 excitat in famulos domini

28 christicolasque cruenta jubet

14

29 tura cremare, jecur pecudis

30 mortiferis adolere deis,

31 infremuit sacer Eulaliae

32 spiritus ingeniique ferox

33 turbida frangere bella parat

34 et rude pectus anhela Deo

35 femina provocat arma virum.

36 Sed pia cura parentis agit

37 virgo animosa domi ut lateat,

38 abdita rure et ab urbe procul,

39 ne fera sanguinis in pretium

40 mortis amore puella ruat.

41 Illa, perosa quietis opem

42 degeneri tolerare mora

43 nocte fores sine teste movet,

44 saeptaque claustra fugax aperit,

45 inde per invia carpit iter.

46 Ingreditur pedibus laceris

47 per loca senta situ et vepribus,

48 angelico comitata choro,

49 et, licet horrida nox sileat,

50 lucis habet tamen illa ducem.

51 Sic habuit generosa patrum

52 turba columniferum radium,

53 scindere qui tenebrosa potens

54 nocte viam face perspicua

55 praestitit intereunte chao.

56 Non aliter pia virgo viam

57 nocte secuta diem meruit

58 nec tenebris adoperta fuit,

59 regna Canopica cum fugeret

60 et super astra pararet iter.

61 Illa, gradu cita, pervigili,

62 milia multa prius peragit

63 quam plaga pandat Eoa polum ;

64 mane superba tribunal adit,

65 fascibus adstat et in mediis,

66 vociferans : "Rogo, quis furor est

67 perdere praecipites animas

68 et male prodiga corda sui

69 sternere rasilibus scopulis

70 omnipatremque negare Deum ?

71 Quaeritis, o miseranda manus,

72 christicolum genus ? En ego sum

73 daemonicis inimica sacris,

74 idola protero sub pedibus,

75 pectore et ore deum fateor.

76 Isis, Apollo, Venus nihil est,

77 Maximianus et ipse nihil,

78 illa nihil, quia facta manu,

79 hic, manuum quia facta colit ;

80 frivula utraque et utraque nihil.

81 Maximianus, opum dominus

82 et tamen ipse cliens lapidum,

83 prostituat voveatque suis

84 numinibus caput ipse suum ;

85 pectora cur generosa quatit ?

86 Dux bonus, arbiter egregius,

15

87 sanguine pascitur innocuo,

88 corporibusque piis inhians

89 viscera sobria dilacerat

90 gaudet et excruciare fidem.

91 Ergo age, tortor, adure, seca,

92 divide membra coacta luto !

93 Solvere rem fragilem facile est,

94 non penetrabitur interior

95 exagitante dolore animus."

96 Talibus excitus in furias

97 praetor ait : "Rape praecipitem,

98 lictor, et obrue suppliciis !

99 Sentiat esse deos patrios

100 nec leve principis imperium.

101 Quam cuperem tamen ante necem,

102 si potis est, revocare tuam,

103 torva puellula, nequitiam !

104 Respice, gaudia quanta metas,

105 quae tibi fert genialis honor !

106 Te lacrimis labefacta domus

107 prosequitur generisque tui

108 ingemit anxia nobilitas,

109 sole quod occidis in tenero

110 proxima dotibus et thalamis.

111 Non movet aurea pompa tori,

112 non pietas veneranda senum,

113 quos temeraria debilitas ?

114 Ecce parata ministeria

115 excruciabilis exitii :

116 aut gladio feriere caput,

117 aut laniabere membra feris,

118 aut, facibus data fumificis

119 flebiliterque ululanda tuis,

120 in cineres resoluta flues.

121 Haec, rogo, quis labor est fugere ?

122 Si modicum salis eminulis

123 turis et exiguum digitis

124 tangere, virgo, benigna velis,

125 poena gravis procul afuerit."

126 Martyr ad ista nihil, sed enim

127 infremit inque tyranni oculos

128 sputa jacit, simulacra dehinc

129 dissipat inpositamque molam

130 turibulis pede prosubigit.

131 Nec mora, carnifices gemini

132 junctaque pectora dilacerant,

133 et latus ungula virgineum

134 pulsat utrimque et ad ossa secat,

135 Eulalia numerante notas.

136 "Scriberis ecce mihi, Domine,

137 quam juvat hos apices legere,

138 qui tua, Christe, tropea notant !

139 Nomen et ipsa sacrum loquitur

140 purpura sanguinis eliciti."

141 Haec sine fletibus et gemitu

142 laeta canebat et intrepida ;

143 dirus abest dolor ex animo,

144 membraque picta cruore novo

16

145 fonte cutem recalente lavant.

146 Ultima carnificina dehinc :

147 non laceratio vulnifica

148 crate tenus nec arata cutis ;

149 flamma sed undique lampadibus

150 in latera stomachumque furit.

151 Crinis odorus ut in jugulos

152 fluxerat involitans umeris,

153 quo pudibunda pudicitia

154 virgineusque lateret honos

155 tegmine verticis opposito,

156 flamma crepans volat in faciem

157 perque comas vegetata caput

158 occupat exsuperatque apicem ;

159 virgo citum cupiens obitum

160 adpetit et bibit ore rogum.

161 Emicat inde columba repens

162 martyris os nive candidior

163 visa relinquere et astra sequi ;

164 spiritus hic erat Eulaliae

165 lacteolus, celer, innocuus.

166 Colla fluunt abeunte anima,

167 et rogus igneus emoritur ;

168 pax datur artubus exanimis ;

169 flatus in aethere plaudit ovans

170 templaque celsa petit volucer.

171 Vidit et ipse satelles avem

172 feminae ab ore meare palam,

173 obstupefactus et adtonitus

174 prosilit et sua gesta fugit,

175 lictor et ipse fugit pavidus.

176 Ecce nivem glacialis hiems

177 ingerit et tegit omne forum,

178 membra tegit simul Eulaliae

179 axe jacentia sub gelido

180 pallioli vice linteoli.

181 Cedar amor lacrimantum hominum,

182 qui celebrare suprema solent,

183 flebile cedat et officium :

184 ipsa elementa jubente Deo

185 exequias tibi, virgo, ferunt.

186 Nunc locus Emerita est tumulo,

187 clara colonia Vettoniae,

188 quam memorabilis amnis Ana

189 praeterit et viridante rapax

190 gurgite moenia pulchra lavit.

191 Hic, ubi marmore perspicuo

192 atria luminat alma nitor

193 et peregrinus et indigena,

194 relliquias cineresque sacros

195 servat humus veneranda sinu.

196 Tecta corusca super rutilant

197 de laquearibus aureolis,

198 saxaque caesa solum variant,

199 floribus ut rosulenta putes

200 prata rubescere multimodis.

201 Carpite purpureas violas

202 sanguineosque crocos metite !

17

203 Non caret his genialis hiems,

204 laxat et arva tepens glacies,

205 floribus ut cumulet calathos.

206 Ista comantibus e foliis

207 munera, virgo puerque, date !

208 Ast ego serta choro in medio

209 texta feram pede dactylico,

210 vilia, marcida, festa tamen.

211 Sic venerarier ossa libet

212 ossibus altar et inpositum ;

213 illa Dei sita sub pedibus

214 prospicit haec populosque suos

215 carmine propitiata fovet.

HYMNUS IN HONOREM SANCTORUM DECEM ET OCTO MARTYRUM CAESARAUGUSTANORUM

P4 v.1 Bis novem noster populus sub uvo

2 martyrum servat cineres sepulcro,

3 Caesaraugustam vocitamus urbem,

4 res cui tanta est.

5 Plena magnorum domus angelorum

6 non timet mundi fragilis ruinam

7 tot sinu gestans simul offerenda

8 munera Christo.

9 Cum deus dextram quatiens coruscam

10 nube subnixus veniet rubente

11 gentibus justam positurus aequo

12 pondere libram,

13 orbe de magno caput excitata

14 obviam Christo properanter ibit

15 civitas quaeque pretiosa portans

16 dona canistris.

17 Afra Carthago tua promet ossa,

18 ore facundo Cypriane doctor,

19 Corduba Acisclum dabit et Zoellum

20 tresque coronas.

21 Tu tribus gemmis diadema pulchrum

22 offeres Christo, genetrix piorum

23 Tarraco, intexit cui Fructuosus

24 sutile vinclum.

25 Nomen hoc gemmae strofio inligatae est ;

26 emicant juxta lapides gemelli ;

27 ardet et splendor parilis duorum

28 igne corusco.

29 Parva Felicis decus exhibebit

30 artubus sanctis locuples Gerunda,

31 nostra gestabit Calagurris ambos,

32 quos veneramur.

33 Barchinon claro Cucufate freta

34 surget et Paulo speciosa Narbo,

35 teque, praepollens Arelas, habebit,

36 sancte Genesi.

37 Lusitanorum caput oppidorum

38 urbs adoratae cineres puellae

39 obviam Christo rapiens ad aram

40 porriget ipsam.

18

41 Sanguinem Justi, cui Pastor haeret,

42 ferculum duplex geminumque donum

43 ferre Conplutum gremio juvabit

44 membra duorum.

45 Ingeret Tingis sua Cassianum,

46 festa Massylum monumenta regum,

47 qui cinis gentes domitas coegit

48 ad juga Christi.

49 Singulis paucae, tribus aut duobus,

50 forsan et quinis aliquae placebunt

51 testibus Christi prius hostiarum

52 pignere functae.

53 Tu decem sanctos revehes et octo,

54 Caesaraugusta studiosa Christo,

55 verticem flavis oleis revincta,

56 pacis honore.

57 Sola in occursum numerosiores

58 martyrum turbas domino parasti,

59 sola praedives pietate multa

60 luce frueris.

61 Vix parens orbis populosa Poeni,

62 ipsa vix Roma in solio locata

63 te, decus nostrum, superare in isto

64 munere digna est.

65 Omnibus portis sacer inmolatus

66 sanguis exclusit genus invidorum

67 daemonum et nigras pepulit tenebras

68 urbe piata.

69 Nullus umbrarum latet intus horror,

70 pulsa nam pestis populum refugit ;

71 Christus in totis habitat plateis,

72 Christus ubique est.

73 Martyrum credas patriam coronis

74 debitam sacris, chorus unde surgens

75 tendit in caelum niveus togatae

76 nobilitatis.

77 Inde, Vincenti, tua palma nata est,

78 clerus hic tantum peperit triumphum,

79 hic sacerdotum domus infulata

80 Valeriorum.

81 Saevus antiquis quotiens procellis

82 turbo vexatum tremefecit orbem,

83 tristior templum rabies in istud

84 intulit iras.

85 Nec furor quisquam sine laude nostrum

86 cessit aut clari vacuus cruoris ;

87 martyrum semper numerus sub omni

88 grandine crevit.

89 Nonne, Vincenti, peregri necandus

90 martyr his tetris tenui notasti

91 sanguinis rore speciem futuri

92 morte propinqua ?

93 Hoc colunt cives, velut ipsa membra

94 caespes includat suus et paterno

95 servet amplectens tumulo beati

96 martyris ossa.

97 Noster est, quamvis procul hinc in urbe

98 passus ignota dederit sepulcri

19

99 gloriam victor prope litus altae

100 forte Sagunti.

101 Noster et nostra puer in palaestra

102 arte virtutis fideique olivo

103 unctus horrendum didicit domare

104 viribus hostem.

105 Noverat templo celebres in isto

106 octies partas deciesque palmas,

107 laureis doctus patriis eadem

108 laude cucurrit.

109 Hic et, Encrati, recubant tuarum

110 ossa virtutum, quibus efferati

111 spiritum mundi, violenta virgo,

112 dedecorasti.

113 Martyrum nulli remanente vita

114 contigit terris habitare nostris,

115 sola tu morti propriae superstes

116 vivis in orbe.

117 Vivis ac poenae seriem retexis

118 carnis et caesae spolium retentans,

119 taetra quam sulcos habeant amaros

120 vulnera, narras.

121 Barbarus tortor latus omne carpsit ;

122 sanguis inpensus, lacerata membra ;

123 pectus abscisa patuit papilla

124 corde sub ipso.

125 Jam minus mortis pretium peractae est,

126 quae venenatos abolens dolores

127 concitam membris tribuit quietem

128 fine soporo.

129 Cruda te longum tenuit cicatrix

130 et diu venis dolor haesit ardens,

131 dum putrescentes tenuat medullas

132 tabidus umor.

133 Invidus quamvis obitum supremum

134 persecutoris gladius negarit,

135 plena te, martyr, tamen ut peremptam

136 poena coronat.

137 Vidimus partem jecoris revulsam

138 ungulis longe jacuisse pressis,

139 mors habet pallens aliquid tuorum

140 te quoque viva.

141 Hunc novum nostrae titulum fruendum

142 Caesaraugustae dedit ipse Christus,

143 juge viventis domus ut dicata

144 martyris esset.

145 Ergo ter senis sacra candidatis

146 dives Optato simul et Luperco

147 perge conscriptum tibimet senatum

148 pangere psalmis !

149 Ede Successum, cane Martialem !

150 Mors et Urbani tibi concinatur,

151 Juliam cantus resonet simulque

152 Quintilianum.

153 Publium pangat chorus et revolvat,

154 quale Frontonis fuerit tropaeum,

155 quid bonus Felix tulerit, quid acer

156 Caecilianus ;

20

157 quantus, Evoti, tua bella sanguis

158 tinxerit, quantus tua, Primitive,

159 tum tuos vivax recolat triumphos

160 laus, Apodemi.

161 Quattuor posthinc superest virorum

162 nomen extolli renuente metro,

163 quos Saturninos memorat vocalos

164 prisca vetustas.

165 Carminis leges amor aureorum

166 nominum parvi facit et loquendi

167 cura de sanctis vitiosa non est

168 nec rudis umquam.

169 Plenus est artis modus adnotatas

170 nominum formas recitare Christo,

171 quas tenet caeli liber explicandus

172 tempore justo.

173 Octo tunc sanctos recolet decemque

174 angelus coram patre filioque

175 urbis unius regimen tenentes

176 jure sepulcri.

177 Quin ad antiquum numerum trahetur

178 ulna post poenae specimen puella

179 morsque Vincenti, cui sanguis hinc est

180 fons et honoris,

181 additis Gaio - nec enim silendi -

182 teque, Crementi, quibus incruentum

183 ferre provenit decus ex secundo

184 laudis agone.

185 Ambo confessi Dominum steterunt

186 acriter contra fremitum latronum,

187 ambo gustarunt leviter saporem

188 martyriorum.

189 Haec sub altari sita sempiterno

190 lapsibus nostris veniam precatur

191 turba, quam servat procerum creatrix

192 purpureorum.

193 Nos pio fletu, date, perluamus

194 marmorum sulcos, quibus est operta

195 spes, ut absolvam retinaculorum

196 vincla meorum.

197 Sterne te totam generosa sanctis

198 civitas mecum tumulis, deinde

199 mox resurgentes animas et artus

200 tota sequeris.

PASSIO SANCTI VENCENTI MARTYRIS

P5 v.1 Beate martyr, prospera

2 diem triumphalem tuum,

3 quo sanguinis merces tibi

4 corona, Vincenti, datur !

5 Hic te ex tenebris saeculi

6 tortore victo et judice

7 evexit ad caelum dies

8 Christoque ovantem reddidit.

9 Nunc angelorum particeps

21

10 conlucis insigni stola,

11 quam testis indomabilis

12 rivis cruoris laveras,

13 cum te satelles idoli

14 praecinctus atris legibus

15 litare divis gentium

16 ferro et catenis cogeret.

17 Ac verba primum mollia

18 suadendo blande effuderat,

19 captator ut vitulum lupus

20 rapturus adludit prius.

21 "Rex", inquit, "orbis maximus,

22 qui sceptra gestat publica,

23 servire sanxit omnia

24 priscis deorum cultibus.

25 Vos, Nazareni, adsistite

26 rudemque ritum spernite !

27 Haec saxa, quae princeps colit,

28 placate fumo et victima ! "

29 Exclamat hic Vincentius,

30 levita de tribu sacra,

31 minister altaris Dei

32 septem ex columnis lacteis :

33 "Tibi ista praesint numina,

34 tu saxa, tu lignum colas,

35 tu mortuorum mortuus

36 fias deorum pontifex ;

37 nos lucis auctorem Patrem

38 ejusque Christum filium,

39 qui solus ac verus Deus,

40 Datiane, confitebimur."

41 Hic ille jam commotior :

42 "Audesne, non felix", ait,

43 "jus hoc deorum et principum

44 violare verbis asperis,

45 jus et sacratum et publicum,

46 cui cedit humanum genus,

47 nec te juventae fervidae

48 instans periclum permovet ?

49 Hoc namque decretum cape :

50 aut ara ture et caespite

51 precanda jam nunc est tibi

52 aut mors luenda est sanguine."

53 Respondit ille altrinsecus :

54 "Age ergo, quidquid virium,

55 quidquid potestatis tibi est,

56 palam reluctor, exere !

57 Vox nostra quae sit, accipe :

58 est Christus et Pater Deus,

59 servi hujus et testes sumus,

60 extorque, si potes, fidem !

61 Tormenta, carcer, ungulae

62 stridensque flammis lammina

63 atque ipsa poenarum ultima,

64 mors, christianis ludus est.

65 O vestra inanis vanitas

66 scitumque brutum Caesaris !

67 Condigna vestris sensibus

22

68 coli jubetis numina :

69 excisa fabrili manu

70 cavis recocta et follibus,

71 quae voce, quae gressu carent,

72 inmota, caeca, elinguia.

73 His sumptuosa splendido

74 delubra crescunt marmore,

75 his colla mugientium

76 percussa taurorum cadunt.

77 - At sunt et illic spiritus."

78 - " Sunt, sed magistri criminum,

79 vestrae et salutis aucipes,

80 vagi, inpotentes, sordidi,

81 qui vos latenter incitos

82 in omne conpellunt nefas :

83 vastare justos caedibus,

84 plebem piorum carpere.

85 Norunt et ipsi ac sentiunt

86 pollere Christum et vivere

87 ejusque jam jamque adfore

88 regnum tremendum perfidis.

89 Clamant fatentes denique

90 pulsi ex latebris viscerum

91 virtute Christi et nomine

92 divique et idem daemones."

93 His intonantem martyrem

94 judex profanus non tulit,

95 conclamat : "Os obtrudite,

96 ne plura jactet inprobus !

97 Vocem loquentis claudite

98 raptimque lictores date,

99 illos reorum Plutones

100 pastos resectis canibus !

101 Jam faxo jus praetorium

102 conviciator sentiat,

103 inpune ne nostris sibi

104 dis destruendis luserit.

105 Tibi ergo soli, contumax,

106 Tarpeia calcentur sacra,

107 tu porro solus obteras

108 Romam, senatum, Caesarem !

109 Vinctum retortis bracchiis

110 sursum ac deorsum extendite,

111 conpago donec ossuum

112 divulsa membratim crepet.

113 Posthinc hiulcis ictibus

114 nudate costarum abdita

115 ut per latebras vulnerum

116 jecur retectum palpitet."

117 Ridebat haec miles Dei

118 manus cruentas increpans

119 quod fixa non profundius

120 intraret artus ungula.

121 Ac jam omne robur fortium

122 eviscerando cesserat,

123 nisusque anhelus solverat

124 fessos lacertorum toros ;

125 ast ille tanto laetior

23

126 omni vacantem nubilo

127 frontem serenam luminat

128 te, Christe, praesentem videns.

129 - "Quis vultus iste, pro pudor ! "

130 Datianus aiebat furens.

131 "Gaudet, renidet, provocat

132 tortore tortus acrior !

133 Nil illa vis exercita

134 tot noxiorum mortibus

135 agone in isto proficit,

136 ars et dolorum vincitur.

137 Sed vos, alumni carceris,

138 par semper invictum mihi,

139 cohibete paulum dexteras,

140 respiret ut lassus vigor.

141 Praesicca rursus ulcera,

142 dum se cicatrix colligit

143 refrigerati sanguinis,

144 manus resulcans diruet."

145 His contra levites refert :

146 "Si jam tuorum perspicis

147 languere virtutem canum,

148 age, ipse major carnifex,

149 ostende, quo pacto queant

150 imos recessus scindere,

151 manus et ipse intersere

152 rivosque ferventes bibe !

153 Erras, cruente, si meam

154 te rere poenam sumere,

155 cum membra morti obnoxia

156 dilancinata interficis.

157 Est alter, est intrinsecus,

158 violare quem nullus potest,

159 liber, quietus, integer,

160 exsors dolorum tristium.

161 Hoc, quod laboras perdere

162 tantis furoris viribus,

163 vas est solutum ac fictile,

164 quocumque frangendum modo.

165 Quin immo nunc enitere

166 illum secare ac plectere,

167 qui perstat intus, qui tuam

168 calcat, tyranne, insaniam !

169 Hunc, hunc lacesse, hunc discute,

170 invictum, inexsuperabilem,

171 nullis procellis subditum

172 solique subjectum Deo ! "

173 Haec fatur et stridentibus

174 laniatur uncis denuo ;

175 cui praetor ore subdolo

176 anguina verba exsibilat :

177 "Si tanta callum pectoris

178 praedurat obstinatio,

179 pulvinar ut nostrum manu

180 abomineris tangere,

181 saltim latentes paginas

182 librosque opertos detege,

183 quo secta pravum seminans

24

184 justis cremetur ignibus."

185 His martyr auditis ait :

186 "Quem tu, maligne, mysticis

187 minitaris ignem litteris,

188 flagrabis ipse hoc justius.

189 Romphea nam caelestium

190 vindex erit voluminum

191 tanti veneni interpretem

192 linguam perurens fulmine.

193 Vides favillas indices

194 Gomorreorum criminum,

195 Sodomita nec latet cinis

196 testis perennis funeris.

197 Exemplar hoc, serpens, tuum est.

198 Fuligo quem mox sulphuris,

199 bitumen et mixtum pice

200 imo inplicabunt tartaro."

201 His persecutor saucius

202 pallet, rubescit, aestuat

203 insana torquens lumina

204 spumasque frendens egerit.

205 Tum deinde cunctatus diu

206 decernit : "Extrema omnium

207 igni, grabato et lamminis

208 exerceatur quaestio."

209 Haec ille sese ad munera

210 gradu citato proripit

211 ipsosque pernix gaudio

212 poenae ministros praevenit.

213 Ventum ad palestram gloriae,

214 spes certat et crudelitas,

215 luctamen anceps conserunt

216 hinc martyr, illinc carnifex.

217 Serrata lectum regula

218 dente infrequenti exasperat,

219 cui multa carbonum strues

220 vivum vaporat halitum.

221 Hunc sponte conscendit rogum

222 vir sanctus ore interrito,

223 ceu jam coronae conscius

224 celsum tribunal scanderet.

225 Subter crepante aspergine

226 scintillat excussus salis

227 punctisque fervens stridulis

228 sparsim per artus figitur.

229 Arvina posthinc igneum

230 inpressa cauterem lavit,

231 vis unde roris fumidi

232 in membra sensim liquitur.

233 Haec inter inmotus manet,

234 tamquam dolorum nescius,

235 tenditque in altum lumina,

236 nam vincla palmas presserant.

237 Sublatus inde fortior

238 lugubre in antrum truditur,

239 ne liber usus luminis

240 animaret altum spiritum.

241 Est intus imo ergastulo

25

242 locus tenebris nigrior,

243 quem saxa mersi fornicis

244 angusta clausum strangulant.

245 Aeterna nox illic latet

246 expers diurni sideris,

247 hic carcer horrendus suos

248 habere fertur inferos.

249 In hoc barathrum conicit

250 truculentus hostis martyrem,

251 lignoque plantas inserit

252 divaricatis cruribus.

253 Quin addit et poenam novam

254 crucis peritus artifex,

255 nulli tyranno cognitam

256 nec fando conpertam retro.

257 Fragmenta testarum jubet

258 hyrta inpolitis angulis,

259 acuminata, informia,

260 tergo jacentis sternerent.

261 Totum cubile spiculis

262 armant dolores anxii,

263 insomne qui subter latus

264 mucrone pulsent obvio.

265 Haec ille versutus vafra

266 meditatus arte struxerat ;

267 sed Belzebulis callida

268 commenta Christus destruit.

269 Nam carceralis caecitas

270 splendore lucis fulgurat

271 duplexque morsus stipitis

272 ruptis cavernis dissilit.

273 Agnoscit hic Vincentius

274 adesse quod speraverat,

275 tanti laboris praemium :

276 Christum, datorem luminis.

277 Cernit deinde fragmina

278 jam testularum mollibus

279 vestire semet floribus

280 redolente nectar carcere.

281 Quin et frequentes angeli

282 stant ac loquuntur comminus,

283 quorum unus ore augustior

284 conpellat his dictis virum :

285 "Exsurge, martyr inclyte,

286 exsurge securus tui,

287 exsurge et almis coetibus

288 noster sodalis addere !

289 Decursa jam satis tibi

290 poenae minacis munia

291 pulchroque mortis exitu

292 omnis peracta est passio.

293 O miles invictissime,

294 fortissimorum fortior,

295 jam te ipsa saeva et aspera

296 tormenta victorem tremunt.

297 Spectator haec Christus deus

298 conpensat aevo intermino,

299 propriaeque collegam crucis

26

300 larga coronat dextera

301 Pone hoc caducum vasculum,

302 compage textum terrea,

303 quod dissipatum solvitur,

304 et liber in caelum veni ! "

305 Haec ille ; sed clausas fores

306 interna rumpunt lumina

307 tenuisque per rimas nitor

308 lucis latentis proditur.

309 Hoc cum stuperet territus

310 obsessor atri liminis,

311 quem cura pernox manserat

312 servare feralem domum,

313 psallentis audit insuper

314 praedulce carmen martyris,

315 cui vocis instar aemulae

316 conclave reddit concavum.

317 Pavens deinde introspicit,

318 admota quantum postibus

319 acies per artas cardinum

320 intrare juncturas potest :

321 vernare multis floribus

322 stramenta testarum videt

323 ipsumque vulsis nexibus

324 obambulantem pangere.

325 Implentur aures turbidi

326 praetoris hoc miraculo,

327 flet victus et volvit gemens

328 iram, dolorem, dedecus.

329 "Exemptus", inquit, "carceri

330 paulum benignis fotibus

331 recreetur, ut pastum novum

332 poenis refectus praebeat."

333 Coire toto ex oppido

334 turbam fidelem cerneres,

335 mollire praefultum torum,

336 siccare cruda vulnera.

337 Ille ungularum duplices

338 sulcos pererrat osculis,

339 hic purpurantem corporis

340 gaudet cruorem lambere.

341 Plerique vestem linteam

342 stillante tingunt sanguine,

343 tutamen ut sacrum suis

344 domi reservent posteris.

345 Tunc ipse manceps carceris

346 et vinculorum janitor,

347 ut fert vetustas conscia,

348 repente Christum credidit.

349 Hic obseratis vectibus

350 densae specum caliginis

351 splendore lucis advenae

352 micuisse clausum viderat.

353 At vero postquam lectuli

354 martyr quietem contigit,

355 aeger morarum taedio

356 et mortis incensus siti,

357 - si mors habenda ejusmodi est,

27

358 quae corporali ergastulo

359 mentem resolvit liberam

360 et reddit auctori Deo,

361 mentem piatam sanguine,

362 mortis lavacris elutam,

363 quae semet ac vitam suam

364 Christo inmolandam praebuit, -

365 ergo ut recline mollibus

366 rejecit aulaeis caput,

367 victor relictis artubus

368 caelum capessit spiritus.

369 Cui recta celso tramite

370 reseratur ad patrem via,

371 quam fratre caesus inpio

372 Abel beatus scanderat.

373 Stipant euntem candidi

374 hinc inde sanctorum chori,

375 parique missum carcere

376 Baptista Johannes vocat.

377 At christiani nominis

378 hostem coquebant inrita

379 fellis venena et lividum

380 cor efferata exusserant.

381 Saevire inermem crederes

382 fractis draconem dentibus :

383 "Evasit exultans", ait,

384 "rebellis et palmam tulit.

385 Sed restat illud ultimum :

386 inferre poenam mortuo,

387 feris cadaver tradere

388 canibusve carpendum dare.

389 Jam nunc et ossa extinxero,

390 ne sit sepulcrum funeris,

391 quod plebs gregalis excolat

392 titulumque figat martyris."

393 Sic frendit et corpus sacrum

394 profanus (a dirum nefas !)

395 nudum negato tegmine

396 exponit inter carices.

397 Sed nulla dirarum famis

398 aut bestiarum aut alitum

399 audet tropeum gloriae

400 foedare tactu squalido.

401 Quin, si qua clangens inprobe

402 circumvolarat eminus,

403 trucis volucris impetu

404 depulsa vertebat fugam.

405 Nam corvus, Heliae datus

406 olim ciborum portitor,

407 hoc munus inplet sedule

408 et inremotus excubat.

409 Hic ex frutectis proximis

410 infestus alarum sono

411 oculosque pinnis verberans

412 exegit inmanem lupum.

413 Quis perfidorum credere

414 ausit rapacem beluam,

415 tauris paratam congredi,

28

416 cessisse plumis mollibus ?

417 Ibat malignum murmurans,

418 levi volatu exterritus,

419 praedamque visam fugerat

420 custodis inbellis minis.

421 Quis audienti talia,

422 Datiane, tunc sensus tibi,

423 quantis gementem spiculis

424 figebat occultus dolor,

425 cum te perempti corporis

426 virtute victum cerneres,

427 ipsis et inpar ossibus,

428 vacuisque jam membris minor ?

429 Sed quis, tyranne pertinax,

430 hunc inpotentem spiritum

431 determinabit exitus ?

432 Nullusne te franget modus ?

433 "Nullus, nec umquam desinam ;

434 nam si ferina immanitas

435 mansuescit, et clementia

436 corvos voraces mitigat,

437 mergam cadaver fluctibus :

438 insana numquam naufragis

439 ignoscit unda et spumeum

440 nescit profundum parcere.

441 Aut semper illic mobilis

442 incerta per ludibria

443 vagis feretur flatibus,

444 squamosa pascens agmina,

445 aut sub fragosis rupibus

446 scabri petrarum murices

447 inter recessus scrupeos

448 discissa rumpent viscera.

449 Ecquis virorum strenue

450 cumbam peritus pellere

451 remo, rudente et carbaso,

452 secare qui pontum queas,

453 rapias palustri e caespite

454 corpus, quod intactum jacet,

455 levique vectum lembulo

456 amplum per aequor auferas ?

457 Sed conplicatum sparteus

458 claudat cadaver culleus,

459 quem fune conexus lapis

460 praeceps in altum deprimat.

461 At tu per undas emices

462 rorante praepes palmula,

463 donec relictum longior

464 abscondat aspectus solum."

465 Haec jussa quidam militum

466 (Eumorfio nomen fuit)

467 violentus, audax, barbarus,

468 furore fervens adripit.

469 Funale textum conserit,

470 suto quod inplet corpore,

471 emensus et multum freti

472 inter procellas excutit.

473 O praepotens virtus Dei,

29

474 virtus creatrix omnium,

475 quae turgidum quondam mare

476 gradiente Christo straverat,

477 ut terga calcans aequoris

478 siccis mearet passibus,

479 plantas nec undis tingueret

480 vasti viator gurgitis !

481 Haec ipsa virtus jusserat

482 rubrum salum dehiscere,

483 patente dum fundo aridum

484 secura plebs iter terit.

485 Nec non et ipsa nunc jubet

486 servire sancto corpori

487 pontum quietis lapsibus

488 ad curva pronum litora.

489 Saxum molaris ponderis

490 ut spuma candens innatat,

491 tantique custos pigneris

492 fiscella fertur fluctibus.

493 Cernunt stupentes navitae

494 vectam remenso marmore

495 labi retrorsum leniter

496 aestu secundo et flamine.

497 Certant et ipsi concito

498 pontum faselo scindere,

499 longe sed artus praevolant

500 telluris ad mollem sinum.

501 Prius relatos denique

502 humus quieta suscipit,

503 quam pulsa summis nisibus

504 carina portum tangeret.

505 Felix amoeni litotis

506 secessus ille, qui sacra

507 fovens harenis viscera

508 vicem sepulcri praebuit,

509 dum cura sanctorum pia

510 deflens adornat aggerem

511 tumuloque corpus creditum

512 vitae reservat posterae !

513 Sed mox subactis hostibus

514 jam pace justis reddita,

515 altar quietem debitam

516 praestat beatis ossibus ;

517 subjecta nam sacrario

518 imamque ad aram condita

519 caelestis auram muneris

520 perfusa subter hauriunt.

521 Sic corpus, ast ipsum dei

522 sedes receptum continet

523 cum Maccabeis fratribus

524 sectoque Eseiae proximum.

525 Simplex sed illis contigit

526 corona poenarum, quibus

527 finem malorum praestitit

528 mortis supremus exitus.

529 Quid tale sector ausus est ?

530 Truncata numquid corporis

531 segmenta post serram feris

30

532 objecit aut undis dedit ?

533 Num Maccabei martyris

534 linguam tyrannus erutam

535 raptamve pellem verticis

536 avibus cruentis obtulit ?

537 Tu solus, o bis inclyte,

538 solus bravii duplicis

539 palmam tulisti, tu duas

540 simul parasti laureas.

541 In morte victor aspera,

542 tum deinde post mortem pari

543 victor triumpho proteris

544 solo latronem corpore.

545 Adesto nunc et percipe

546 voces precantum supplices,

547 nostri reatus efficax

548 orator ad thronum patris !

549 Per te, per illum carcerem,

550 honoris augmentum tui,

551 per vincla, flammas, ungulas,

552 per carceralem stipitem,

553 per fragmen illud testeum,

554 quo parta crevit gloria,

555 et quem trementes posteri

556 exosculamur lectulum,

557 miserere nostrarum precum,

558 placatus ut Christus suis

559 inclinet aurem prosperam

560 noxas nec omnes inputet !

561 Si rite sollemnem diem

562 veneramur ore et pectore,

563 si sub tuorum gaudio

564 vestigiorum sternimur,

565 paulisper huc inlabere,

566 Christi favorem deferens,

567 sensus gravati ut sentiant

568 levamen indulgentiae.

569 Sic nulla jam restet mora,

570 quin excitatam nobilis

571 carnem resumat spiritus

572 virtute perfunctam pari,

573 ut, quae laborum particeps

574 commune discrimen tulit,

575 sit et coheres gloriae

576 cunctis in aevum saeculis.

HYMNUS IN HONOREM BEATISSIMORUM MARTYRUM FRUCTUOSI EPISCOPI ECCLESIAE TARRACONENSIS...

P6 v.1 Felix Tarraco, Fructuose, vestris

2 attollit caput ignibus coruscum

3 levitis geminis procul relucens.

4 Hispanos deus aspicit benignus,

5 arcem quandoquidem potens Hiberam

6 trino martyre trinitas coronat.

7 Ardens Augurius capessit aethram,

8 nec non Eulogius simul supernum

31

9 Christi lucidus ad sedile tendit.

10 Dux et praevius et magister illis

11 ad tantum decus ex episcopali

12 clarus nomine Fructuosus ibat,

13 accitus quia praesidis repente

14 jussu venerat ad forum sacerdos,

15 levitis comitantibus duobus.

16 Inde ad carceream viros catenam

17 pastus sanguine carnifex trahebat ;

18 gaudet currere Fructuosus ultro.

19 Ac, ne quis socios timor feriret,

20 praeceptor vehemens eundo firmat

21 incenditque fidem calore Christi :

22 "Mecum state, viri ; vocat cruentus

23 ad poenam coluber Dei ministros ;

24 ne mors terreat ! Est parata palma.

25 Carcer christicolis gradus coronae est,

26 carcer provehit ad superna caeli,

27 carcer conciliat Deum beatis."

28 His dictis adeunt specum reorum ;

29 exercent ibi mysticum lavacrum

30 et purgamen aquae stupent tenebrae.

31 Sex hic continuis latent diebus ;

32 tandem stant trucis ad tribunal hostis ;

33 fratres tergeminos tremunt catastae.

34 Judex Aemilianus inminebat,

35 atrox, turbidus, insolens, profanus,

36 aras daemonicas coli jubebat.

37 "Tu, qui doctor", ait, "seris novellum

38 commenti genus, ut leves puellae

39 lucos destituant, Jovem relinquant,

40 damnes, si sapias, anile dogma ;

41 jussum est Caesaris ore Gallieni,

42 quod princeps colit, ut colamus omnes."

43 Haec fanti placidus refert sacerdos :

44 "Aeternum colo principem, dierum

45 factorem, dominumque Gallieni,

46 et Christum Patre prosatum perenni,

47 cujus sum famulus gregisque pastor."

48 Subridens ait ille : "Jam fuisti."

49 Nec differt furor aut refrenat iram ;

50 saevis destinat ignibus cremandos ;

51 exultant prohibentque flere vulgum.

52 Quosdam de populo videt sacerdos

53 libandum sibi poculum offerentes.

54 "Jejunamus", ait, "recuso potum :

55 nondum nona diem resignat hora ;

56 numquam conviolabo jus dicatum,

57 nec mors ipsa meum sacrum resolvet.

58 Sic Christus sitiens crucis sub hora

59 oblatum sibi poculum recusans

60 nec libare volens sitim peregit."

61 Intrant interea locum rutunda

62 conclusum cavea, madens ferarum

63 multo sanguine quem furor frequentat,

64 cum spectacula perstrepunt cruenta,

65 ac vilis gladiator ense duro

66 percussus, cadit, et fremit voluptas.

32

67 Hic flammante pyra niger minister

68 ardens supplicium parare jussus

69 construxit facibus rogum supremis,

70 qui, dum corpora concremanda solvit,

71 ferventes animas amore lucis

72 fracto carceris expediret antro.

73 Certant officiis pii sodales :

74 plantis calciamenta dissolutis

75 pronus detrahere studebat unus,

76 sed sanctus vetat ora Fructuosus

77 inclinata premi : "Facessite", inquit,

78 "nec nostram gravet obsequella mortem ;

79 atquin ipse meos pedes resolvam,

80 ne vestigia praepedita vinclis

81 tardis gressibus inruant in ignem.

82 Cur lamenta rigant genas madentes,

83 cur vestri memor ut fiam rogatis ?

84 Cunctis pro populis rogabo Christum."

85 Vix haec ediderat, relaxat ipse

86 indumenta pedum, velut Moyses

87 quondam fecerat ad rubum propinquans.

88 Non calcare sacram cremationem

89 aut adstare deo prius licebat,

90 quam vestigia pura figerentur.

91 Stabat calce mera ; resultat ecce

92 caelo spiritus et serit loquellam,

93 quae cunctos tremefecit audientes :

94 "Non est, credite, poena, quam videtis,

95 quae puncto tenui citata transit ;

96 nec vitam rapit illa, sed reformat.

97 Felices animae, quibus per ignem

98 celsa scandere contigit Tonantis,

99 quas olim fugiet perennis ignis ! "

100 Haec inter rapidis focos crepantes

101 intrant passibus et minantur ipsis

102 flammarum trepidantibus caminis.

103 Nexus denique, qui manus retrorsus

104 in tergum revocaverant revinctas,

105 intacta cute decidunt adusti.

106 Non ausa est cohibere poena palmas

107 in morem crucis ad patrem levandas ;

108 solvit bracchia, quae deum precentur.

109 Priscorum specimen trium putares,

110 quos olim Babylonicum per ignem

111 cantantes stupuit tremens tyrannus.

112 Illis sed pia flamma tunc pepercit,

113 nondum tempore passionis apto,

114 nec mortis decus inchoante Christo.

115 Hos cum defugeret vaporus ardor,

116 orant ut celer ignis advolaret

117 et finem daret anxiis periclis.

118 Exorata suos obire tandem

119 Majestas famulos jubet caducis

120 missos corporibus sibique reddi.

121 Vidit praesidis ex domo satelles

122 caelum martyribus patere apertum

123 insignesque viros per astra ferri.

124 Quin et filiolae monens erili

33

125 ostendit sceleris notam paterni,

126 caelo vivere quos forum peremit.

127 Haec tum virginitas palam videre

128 per sudum meruit parente caeco,

129 ut crimen domini domus timeret.

130 Tum de corporibus sacris favillae

131 et perfusa mero leguntur ossa,

132 quae raptim sibi quisque vindicabat.

133 Fratrum tantus amor domum referre

134 sanctorum cinerum dicata dona,

135 aut gestare sinu fidele pignus.

136 Sed ne reliquias resuscitandas

137 et mox cum domino simul futuras

138 discretis loca dividant sepulcris,

139 cernuntur niveis stolis amicti :

140 mandant restitui cavoque claudi

141 mixtim marmore pulverem sacrandum.

142 O triplex honor, o triforme culmen,

143 quo nostrae caput excitatur urbis,

144 cunctis urbibus eminens Hiberis !

145 Exultare tribus libet patronis,

146 quorum praesidio fovemur omnes

147 terrarum populi Pyrenearum.

148 Circumstet chorus ex utroque sexu :

149 heros, virgo, puer, senex, anulla,

150 vestrum psallite rite Fructuosum !

151 Laudans Augurium resultet hymnus,

152 mixtis Eulogium modis coaequans :

153 reddamus paribus pares camenas.

154 Hinc aurata sonent in arce tecta ;

155 blandum litoris extet inde murmur,

156 et carmen freta feriata pangant.

157 Olim tempus erit ruente mundo,

158 cum te, Tarraco, Fructuosus acri

159 solvet supplicio tegens ab igni.

160 Fors dignabitur et meis medellam

161 tormentis dare prosperante Christo,

162 dulces hendecasyllabos revolvens.

HYMNUS IN HONOREM QUIRINI MARTYRIS, EPISCOPI ECCLESIAE SISCIANAE

P7 v.1 Insignem meriti virum,

2 Quirinum placitum Deo,

3 urbis moenia Sisciae

4 concessum sibi martyrem

5 conplexu patrio fovent.

6 Hic sub Galerio duce,

7 qui tunc Illyricos sinus

8 urgebat dicionibus,

9 fertur catholicam fidem

10 inlustrasse per exitum.

11 Non illum gladii rigor,

12 non incendia, non ferae

13 crudeli interitu necant ;

14 sed lymphis fluvialibus

15 gurges, dum rapit, abluit.

34

16 Nil refert, vitreo aequore

17 an de flumine sanguinis

18 tinguat passio martyrem ;

19 aeque gloria provenit

20 fluctu quolibet uvida.

21 Summo pontis ab ardui

22 sanctae plebis episcopus

23 in praeceps fluvio datur,

24 suspensum laqueo gerens

25 ingentis lapidem molae.

26 Dejectum placidissimo

27 amnis vertice suscipit,

28 nec mergi patitur sibi,

29 miris vasta natatibus

30 saxi pondera sustinens.

31 Spectant eminus e solo

32 doctorem pavidi greges ;

33 nam Christi populus frequens

34 riparum sinuamina

35 stipato agmine saepserat.

36 Sed Quirinus, ut eminens

37 os circumtulit, heu ! suos

38 exemplo trepidos videt ;

39 nil ipse proprii memor

40 inter stagna periculi

41 confirmat pia pectora,

42 verbis mitificis rogans

43 ne quem talia terreant

44 neu constans titubet fides

45 aut poenam putet emori.

46 Dicentem fluitantibus

47 amnis terga vehunt vadis,

48 nec substrata profunditas

49 saxoque et laqueo et viro

50 audet sponte dehiscere.

51 Sensit martyr episcopus

52 jam partam sibi praeripi

53 palmam mortis et exitus

54 ascensumque negarier

55 aeterni ad solium patris :

56 "Jesu cunctipotens", ait,

57 "haudquaquam tibi gloria

58 haec est insolita aut nova

59 calcare fremitum maris

60 prona et flumina sistere.

61 Scimus discipulum Petrum,

62 cum vestigia tingueret

63 mortali trepidus pede,

64 dextrae subsidio tuae

65 subjecisse salum solo ;

66 Jordanem quoque novimus

67 tortis verticibus vagum,

68 dum fertur rapido impetu,

69 ad fontem refluis retro

70 confugisse meatibus.

71 Haec miracula sunt tuae

72 virtutis, Domine, ut modo

73 suspendar leve praenatans

35

74 summo gurgite fluminis,

75 cum collo scopulum traham.

76 Jam plenus titulus tui est

77 et vis prodita nominis,

78 quam gentilis hebet stupor ;

79 absolvas, precor, optime,

80 hujus nunc animae moras.

81 Quid possis, probat amnicus,

82 qui vectat silicem, liquor.

83 Hoc jam, quod superest, cedo,

84 quo nil est pretiosius,

85 pro re, Christe Deus, mori ! "

86 Orantem simul halitus

87 et vox deserit et calor ;

88 scandit spiritus ardua ;

89 fit pondus grave saxeum,

90 corpus suscipiunt aquae.

DE LOCO, IN QUO MARTYRES PASSI SUNT, NUNC BAPTISTERIUM EST CALAGURRI

P8 v.1 Electus Christo locus est, ubi corda probata

2 provehat ad caelum sanguine, purget aqua.

3 Hic duo purpureum Domini pro nomine caesi

4 martyrium pulchra morte tulere viri.

5 Hic etiam liquido fluit indulgentia fonte

6 ac veteres maculas diluit amne novo.

7 Qui cupit aeternum caeli conscendere regnum,

8 huc veniat sitiens, ecce parata via est.

9 Ante coronati scandebant ardua testes

10 atria, nunc lotae celsa petunt animae.

11 Spiritus aeterno solitus descendere lapsu,

12 ut dederat palmam, sic tribuit veniam.

13 Haurit terra sacros aut fonte aut sanguine rores

14 exundatque suo jugiter uda deo.

15 Ipse loci est dominus, laterum cui vulnere utroque

16 hinc cruor effusus fluxit et inde latex.

17 Ibitis hinc, ut quisque potest, per vulnera Christi

18 evectus gladiis alter et alter aquis.

PASSIO SANCTI CASSIANI FOROCORNELIENSISI

P9 v.1 Sylla Forum statuit Cornelius ; hoc Itali urbem

2 vocant ab ipso conditoris nomine.

3 Hic mihi, cum peterem te, rerum maxima Roma,

4 spes est oborta prosperum Christum fore.

5 Stratus humi tumulo advolvebar, quem sacer ornat

6 martyr dicato Cassianus corpore.

7 Dum lacrimans mecum reputo mea vulnera et omnes

8 vitae labores ac dolorum acumina,

9 erexi ad caelum faciem, stetit obvia contra

10 fucis colorum picta imago martyris

11 plagas mille gerens, totos lacerata per artus,

12 ruptam minutis praeferens punctis cutem.

13 Innumeri circum pueri ( miserabile visu )

36

14 confossa parvis membra figebant stilis,

15 unde pugillares soliti percurrere ceras

16 scholare murmur adnotantes scripserant.

17 Aedituus consultus ait : "Quod prospicis, hospes,

18 non est inanis aut anilis fabula ;

19 historiam pictura refert, quae tradita libris

20 veram vetusti temporis monstrat fidem.

21 Praefuerat studiis puerilibus et grege multo

22 saeptus magister litterarum sederat,

23 verba notis brevibus conprendere cuncta peritus

24 raptimque punctis dicta praepetibus sequi.

25 Aspera nonnumquam praecepta et tristia visa

26 inpube vulgus moverant ira et metu ;

27 doctor amarus enim discenti semper ephebo,

28 nec dulcis ulli disciplina infantiae est.

29 Ecce fidem quatiens tempestas saeva premebat

30 plebem dicatam christianae gloriae.

31 Extrahitur coetu e medio moderator alumni

32 gregis, quod aris supplicare spreverat.

33 Poenarum artifici quaerenti, quod genus artis

34 vir nosset alto tam rebellis spiritu,

35 respondent : "Agmen tenerum ac puerile gubernat

36 fictis notare verba signis inbuens."

37 "Ducite", conclamat, "captivum ducite, et ultro

38 donetur ipsis verberator parvulis.

39 Ut libet, inludant ; lacerent inpune manusque

40 tinguant magistri feriatas sanguine ;

41 ludum discipulis volupe est ut praebeat ipse

42 doctor severus, quos nimis coercuit."

43 Vincitur post terga manus spoliatus amictu ;

44 adest acutis agmen armatum stilis.

45 Quantum quisque odii tacita conceperat ira,

46 effundit ardens felle tandem libero.

47 Coniciunt alii fragiles inque ora tabellas

48 frangunt, relisa fronte lignum dissilit ;

49 buxa crepant cerata genis inpacta cruentis

50 rubetque ab ictu curta et umens pagina.

51 Inde alii stimulos et acumina ferrea vibrant,

52 qua parte aratis cera sulcis scribitur,

53 et qua secti apices abolentur et aequoris hyrti

54 rursus nitescens innovatur area.

55 Hinc foditur Christi confessor et inde secatur,

56 pars viscus intrat molle, pars scindit cutem.

57 Omnia membra manus pariter fixere ducentae

58 totidemque guttae vulnerum stillant simul.

59 Major tortor erat qui summa pupugerat infans

60 quam qui profunda perforarat viscera ;

61 ille levis quoniam percussor, morte negata,

62 saevire solis scit dolorum spiculis,

63 hic, quanto interius vitalia condita pulsat,

64 plus dat medellae, dum necem prope applicat.

65 "Este, precor, fortes et vincite viribus annos ;

66 quod defit aevo, suppleat crudelitas ! "

67 Sed male conatus tener infirmusque laborat ;

68 tormenta crescunt, dum fatiscit carnifex.

69 "Quid gemis ? " exclamat quidam, "tute ipse magister

70 istud dedisti ferrum et armasti manus.

71 Reddimus ecce tibi tam milia multa notarum

37

72 quam stando, flendo te docente excepimus.

73 Non potes irasci, quod scribimus ; ipse jubebas,

74 numquam quietum dextera ut ferret stilum.

75 Non petimus totiens te praeceptore negatas,

76 avare doctor, jam scholarum ferias.

77 Pangere puncta libet sulcisque intexere sulcos,

78 flexas catenis inpedire virgulas.

79 Emendes licet inspectos longo ordine versus,

80 mendosa forte si quid erravit manus,

81 exerce imperium ; jus est tibi plectere culpam,

82 si quis tuorum te notavit segnius."

83 Talia ludebant pueri per membra magistri,

84 nec longa fessum poena solvebat virum.

85 Tandem luctantis miseratus ab aethere Christus

86 jubet resolvi pectoris ligamina ;

87 difficilesque moras animae ac retinacula vitae

88 relaxat, artas et latebras expedit.

89 Sanguis ab interno venarum fonte patentes

90 vias secutus deserit praecordia,

91 totque foraminibus penetrati corporis exit

92 fibrarum anhelans ille vitalis calor.

93 Haec sunt quae liquidis expressa coloribus, hospes,

94 miraris ; ista est Cassiani gloria.

95 Suggere, si quod habes justum vel amabile votum,

96 spes si qua tibi est, si quid intus aestuas !

97 Audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes

98 ratasque reddit, quas videt probabiles."

99 Pareo : conplector tumulum, lacrimas quoque fundo,

100 altar tepescit ore, saxum pectore.

101 Tunc arcana mei percenseo cuncta laboris,

102 tunc, quod petebam, quod timebam, murmuro :

103 et post terga domum dubia sub sorte relictam,

104 et spem futuri forte nutantem boni.

105 Audior ; "urbem adeo, dextris successibus utor,

106 domum revertor, Cassianum praedico.

SANCTI ROMANI MARTYRIS CONTRA GENTILES DICTA

P10 v.1 Romane, Christi fortis adsertor dei,

2 elinguis oris organum fautor move,

3 largire comptum carmen infantissimo,

4 fac ut tuarum mira laudum concinam !

5 Nam scis et ipse posse mutos eloqui.

6 Plectrum palati et faucium saevus tibi

7 tortor revulsit nec tamen silentium

8 indixit ori, quo fatebaris deum.

9 Vox veritatis testis exstingui nequit,

10 nec si recisis palpitet meatibus.

11 Sic noster haerens sermo lingua debili

12 balbutit et modis laborat absonis ;

13 sed si superno rore respergas jecur

14 et spiritali lacte pectus inriges,

15 vox inpeditos rauca laxabit sonos.

16 Evangelista scripsit ipsum talia

17 praecepta Messian dedisse apostolis :

18 "Nolite verba, cum sacramentum meum

38

19 erit canendum, providenter quaerere,

20 ego inparatis quae loquantur suggeram".

21 Sum mutus ipse, sed potens facundiae

22 mea lingua Christus luculente disseret.

23 Ipse explicabit quos supremo spiritu

24 daemon tumultus, dum domatur, moverit,

25 furore pestis pejor in novissimo.

26 Sic vulneratus anguis ictu spiculi

27 ferrum remordet et dolore saevior

28 quassando pressis inmoratur dentibus ;

29 hastile fixum sed manet profundius

30 nec cassa sentit morsuum pericula.

31 Galerius orbis forte Romani statum

32 ductor regebat, ut refert antiquitas,

33 inmitis, atrox, asper, inplacabilis.

34 Edicta late mundum in omnem miserat :

35 Christum negaret, quisque mallet vivere.

36 Haec ille serpens ore dictat regio,

37 qui mortuorum de sepulcris exiens

38 clamat : "Quid ante tempus adventu cito

39 mea regna solvis ? Parce, fili altissimi,

40 vel possidere corda porcorum jube ? "

41 Praefectus istis inminens negotiis

42 Asclepiades ire mandat milites

43 ecclesiasten usque de sacrariis

44 raptare plebem mancipandam vinculis,

45 ni disciplinam Nazarenam respuat.

46 Mox ipse, templum cogitans inrumpere,

47 et dissipare sancta sanctorum studens,

48 armis profanus praeparabat impiis

49 altaris aram funditus pessum dare,

50 foresque et ipsas in ruinam solvere.

51 Praecurrit index his repente cognitis

52 Romanus, acris heros excellentiae ;

53 venire in armis perduelles nuntiat

54 animos paventum praestruens hortatibus,

55 stent ut parati neve cedant turbini.

56 Conspirat uno foederatus spiritu

57 grex christianus, agmen inperterritum

58 matrum, virorum, parvulorum, virginum ;

59 fixa et statuta est omnibus sententia

60 fidem tueri vel libenter emori.

61 Refert repulsus miles ad subsellia

62 plebis rebellis esse Romanum ducem,

63 flagrare cunctos pervicaci audacia,

64 jugulos retectos obstinate opponere,

65 quo gloriosa morte fortes oppetant.

66 Praeceps jubetur inde Romanus rapi,

67 solusque ut incitator et fax omnium,

68 pro contumaci plebe causam dicere.

69 It non resistens seque vinciri petit,

70 flexas et ultro torquet in tergum manus.

71 Amor coronae paene praevenit trucem

72 lictoris artem sponte nudas offerens

73 costas bisulcis exsecandas ungulis.

74 Inrumpit altum limen et praeconibus

75 stupore mutis ipse tortorem trahit.

76 Adstanti ob ora sic tyrannus incipit :

39

77 "Infame monstrum, vilis, intestabilis

78 tu ventilator urbis et vulgi levis

79 procella, mentes inquietas mobiles,

80 ne se imperita turba dedat legibus.

81 Populare quiddam sub colore gloriae

82 inlitterata credidit frequentia,

83 ut se per aevum consecrandos autument,

84 si bella divis ceu gigantes inferant

85 victique flammis obruantur montium.

86 Hoc tu parasti, perdite, spectaculum

87 cladis cruentae denecandis civibus,

88 quos ut profanos inpiati et saeculi

89 reos necesse est te magistro interfici,

90 tu causa mortis, tu malorum signifer.

91 Ni fallor, aequum est ut, quod auctor inprobus

92 tolerare multos conpulisti ut carnifex,

93 in te recurrat proque tantis caedibus

94 quae mox futurae, primus exitium luas

95 feras et ipse, quod ferendum suaseras."

96 His ille contra reddit ore libero :

97 "Amplector, o praefecte, nec me subtraho,

98 ut pro fideli plebe solus immoler,

99 dignus subire cuncta, si me consulis,

100 quaecumque vestra jusserit crudelitas.

101 Intrare servis idolorum ac daemonum

102 sanctam salutis non licet nostrae domum,

103 ne polluatur purus orandi locus ;

104 confido Sancto in Spiritu numquam tibi

105 dandum, ut beatum limen attingas pede,

106 nisi forte noster factus in nostrum gregem

107 mereare sumi, quod pater faxit Deus ! "

108 Incensus his Asclepiades jusserat

109 eviscerandum corpus eculeo eminus

110 pendere et uncis vinculisque crescere.

111 Apparitores sed furenti suggerunt

112 illum vetusta nobilem prosapia

113 meritisque multis esse primum civium.

114 Jubet amoveri noxialem stipitem,

115 plebeia clarum poena ne damnet virum.

116 "Tundatur", inquit, "terga crebris ictibus

117 plumboque cervix verberata extuberet.

118 Persona quaeque competenter plectitur

119 magnique refert, vilis an sit nobilis ;

120 gradu reorum forma tormentis datur."

121 Pulsatus ergo martyr illa grandine

122 postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos,

123 erectus infit : "Absit, ut me nobilem

124 sanguis parentum praestet aut lex curiae ;

125 generosa Christi secta nobilitat viros.

126 Si, prima nostris quae sit incunabulis

127 origo, textu stemmatis recenseas,

128 dei parentis esse ab ore coepimus.

129 Cui quisque servit, ille vere est nobilis,

130 Patri rebellis invenitur degener.

131 Honos deinde stemmati accedit novus

132 et splendor ingens ut magistratus venit,

133 si confitendi nominis testem probum

134 signent inusta ferri et ignis vulnera

40

135 et vim dolorum mors sequatur inclyta.

136 Cave, benignus esse perverse velis,

137 nec mi remissus leniter peperceris ;

138 incumbe membris, tortor, ut sim nobilis !

139 His ampliatus si fruar successibus,

140 genus patris matrisque flocci fecero.

141 Haec ipsa vestra dignitatum culmina

142 quid esse censes ? Nonne cursim transeunt

143 fasces, secures, sella, praetextae togae,

144 lictor, tribunal et trecenta insignia,

145 quibus tumetis moxque detumescitis ?

146 Cum consulatum initis, ut vernae solent,

147 (pudet fateri) farre pullos pascitis ;

148 aquila ex eburna sumit adrogantiam

149 gestator ejus ac superbit beluae

150 inflatus osse, cui figura est alitis.

151 Jam si sub aris ad sigillorum pedes

152 jaceatis infra sectilem quercum siti,

153 quid esse vobis aestimem projectius ?

154 Nudare plantas ante carpentum scio

155 proceres togatos matris Ideae sacris.

156 Lapis nigellus evehendus essedo

157 muliebris oris clausus argento sedet,

158 quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis

159 pedes remotis atterentes calceis,

160 Almonis usque pervenitis rivulum.

161 Quid illa turpis pompa ? Nempe ignobiles

162 nos esse monstrat, cum luperci curritis.

163 Quem servulorum non rear vilissimum,

164 nudus plateas si per omnes cursitans

165 pulset puellas verbere ictas ludicro ?

166 Miseret tuorum me sacrorum et principum

167 morumque, Roma, saeculi summum caput.

168 Age, explicemus, si placet, mysteria,

169 praefecte, vestra : jam necesse est audias,

170 nolis velisne, quid colatis sordium.

171 Nec terret ista, qua tumes, vaesania,

172 quod vultuosus, quod supinus, quod rigens

173 tormenta leti comminaris asperi ;

174 si me movere rebus ullis niteris,

175 ratione mecum, non furore, dimica !

176 Jubes, relictis patris et Christi sacris

177 ut tecum adorem feminas mille ac mares,

178 deas deosque deque sexu duplici

179 natos, nepotes, abnepotes, editos

180 et tot stuprorum sordidam prosapiam.

181 Nubunt puellae, saepe luduntur dolis,

182 amasionum conprimuntur fraudibus,

183 incesta fervent, furta moechorum calent,

184 fallit maritus, odit uxor paelicem,

185 deos catenae conligant adulteros.

186 Ostende, quaeso, quas ad aras praecipis

187 vervece caeso fumet ut caespes meus ?

188 Delphosne pergam ? Sed vetat palestrici

189 corrupta ephebi fama, quem vester deus

190 effeminavit gymnadis licentia.

191 Mox flevit impuratus occisum gravi

192 disco, et dicavit florulentum succubam ;

41

193 conductus idem pavit alienum pecus,

194 furem deinde perditi passus gregis,

195 segnis bubulcus tela et ipsa perdidit.

196 An ad Cybebes ibo lucum pineum ?

197 Puer sed obstat gallus ob libidinem,

198 per triste vulnus perque sectum dedecus

199 ab impudicae tutus amplexu deae,

200 per multa Matri sacra plorandus spado.

201 Sed, credo, magni limen amplectar Jovis ?

202 Qui si citetur legibus vestris reus,

203 laqueis minacis implicatus Juliae

204 luat severam victus et Scantiniam

205 te cognitore dignus ire in carcerem.

206 Quid, aureorum conditorem temporum

207 censes colendum ? Quem fugacem non negas

208 latuisse furtim, dum reformidat malum :

209 quem si beate vivere audit Juppiter,

210 plectat necesse est occulendi conscios.

211 Quid, inter aras dissidentum numinum

212 putas agendum ? Martis indignabitur

213 offensa virtus, si colatur Lemnius ;

214 Junonis iram sentiet, quisque ut deum

215 signo aut sacello consecrarit Herculem.

216 Dicis licenter haec poetas fingere ;

217 sed sunt et ipsi talibus mysteriis

218 tecum dicati, quodque describunt, colunt.

219 Tu cur piaclum tam libenter lectitas,

220 cur in theatris te vidente id plauditur ?

221 Cygnus stuprator peccat inter pulpita,

222 saltat Tonantem tauricornem ludius ;

223 spectator horum pontifex summus sedes,

224 ridesque et ipse nec negando diluis,

225 cum fama tanti polluatur numinis.

226 Cur tu, sacrate, per cachinnos solveris,

227 cum se maritum fingit Alcmenae deus ?

228 Meretrix Adonem vulneratum scaenica

229 libidinoso plangit adfectu palam,

230 nec te lupanar Cypridis sanctae movet ?

231 Quid, quod sub ipsis veritas signis patet,

232 formata in aere criminum vestigiis ?

233 Quid vult sigillum semper adfixum Jovi

234 avis ministrae ? Nempe velox armiger

235 leno, exoletum qui tyranno pertulit.

236 Facem recincta veste praetendit Ceres :

237 cur, si deorum nemo rapuit virginem,

238 quam nocte quaerens mater errat pervigil ?

239 Fusos rotantem cernimus Tirynthium :

240 cur, si Neaerae non fuit ludibrio ?

241 Quid, rusticorum monstra detester deum,

242 Faunos, Priapos, fistularum praesides,

243 nymfas natantes incolasque aquatiles,

244 sitas sub alto more ranarum lacu,

245 divinitatis jus in algis vilibus ?

246 Ad haec colenda me vocas, censor bone ?

247 Potesne quidquam tale, si sanum sapis,

248 sanctum putare ? Nonne pulmonem movet

249 derisus istas intuens ineptias,

250 quas vinolentae somniis fingunt anus ?

42

251 Aut si, quod usquam est vanitatis mysticae,

252 nobis colendum est, ipse primus incipe.

253 Promisce adora, quidquid in terris sacri est,

254 deos Latinos et deos Aegyptios,

255 quis Roma libat, quis Canopus supplicat.

256 Venerem precaris, conprecare et simiam ;

257 placet sacratus aspis Aesculapii :

258 crocodilus, ibis et canis cur displicent ?

259 Adpone porris religiosas arulas,

260 venerare acerbum caepe, mordax allium.

261 Fuliginosi ture placantur lares,

262 et respuuntur consecrata holuscula ?

263 Aut unde major esse majestas focis

264 quam nata in hortis sarculatis creditur,

265 si numen ollis, numen et porris inest ?

266 'Sed pulchra res est forma in aere sculptilis !'

267 Quid inprecabor officinis Graeciae,

268 quae condiderunt gentibus stultis deos ?

269 Forceps Myronis, malleus Polycliti

270 natura vestrum est atque origo caelitum.

271 Ars seminandis efficax erroribus

272 barbam rigentem dum Jovis circumplicat,

273 dum defluentem leniter flectens comam

274 limat capillos et corymbos Liberi,

275 et, dum Minervae pectus hydris asperat,

276 injecit atram territis formidinem,

277 ut fulmen aeris ceu Tonantis horreant,

278 tremant venenum sibilantis Gorgonae,

279 putent ephebum post triumphos Indicos

280 ferire thyrso posse, cum sit ebrius.

281 Tum quod Dianam molle succinctam vident,

282 venantis arcum pertimescunt virginis ;

283 si forte vultum tristioris Herculis

284 liquore crispo massa finxit fusilis,

285 clavam minari, ni colatur, creditur.

286 Jam quis paventum corda terror occupat,

287 Junonis iram si polite expresserit ?

288 Velut retortis intuens obtutibus

289 avertat ora de litantis hostia,

290 lapis severa fronte mentitur minas.

291 Miror, quod ipsum non sacrastis Mentorem

292 nec templum et aras ipse Phidias habet,

293 fabri deorum vel parentes numinum,

294 qui si caminis institissent segnius,

295 non esset ullus Juppiter conflatilis.

296 Non erubescis, stulte, pago dedite,

297 te tanta semper perdidisse obsonia,

298 quae dis ineptus obtulisti talibus,

299 quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines,

300 fracta et liquata contulerunt vascula ?

301 Ignosco fatuis haec tamen vulgaribus,

302 quos lana terret discolora in stipite,

303 quos saepe falsus circulator decipit,

304 quibus omne sanctum est, quod pavendum rancidae

305 edentularum cantilenae suaserint ;

306 vos eruditos miror et doctos viros,

307 perpensa vitae quos gubernat regula,

308 nescire vel divina vel mortalia

43

309 quo jure constent, quanta majestas regat

310 quidquid creatum est, quae creavit omnia.

311 Deus perennis, res inaestimabilis,

312 non cogitando, non videndo clauditur ;

313 excedit omnem mentis humanae modum,

314 nec conprehendi visibus nostris valet,

315 extraque et intus inplet ac superfluit.

316 Intemporalis, antequam primus dies,

317 esse et fuisse semper unus obtinet.

318 Lux ipse vera veri et auctor Luminis,

319 cum Lumen esset, Lumen effudit suum :

320 ex luce fulgor natus hic est Filius.

321 Vis una Patris, vis et una est Filii ;

322 unusque ab uno Lumine Splendor satus

323 pleno refulsit claritatis numine ;

324 natura simplex pollet unius Dei

325 et, quidquid usquam est, una virtus condidit :

326 caelum solumque, vim marini gurgitis,

327 globos dierum noctiumque praesides,

328 ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila,

329 septem triones, hesperos, aestus, nives,

330 fontes, pruinas et metalla et flumina ;

331 praerupta, plana, montium convallia,

332 feras, volucres, reptiles, natatiles,

333 jumenta, pecua, subjugales, beluas,

334 flores, frutecta, germina, herbas, arbores,

335 quae sunt odori quaeque vernant esui.

336 Haec non labore et arte molitus deus

337 sed jussione, quam potestas protulit ;

338 mandavit esse ; facta sunt, quae non erant ;

339 Verbo creavit omniformem machinam ;

340 virtus paterna semper in verbo fuit.

341 Cognostis ipsum, nunc colendi agnoscite

342 ritum modumque, quale sit templi genus,

343 quae dedicari sanxerit donaria,

344 quae vota poscat, quos sacerdotes velit,

345 quod mandet illic nectar immolarier.

346 Aedem sibi ipse mente in hominis condidit

347 vivam, serenam, sensualem, flabilem,

348 solvi incapacem posse nec distructilem,

349 pulchram, venustam, praeminentem culmine,

350 discriminatis inlitam coloribus.

351 Illic sacerdos stat sacrato in limine

352 foresque primas virgo custodit Fides,

353 innexa crines vinculis regalibus ;

354 poscit litari victimas Christo et Patri,

355 quas scit placere candidatas, simplices :

356 frontis pudorem, cordis innocentiam,

357 pacis quietem, castitatem corporis,

358 Dei timorem, regulam scientiae,

359 jejuniorum parcitatem sobriam,

360 spem non jacentem, semper et largam manum.

361 Ex his amoenus hostiis surgit vapor,

362 vincens odorem balsami, turis, croci,

363 auras madentes Persicorum aromatum ;

364 sublatus inde caelum adusque tollitur,

365 et prosperatum dulce delectat Deum.

366 Hanc disciplinam quisquis infensus vetat,

44

367 vetat probatum vivere et sanctum sequi,

368 vetat vigorem mentis alte intendere,

369 nostrique acumen ignis ad terram vocat,

370 nec excitari vim sinit prudentiae.

371 O mersa limo caecitas gentilium,

372 o carnulenta nationum pectora,

373 o spissus error, o tenebrosum genus,

374 terris amicum, deditum cadaveri,

375 subjecta semper intuens, numquam supra !

376 Furorne summus ultima et dementia est

377 deos putare, qui creantur nuptiis,

378 rem spiritalem terrulente quaerere,

379 elementa mundi consecrare altaribus,

380 id, quod creatum est, conditorem credere,

381 deasceato supplicate stipiti,

382 verris cruore scripta saxa spargere,

383 aras ofellis obsecrare bubulis,

384 homines fuisse cum scias, quos consecras,

385 urnas reorum morticinas lambere ?

386 Desiste, judex saeculi, tantum nefas

387 viris jubere fortibusque et liberis !

388 Nil est amore veritatis celsius ;

389 Dei perennis nomen adserentibus

390 nihil pavori est, mors et ipsa subjacet.

391 Dudum coquebat disserente martyre

392 Asclepiades intus iram subdolam,

393 stomachatus alto felle, dum longum silet

394 bilemque tectis concipit praecordiis ;

395 tandem latentis vim furoris evomit :

396 "Pro Juppiter ! quid est, quod ex hoc audio ?

397 Stat inter aras et deorum imagines

398 et, quod fateri cogor, in medio foro

399 tacente memet ac perorat perditus,

400 quidquid sacrorum est ore foedans inpio.

401 O fas priorum, moris o prisci status !

402 Inventa regum pro salute publica

403 Pompiliorum nostra carpunt saecula.

404 Quis hos sophistas error invexit novus,

405 qui non colendos esse divos disputent ?

406 Nunc dogma nobis christianum nascitur,

407 post evolutos mille demum consules

408 ab urbe Roma, ne retexam Nestoras.

409 Quidquid novellum surgit, olim non fuit.

410 Vis summa rerum nosse ? Pyrram consule !

411 Ubi iste vester tunc erat summus Deus,

412 divum favore cum puer Mavortius

413 fundaret arcem septicollem Romulus ?

414 Quod Roma pollet auspicato condita,

415 Jovi Statori debet et dis ceteris.

416 Hoc sanctum ab aevo est, hoc ab atavis traditum :

417 placanda nobis pro triumphis principis

418 delubra, faustus ut secundet gloriam

419 procinctus utque subjugatis hostibus

420 ductor quietum frenet orbem legibus.

421 Accingere ergo, quisquis es, nequissime,

422 pro principali rite nobiscum deos

423 orare vita vel, quod hostem publicum

424 pati necesse est, solve poenam sanguine :

45

425 sprevisse templa respuisse est principem."

426 Tunc ille : "Numquam pro salute et maximis

427 fortissimisque principis cohortibus

428 aliter precabor, quam fidele ut militent,

429 Christique lymphis ut renascantur Patri,

430 capiant et ipsum caelitus Paraclitum,

431 ut idolorum respuant caliginem,

432 cernant ut illud lumen aeternae spei,

433 non suculentis influens obtutibus

434 nec corporales per fenestras emicans,

435 puris sed intus quod relucet mentibus.

436 Pupilla carnis crassa crassum perspicit

437 et res caduca, quod resolvendum est, videt,

438 liquidis videndis aptus est animae liquor,

439 natura fervens sola ferventissimae

440 divinitatis vim coruscantem capit.

441 Hoc, opto, lumen imperator noverit

442 tuus meusque, si velit fieri meus ;

443 nam si resistit christiano nomini,

444 meus ille talis imperator non erit ;

445 scelus jubenti, crede, numquam serviam."

446 "Statis, ministri ? " clamitans judex ait,

447 "statis manusque continetis vindices ?

448 Non rupta sulcis dissecatis viscera,

449 animam nec intus abditam rimamini,

450 erumpit unde vox profana in principem ? "

451 Scindunt utrumque milites teterrimi

452 mucrone hiulco pensilis latus viri,

453 sulcant per artus longa tractim vulnera,

454 obliqua rectis, recta transversis secant,

455 et jam retectis pectus albet ossibus.

456 Nitendo anhelant, diffluunt sudoribus,

457 cum sit quietus heros, in quem saeviunt.

458 Haec inter addit sponte Romanus loqui :

459 "Si quaeris, o praefecte, verum noscere,

460 hoc omne, quidquid lancinamur, non dolet.

461 Dolet, quod error pectori insedit tuo,

462 populos quod istos perditos tecum trahis.

463 Currunt frequentes undique ad spectaculum,

464 gentile vulgus, heu, gemenda corpora,

465 crudumque nostrae sortis exemplum tremunt.

466 Audite cuncti, clamo longe ac praedico,

467 emitto vocem de catasta celsior :

468 Christus paternae gloriae splendor, Deus,

469 rerum creator, noster idem particeps

470 spondet salutem perpetem credentibus ;

471 animae salutem, sola quae non occidit,

472 sed juge durans dispares casus subit :

473 aut luce fulget aut tenebris mergitur ;

474 Christum secuta patris intrat gloriam ;

475 disjuncta Christo mancipatur tartaro.

476 Curanda mercis qualitas, quaenam mihi

477 contingat olim perpetis substantiae ;

478 nam membra parvi pendo, quo pacto cadant,

479 casura certe lege naturae suae.

480 Instat ruina ; quod resolvendum est, ruat.

481 Nec distat, ignis et fidiculae saeviant,

482 an corpus aegrum languor asper torqueat,

46

483 cum saepe morbos major armet saevitas.

484 Non ungularum tanta vis latus fodit,

485 mucrone quanto dira pulsat pleurisis ;

486 nec sic inusta lamminis ardet cutis

487 ut febris atro felle venas exedit,

488 vel summa pellis ignis obductus coquit

489 papulasque fervor aestuosus excitat :

490 credas cremari stridulis cauteribus.

491 Miserum putatis, quod retortis pendeo

492 extentus ulnis, quod revelluntur pedes,

493 compago nervis quod sonat crepantibus :

494 sic hejulantes ossa clamant dividi,

495 nodosa torquet quos podagra et arthrisis.

496 Horretis omnes hasce carnificum manus :

497 num mitiores sunt manus medentium,

498 laniena quando saevit Hippocratica ?

499 Vivum secatur viscus et recens cruor

500 scalpella tinguit, dum putredo abraditur.

501 Putate ferrum triste chirurgos meis

502 inferre costis, quod secat salubriter ;

503 non est amarum, quo reformatur salus ;

504 videntur isti carpere artus tabidos,

505 sed dant medelam rebus intus vividis.

506 Quis nescit autem, quanta corruptela sit

507 contaminatae carnis ac solubilis ?

508 Sordet, tumescit, liquitur, faetet, dolet,

509 inflatur ira, solvitur libidine,

510 plerumque felle tincta livores trahit.

511 Aurum regestum nonne carni adquiritur ?

512 Inlusa vestis, gemma, bombyx, purpura

513 in carnis usum mille quaeruntur dolis ;

514 luxus vorandi carnis arvinam fovet ;

515 carnis voluptas omne per nefas ruit.

516 Medere, quaeso, carnifex, tantis malis,

517 concide, carpe fomitem peccaminum ;

518 fac ut, resecto debilis carnis situ,

519 dolore ab omni mens supersit libera,

520 nec gestet ultra quod tyrannus amputet.

521 Nec terrearis turba circumstantium :

522 hoc perdo solum, quod peribit omnibus,

523 regi, clienti pauperique et diviti.

524 Sic vernularum, sic senatorum caro

525 tabescit, imo cum sepulcro condita est.

526 Jactura vilis mordet et damnum leve,

527 si, quo carendum est, perdere extimescimus.

528 Cur, quod necesse est, non voluntas occupat,

529 natura cur non vertit in rem gloriae ?

530 Legale damnum deputemus praemiis.

531 Sed praemiorum forma quae sit fortibus,

532 videamus, illa nempe, quae numquam perit.

533 Caelo refusus subvolabit spiritus,

534 Dei Parentis perfruetur lumine,

535 regnante Christo stans in arce regia.

536 Quandoque caelum ceu liber plicabitur,

537 cadet rotati solis in terram globus ;

538 sphaeram ruina menstrualem destruet ;

539 Deus superstes solus et justi simul

540 cum sempiternis permanebunt angelis.

47

541 Contemne praesens utile, o prudens homo,

542 quod terminandum, quod relinquendum est tibi ;

543 omitte corpus, rem sepulcri et funeris,

544 tende ad futuram gloriam, perge ad Deum ;

545 agnosce, qui sis, vince mundum et saeculum ! "

546 Vixdum elocutus martyr hanc peregerat

547 orationem, cum furens interserit

548 Asclepiades : "Vertat ictum carnifex

549 in os loquentis inque maxillas manum

550 sulcosque acutos et fidiculas transferat.

551 Verbositatis ipse rumpatur locus,

552 scaturientes perdat ut loquacitas

553 sermonis auras perforatis follibus,

554 quibus sonandi nulla lex ponit modum ;

555 ipsa et loquentis verba torqueri volo."

556 Inplet jubentis dicta lictor inpius ;

557 charaxat ambas ungulis scribentibus

558 genas cruentis et secat faciem notis,

559 hirsuta barbis solvitur carptim cutis

560 et mentum adusque vultus omnis scinditur.

561 Martyr fluentem fatur inter sanguinem :

562 "Grates tibi, o praefecte, magnas debeo,

563 quod multa pandens ora jam Christum loquor :

564 artabat ampli nominis praeconium

565 meatus unus, impar ad laudes Dei.

566 Rimas patentes invenit vox edita,

567 multisque fusa rictibus reddit sonos

568 hinc inde plures et profatur undique

569 Christi Patrisque sempiternam gloriam :

570 tot ecce laudant ora, quot sunt vulnera."

571 Tali repressus cognitor constantia

572 cessare poenam praecipit ; tunc sic ait :

573 "Per Solis ignes juro, qui nostros dies

574 reciprocatis administrat circulis,

575 cujus recursu lux et annus ducitur,

576 ignes parandos jam tibi tristis rogi,

577 qui fine digno corpus istud devorent,

578 quod perseverans tam resistit nequiter

579 sacris vetustis nec dolorum spiculis

580 victum fatiscit fitque poenis fortius.

581 Quis hunc rigorem pectori injecit stupor ?

582 Mens obstinata est, corpus omne obcalluit.

583 Tantus novelli dogmatis regnat furor !

584 Hic nempe vester Christus haud olim fuit,

585 quem tu fateris ipse suffixum cruci."

586 "Haec illa crux est omnium nostrum salus",

587 Romanus inquit, "hominis haec redemptio est.

588 Scio incapacem te sacramenti, impie,

589 non posse caecis sensibus mysterium

590 haurire nostrum : nil diurnum nox capit.

591 Tamen in tenebris proferam claram facem ;

592 sanus videbit, lippus oculos obteget.

593 Removete lumen, dicet insanabilis ;

594 injuriosa est nil videnti claritas.

595 Audi, profane, quod gravatus oderis !

596 Regem perennem Rex perennis protulit

597 in se manentem nec minorem tempore,

598 quia tempus illum non tenet ; nam fons retro

48

599 exordiorum est et dierum et temporum ;

600 ex Patre Christus : hoc Pater quod Filius.

601 Hic se videndum praestitit mortalibus,

602 mortale corpus sumpsit inmortalitas,

603 ut, dum caducum portat aeternus Deus,

604 transire nostrum posset ad caelestia :

605 homo est peremptus et resurrexit Deus.

606 Congressa mors est membra gestanti Deo ;

607 dum nostra temptat, cessit inmortalibus.

608 Stultum putatis hoc, sophistae saeculi ;

609 sed stulta mundi summus elegit Pater,

610 ut stultus esset saeculi prudens Dei.

611 Antiquitatem Romuli et Mavortiam

612 lupam renarras primum et omen vulturum.

613 Si res novellas respuis, nil tam recens :

614 vix mille fastis inplet hanc aetatulam

615 cursus dierum conditore ab augure.

616 Sescenta possum regna pridem condita

617 proferre toto in orbe, si sit otium,

618 multo ante clara, quam capellam Gnosiam

619 suxisse fertur Juppiter, Martis pater.

620 Sed illa non sunt, haec et olim non erunt.

621 Crux ista Christi, quam novellam dicitis,

622 nascente mundo factus ut primum est homo,

623 expressa signis, expedita est litteris,

624 adventus ejus mille per miracula

625 praenuntiatus ore vatum consono.

626 Reges, prophetae judicesque et principes

627 virtute, bellis, cultibus sacris, stilo

628 non destiterunt pingere figuram crucis ;

629 crux praenotata, crux adumbrata est prius,

630 crucem vetusta combiberunt saecula.

631 Tandem retectis vocibusque propheticis

632 aetate nostra conprobata antiquitas

633 coram refulsit ore conspicabili,

634 ne fluctuaret veritas dubia fide,

635 si non pateret teste visu comminus.

636 Hinc nos et ipsum non perire credimus

637 corpus, sepulcro quod vorandum traditur,

638 quia Christus in se mortuum corpus cruci

639 secum excitatum vexit ad solium Patris

640 viamque cunctis ad resurgendum dedit.

641 Crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus,

642 nobis peremptus Christus et nobis Deus

643 Christus reversus, ipse qui moriens homo est,

644 natura duplex : moritur et mortem domat,

645 reditque in illud, quod perire nesciat.

646 Dixisse pauca sit satis de mysticis

647 nostrae salutis deque processu spei ;

648 jam jam silebo : margaritas spargere

649 Christi vetamur inter inmundos sues,

650 lutulenta sanctum ne terant animalia.

651 Sed quia profunda non licet luctarier

652 ratione tecum, consulamus proxima :

653 interrogetur ipsa naturalium

654 simplex sine arte sensuum sententia,

655 fuci imperitus fac ut adsit arbiter.

656 Da septuennem circiter puerum ant minus,

49

657 qui sit favoris liber et non oderit

658 quemquam nec ullum mentis in vitium cadat ;

659 periclitemur, quid recens infantia

660 dicat sequendum, quid novus sapiat vigor."

661 Hanc ille sancti martyris vocem libens

662 amplexus unum de caterva infantium

663 parvum nec olim lacte depulsum capi

664 captumque adesse praecipit : "Quidvis roga",

665 inquit, "sequamur, quod probarit pusio."

666 Romanus ardens experiri innoxiam

667 lactantis oris indolem : "Filiole", ait,

668 "dic, quid videtur esse verum et congruens,

669 unumne Christum colere et in Christo Patrem,

670 an conprecari mille formarum deos ? "

671 Adrisit infans nec moratus rettulit :

672 "Est quidquid illud, quod ferunt homines deum,

673 unum esse oportet, et, quod uni, est unicum.

674 Cum Christus hoc sit, Christus est verus Deus,

675 genera deorum multa nec pueri putant."

676 Stupuit tyrannus sub pudore fluctuans ;

677 nec vim decebat innocenti aetatulae

678 inferre leges nec loquenti talia

679 furor sinebat efferatus parcere :

680 "Quis auctor", inquit, "vocis est hujus tibi ? "

681 Respondit ille : "Mater et matri Deus :

682 illa ex parente spiritu docta imbibit,

683 quo me inter ipsa pasceret cunabula ;

684 ego ut gemellis uberum de fontibus

685 lac parvus hausi, Christum et hausi credere."

686 "Ergo ipsa mater adsit", exclamat, "cedo",

687 Asclepiades, "disciplinae et exitum

688 tristem suae magistra spectet impia ;

689 male eruditi torqueatur funere

690 infantis orba, quemque corrupit, fleat.

691 Absit, ministros vilis ut muliercula

692 nostros fatiget : quantulus autem dolor

693 vexabit artus mortis auxilio brevis !

694 Oculi parentis punientur acrius,

695 quam si cruentae membra carpant ungulae."

696 Vix haec profatus pusionem praecipit

697 sublime tollant et manu pulsent nates,

698 mox et remota veste virgis verberent

699 tenerumque duris ictibus tergum secent,

700 plus unde laetis quam cruoris defluat.

701 Quae cautis illud perpeti spectaculum,

702 quis ferre possit aeris aut ferri rigor ?

703 Impacta quotiens corpus attigerat salix,

704 tenui rubebant sanguine uda vimina,

705 quem plaga flerat roscidis livoribus.

706 Ferunt minaces verberantium genas

707 inlacrimasse sponte dimanantibus

708 guttis per ora barbarum frementia,

709 scribas et ipsos et coronam plebium

710 proceresque siccis non stetisse visibus.

711 At sola mater hisce lamentis caret ;

712 soli sereno frons renidet gaudio :

713 stat in piorum corde pietas fortior,

714 amore Christi contumax doloribus,

50

715 firmatque sensum mollis indulgentiae.

716 Sitire sese parvus exclamaverat :

717 animae aestuantis ardor in cruciatibus

718 hoc exigebat, lymphae ut haustum posceret ;

719 quem torva mater eminus triste intuens

720 vultu et severis vocibus sic increpat :

721 "Puto, imbecillo, nate, turbaris metu

722 et te doloris horror adflictum domat.

723 Non hanc meorum viscerum stirpem fore

724 Deo spopondi, non in hanc spem gloriae

725 te procreavi, cedere ut leto scias.

726 Aquam bibendam postulas, cum sit tibi

727 fons ille vivus praesto, qui semper fluit

728 et cuncta solus inrigat viventia,

729 intus forisque spiritum et corpus simul,

730 aeternitatem largiens potantibus.

731 Venies ad illud mox fluentum, si modo

732 animo ac medullis solus ardor aestuet

733 videre Christum, quod semel potum adfatim

734 sic sedat omnem pectoris flagrantiam,

735 vita ut beata jam sitire nesciat.

736 Hic, hic bibendus, nate, nunc tibi est calix,

737 mille in Bethleem quem biberunt parvuli :

738 oblita lactis et papillarum immemor

739 aetas amaris, mox deinde dulcibus

740 refecta poclis mella sumpsit sanguinis.

741 Exemplum ad istud nitere, o fortis puer,

742 generosa prolis matris et potentia !

743 Omnes capaces esse virtutum Pater

744 mandavit annos, neminem excepit diem,

745 ipsis triumphos adnuens vagitibus.

746 Scis, saepe dixi, cum docenti adluderes

747 et garrulorum signa verborum dares,

748 Isaac fuisse parvulum patri unicum,

749 qui, cum immolandus aram et ensem cerneret,

750 ultro sacranti colla praebuerit seni.

751 Narravi et illud nobile ac memorabile

752 certamen, una matre quod septem editi

753 gessere pueri, sed tamen factis viri,

754 hortante eadem matre in ancipiti exitu,

755 poenae et coronae sanguini ut ne parcerent.

756 Videbat ipsos apparatus funerum

757 praesens suorum nec movebatur parens,

758 laetata, quotiens aut olivo stridula

759 sartago frixum torruisset puberem,

760 dira aut cremasset lamminarum inpressio.

761 Comam cutemque verticis revulserat

762 a fronte tortor, nuda testa ut tegmine

763 cervicem adusque dehonestaret caput ;

764 clamabat illa : "Patere, gemmis vestiet

765 apicem hunc corona regio ex diademate."

766 Linguam tyrannus amputari jusserat

767 uni ex ephebis ; mater aiebat : "Satis

768 jam parta nobis gloria est, pars optima

769 Deo inmolatur ecce nostri corporis ;

770 digna est fidelis lingua, quae sit hostia.

771 Interpres animi, enuntiatrix sensuum,

772 cordis ministra, praeco operti pectoris,

51

773 prima offeratur in sacramentum necis

774 et sit redemptrix prima membrorum omnium ;

775 ducem dicatam mox sequentur cetera."

776 His Maccabeos incitans stimulis parens

777 hostem subegit subjugatum septies,

778 quot feta natis, tot triumphis inclyta ;

779 me partus unus ut feracem gloriae,

780 mea vita, praestet, in tua est situm manu.

781 Per hujus alvi fida conceptacula,

782 per hospitalem mense bis quino larem,

783 si dulce nostri pectoris nectar tibi,

784 si molle gremium, grata si crepundia,

785 persiste et horum munerum auctorem adsere !

786 Quanam arte nobis vivere intus coeperis,

787 nihilumque et illud, unde corpus, nescio ;

788 novit animator solus et factor tui ;

789 impendere ipsi, cujus ortus munere es,

790 bene in datorem, quod dedit, refuderis".

791 Talia canente matre jam laetus puer

792 virgas strepentes et dolorem verberum

793 ridebat. Hic tum cognitor pronuntiat :

794 "Claudatur infans carcere et tanti mali

795 Romanus auctor torqueatur acrius."

796 Illum recentes per cicatricum vias

797 denuo exarabant, quaque acutum traxerant

798 paulo ante ferrum, mox recrudescentibus

799 plagis apertas persequebantur notas ;

800 quos jam superbus victor ignavos vocat.

801 "O non virile robur, o molles manus !

802 Unam labantis dissipare tam diu

803 vos non potesse fabricam corpusculi !

804 Vix jam cohaeret nec tamen penitus cadit

805 vincens lacertos dexterarum inertium.

806 Citius cadaver dentibus carpunt canes

807 longeque morsus vulturum efficacior

808 ad devorandas carnis offas mortuae ;

809 languetis imbelli fame ac fatiscitis ;

810 gula est ferina, sed socors edacitas."

811 Exarsit istis turbida ira judicis

812 seque in supremam concitat sententiam :

813 "Si te morarum paenitet, finem citum

814 subeas, licebit : ignibus vorabere

815 damnatus et favilla jam tenuis fies."

816 Abiens at ille, cum foro abriperent virum

817 truces ministri, pone respectans ait :

818 "Appello ab ista, perfide, ad Christum meum

819 crudelitate, non metu mortis tremens,

820 sed ut probetur esse nil, quod judicas".

821 "Quid differo", inquit ille, "utrosque perdere,

822 puerum ac magistrum, conplices sectae inpiae ?

823 Gladius recidat vile vix hominis caput

824 infantis, istum flamma vindex concremet ;

825 sit his sub uno fine dispar exitus."

826 Perventum ad ipsum caedis implendae locum.

827 Natum gerebat mater amplexu et sinu,

828 ut primitivum crederes fetum geri

829 Deo offerendum sancti Abelis ferculo,

830 lectum ex ovili, puriorem ceteris.

52

831 Puerum poposcit carnifex ; mater dedit,

832 nec immorata est fletibus, tantum osculum

833 inpressit unum : "Vale", ait, "dulcissime,

834 et, cum beatus regna Christi intraveris,

835 memento matris, jam patrone ex filio ! "

836 Dixit. Deinde, dum ferit cerviculam

837 percussor ense, docta mulier psallere

838 hymnum canebat carminis Davitici :

839 "Pretiosa sancti mors sub aspectu Dei,

840 tuus ille servus, prolis ancillae tuae."

841 Talia retexens explicabat pallium

842 manusque tendebat sub ictu et sanguine,

843 venarum ut undam profluam manantium

844 et palpitantis oris exciperet globum :

845 excepit et caro adplicavit pectori.

846 At parte campi ex altera inmanem pyram

847 texebat ustor fumidus pinu arida,

848 sarmenta mixtim subdita et faeni struem

849 spargens liquato rore ferventis picis,

850 quo flamma pastu cresceret ferocius.

851 Et jam retortis bracchiis furca eminus

852 Romanus actus ingerebatur rogo :

853 "Scio", inquit ille, "non futurum, ut concremer,

854 nec passionis hoc genus datum est mihi,

855 et restat ingens quod fiat miraculum."

856 Haec ejus orsa sequitur inmensus fragor

857 nubis ruentis ; nimbus undatim nigro

858 praeceps aquarum flumine ignes obruit.

859 Alunt olivo semicombustas faces,

860 sed vincit imber jam madentem fomitem.

861 Trepidare teter carnifex rebus novis

862 turbatus et, qua posset arte, insistere,

863 versare torres cum favillis umidis,

864 prunas maniplis confovere stuppeis

865 et semen ignis inter undas quaerere.

866 Quod cum tumenti nuntiatum judici,

867 commovit iram fellis inplacabilis :

868 "Quousque tandem summus hic nobis magus

869 inludet", inquit, "Thessalorum carmine

870 poenam peritus vertere in ludibrium ?

871 Fortasse cervix, si secandam jussero,

872 flecti sub ensem non patebit vulneri,

873 vel amputatum plaga collum dividens

874 rursus coibit ac reglutinabitur

875 umerisque vertex eminebit additus.

876 Temptemus igitur ante partem quampiam

877 truncare ferro corporis superstitis,

878 ne morte simpla criminosus multiplex

879 cadat vel una perfidus caede oppetat :

880 quot membra gestat, tot modis pereat volo.

881 Libet experiri, Lerna sicut traditur,

882 utrum renatis pullulascat artubus

883 ac se inminuti corporis damnis novum

884 instauret : ipse praesto erit tunc Hercules

885 hydrina suetus ustuire vulnera.

886 Jam nunc secandi doctus adsit artifex,

887 qui cuncta norit viscerum confinia

888 vel nexa nervis disparare vincula :

53

889 date hunc, revulsis qui medetur ossibus

890 aut fracta nodis sarciens conpaginat.

891 Linguam priorem detrahat radicitus,

892 quae corpore omni sola vivit nequior ;

893 illa et procaci pessima in nostros deos

894 invecta motu fas profanavit vetus

895 audax et ipsi non pepercit principi."

896 Aristo quidam medicus accitus venit,

897 proferre linguam praecipit. Profert statim

898 martyr retectam, pandit ima et faucium.

899 Ille et palatum tractat et digito exitum

900 vocis pererrans vulneri explorat locum.

901 Linguam deinde longe ab ore protrahens

902 scalpellum in usque guttur insertans agit.

903 Illo secante fila sensim singula

904 numquam momordit martyr aut os dentibus

905 conpressit artis nec cruorem sorbuit.

906 Inmotus et patente rictu constitit,

907 dum sanguis extra defluit scaturiens ;

908 perfusa pulcher menta russo stemmate

909 fert et cruenti pectoris spectat decus,

910 fruiturque et ostro vestis ut jam regiae.

911 Praefectus ergo ratus elinguem virum

912 cogi ad sacrandum posse, cum verbis carens

913 nil in deorum blateraret dedecus,

914 jubet reduci jam tacentem ac debilem

915 multo loquentis turbine olim territus.

916 Reponit aras ad tribunal denuo

917 et tus et ignem vividum in carbonibus

918 taurina et exta vel suilla abdomina ;

919 ingressus ille, ut hos paratus perspicit,

920 insufflat, ipsos ceu videret daemonas.

921 Inridet hoc Asclepiades laetior,

922 addit deinde : "Numquid inclementius,

923 sicut solebas, es paratus dicere ?

924 Effare quidvis ac perora et dissere ;

925 permitto, vocem libere ut exerceas."

926 Romanus, alto corde suspirans diu,

927 gemitu querellam traxit et sic orsus est :

928 "Christum loquenti lingua numquam defuit,

929 nec verba quaeras quo regantur organo,

930 cum praedicatur ipse verborum dator.

931 Qui fecit, ut vis vocis expressa intimo

932 pulmone et oris torta sub testudine

933 nunc ex palato det repercussos sonos,

934 nunc temperetur dentium de pectine

935 sitque his agendis lingua plectrum mobile,

936 si mandet idem faucium sic fistulas

937 spirare flatu concinentes consono,

938 ut verba in ipsis explicent meatibus,

939 vel exitu oris, cymbalis profarier

940 nunc pressa parce labra, nunc hiantia,

941 dubitasne verti posse naturae statum,

942 cui facta forma est, qualis esset primitus ?

943 Hanc nempe factor vertere, ut libet, potest

944 positasque leges texere ac retexere,

945 linguam loquella ne ministram postulet.

946 Vis scire nostri numinis potentiam ?

54

947 Fluctus liquentis aequoris pressit pede,

948 natura fluxa ac tenuis in solidum coit :

949 quam dispar illis legibus, quis condita est !

950 Solet natatus ferre, fert vestigia.

951 Habet usitatum munus hoc divinitas,

952 quae vera nobis colitur in Christo et Patre,

953 mutis loquellam, percitum claudis gradum,

954 surdis fruendam reddere audientiam,

955 donare caecis lucis insuetae diem.

956 Haec si quis amens fabulosa existimat,

957 vel ipse tute si parum fidelia

958 rebare pridem, vera cognoscas licet :

959 habes loquentem, cujus amputaveras

960 linguam : probatis cede jam miraculis."

961 Horror stupentem persecutorem subit,

962 timorque et ira pectus in caliginem

963 vertere : nescit, vigilet anne somniet ;

964 miratur haerens, quod sit ostenti genus ;

965 formido frangit, armat indignatio.

966 Nec vim domare mentis effrenae potest

967 nec, quo furoris tela vertat, invenit.

968 Postremo medicum saevus insontem jubet

969 reum citari, nundinatum hunc arguit,

970 mercede certa pactus ut conluderet,

971 aut ferrum in ore nil agens et irritum

972 versasse frustra seu retunsis tactibus

973 aut arte quadam vulnus inlatum breve,

974 quod sauciata parte linguam laederet

975 nervos nec omnes usque quaque abscideret.

976 Manere salvam vocis harmoniam probe ;

977 non posse inani concavo verba exprimi,

978 quae concrepare ligula moderatrix facit.

979 Esto, ut resultet spiritus vacuo specu,

980 echo sed extat inde, non oratio.

981 Veris refutat medicus hanc calumniam :

982 "Scrutare vel tu nunc latebras faucium,

983 intraque dentes curiosum pollicem

984 circumfer, haustus vel patentes inspice,

985 lateatne quidquam quod regat spiramina.

986 Quamquam forassem forte si puncto levi

987 tenuive linguam contigissem vulnere,

988 titubante plectro fatus esset debilis ;

989 nam cum magistra vocis in vitium cadit,

990 usus necesse est et loquendi intercidat.

991 Fiat periclum, si placet, cujusmodi

992 edat querellam quadrupes lingua eruta,

993 elinguis et quem porca grunnitum strepat,

994 cui vox fragosa, clamor est inconditus,

995 probabo mutam nil sonare stridulum.

996 Testor salutem principis me simplici

997 functum secantis arte, judex optime,

998 servisse jussis absque fraude publicis ;

999 sciat hic, quis illi verba suggillet deus,

1000 ego, unde mutus sit disertus, nescio."

1001 His sese Aristo purgat, at contra inpium

1002 nil haec latronem christianorum movent ;

1003 magis magisque fertur in vesaniam.

1004 Quaerit, alienus sanguis ille asperserit

55

1005 virum, suone fluxerit de vulnere.

1006 Respondit his Romanus : "Eccum, praesto sum ;

1007 meus iste sanguis verus est, non bubulus.

1008 Agnoscis illum, quem loquor, miserrime

1009 pagane, vestri sanguinem sacrum bovis,

1010 cujus litata caede permadescitis ?

1011 Summus sacerdos nempe sub terram scrobe

1012 acta in profundum consecrandus mergitur,

1013 mire infulatus festa vittis tempora

1014 nectens, corona tum repexus aurea,

1015 cinctu Gabino sericam fultus togam.

1016 Tabulis superne strata texunt pulpita

1017 rimosa rari pegmatis conpagibus,

1018 scindunt subinde vel terebrant aream

1019 crebroque lignum perforant acumine,

1020 pateat minutis ut frequens hiatibus.

1021 Huc taurus ingens fronte torva et hispida

1022 sertis revinctus aut per armos floreis

1023 aut impeditis cornibus deducitur,

1024 nec non et auro frons coruscat hostiae

1025 saetasque fulgor brattealis inficit.

1026 Hic ut statuta est inmolanda belua,

1027 pectus sacrato dividunt venabulo ;

1028 eructat amplum vulnus undam sanguinis

1029 ferventis inque texta pontis subditi

1030 fundit vaporum flumen et late aestuat.

1031 Tum per frequentes mille rimarum vias

1032 inlapsus imber tabidum rorem pluit,

1033 defossus intus quem sacerdos excipit,

1034 guttas ad omnes turpe subjectans caput,

1035 et veste et omni putrefactus corpore.

1036 Quin os supinat, obvias offert genas,

1037 supponit aures, labra, nares obicit,

1038 oculos et ipsos perluit liquoribus,

1039 nec jam palato parcit et linguam rigat,

1040 donec cruorem totus atrum conbibat.

1041 Postquam cadaver sanguine egesto rigens

1042 compage ab illa flamines retraxerint,

1043 procedit inde pontifex visu horridus,

1044 ostentat udum verticem, barbam gravem,

1045 vittas madentes atque amictus ebrios.

1046 Hunc inquinatum talibus contagiis,

1047 tabo recentis sordidam piaculi,

1048 omnes salutant atque adorant eminus,

1049 vilis quod illum sanguis et bos mortuus

1050 foedis latentem sub cavernis laverint.

1051 Addamus illam, vis, hecatomben tuam,

1052 centena ferro cum cadunt animalia

1053 variaque abundans caede restagnat cruor,

1054 vix ut cruentis augures natatibus

1055 possint meare per profundum sanguinis ?

1056 Sed quid macellum pingue pulvinarium,

1057 quid maximorum lancinatores gregum

1058 eviscerata carne crudos criminor ?

1059 Sunt sacra, quando vosmet ipsi exciditis,

1060 votivus et cum membra detruncat dolor.

1061 Cultrum in lacertos exerit fanaticus,

1062 sectisque Matrem bracchiis placat deam ;

56

1063 furere ac rotari jus putatur mysticum ;

1064 parca ad secandum dextra fertur inpia,

1065 caelum meretur vulnerum crudelitas.

1066 Ast hic metenda dedicat genitalia,

1067 numen reciso mitigans ab inguine ;

1068 offert pudendum semivir donum deae,

1069 illam revulsa masculini germinis

1070 vena effluenti pascit auctam sanguine.

1071 Uterque sexus sanctitati displicet,

1072 medium retentat inter alternum genus :

1073 mas esse cessat ille nec fit femina.

1074 Felix deorum mater inberbes sibi

1075 parat ministros lenibus novaculis.

1076 Quid, cum sacrandus accipit sphragitidas ?

1077 Acus minutas ingerunt fornacibus ;

1078 his membra pergunt urere, ut igniverint ;

1079 quamcumque partem corporis fervens nota

1080 stigmarit, hanc sic consecratam praedicant.

1081 Functum deinde cum reliquit spiritus

1082 et ad sepulcrum pompa fertur funeris,

1083 partes per ipsas inprimuntur bratteae,

1084 insignis auri lammina obducit cutem,

1085 tegitur metallo, quod perustum est ignibus.

1086 Has ferre poenas cogitur gentilitas,

1087 hac dii coercent lege cultores suos :

1088 sic Daemon ipse ludit hos quos ceperit ;

1089 docet execrandas ferre contumelias,

1090 tormenta inuri mandat infelicibus.

1091 At noster iste sanguis ex vestra fluit

1092 crudelitate, vos tyrannide inpia

1093 exulceratis innocentum corpora.

1094 Si vos sinatis, incruente vivimus,

1095 at si cruente puniamur, vincimus.

1096 Sed jam silebo, finis instat debitus,

1097 finis malorum, passionis gloria ;

1098 jam non licebit, inprobe, ut licuit modo,

1099 torquere nostra vel secare viscera,

1100 cedas necesse est victus et jam desinas."

1101 "Cessabit equidem tortor et sector dehinc",

1102 judex minatur, "sed peremptoris manus

1103 succedet illis, strangulatrix faucium,

1104 aliter silere nescit oris garruli

1105 vox inquieta, quam tubam si fregero."

1106 Dixit foroque protrahi jussit virum,

1107 trudi in tenebras noxialis carceris,

1108 elidit illic fune collum martyris

1109 lictor nefandus. Sic peracta est passio,

1110 anima absoluta vinculis caelum petit.

1111 Gesta intimasse cuncta fertur principi

1112 praefectus, addens ordinem voluminum,

1113 seriemque tantae digerens tragoediae ;

1114 laetatus omne crimen in fasces refert

1115 suum tyrannus chartulis vivacibus.

1116 Illas sed aetas conficit diutina,

1117 fuligo fuscat, pulvis obducit situ,

1118 carpit senectus aut ruinis obruit ;

1119 inscripta Christo pagina inmortalis est

1120 nec obsolescit ullus in caelis apex.

57

1121 Excepit adstans angelus coram Deo

1122 et quae locutus martyr et quae pertulit,

1123 nec verba solum disserentis condidit,

1124 sed ipsa pingens vulnera expressit stilo

1125 laterum, genarum pectorisque et faucium.

1126 Omnis notata est sanguinis dimensio,

1127 ut quamque plagam sulcus exaraverit,

1128 altam, patentem, proximam, longam, brevem,

1129 quae vis doloris quive segmenti modus,

1130 guttam cruoris ille nullam perdidit.

1131 Hic in regestis est liber caelestibus,

1132 monumenta servans laudis indelebilis,

1133 relegendus olim sempiterno judici,

1134 libramine aequo qui malorum pondera

1135 et praemiorum conparabit copias.

1136 Vellem sinister inter haedorum greges,

1137 ut sum futurus, eminus dinoscerer,

1138 atque hoc precante diceret Rex optimus :

1139 "Romanus orat, transfer hunc haedum mihi,

1140 sit dexter agnus, induatur vellere."

AD VALERIANUM EPISCOPUM DE PASSIONE HIPPOLYTI BEATISSIMI MARTYRIS

P11 v.1 Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe

2 vidimus, o Christi Valeriane sacer.

3 Incisos tumulis titulos et singula quaeris

4 nomina : difficile est, ut replicare queam,

5 Tantos justorum populos furor inpius hausit,

6 cum coleret patrios Troia Roma deos.

7 Plurima litterulis signata sepulcra loquuntur

8 martyris aut nomen aut epigramma aliquod ;

9 sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas

10 marmora, quae solum significant numerum.

11 Quanta virum jaceant congestis corpora acervis,

12 nosse licet, quorum nomina nulla legas.

13 Sexaginta illic defossas mole sub una

14 reliquias memini me didicisse hominum,

15 quorum solus habet conperta vocabula Christus,

16 utpote quos propriae junxit amicitiae.

17 Haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes

18 rerum apices veterum per monumenta sequor,

19 invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati

20 presbiter attigerat nostra sequenda negans,

21 usque ad martyrii provectum insigne tulisse

22 lucida sanguinei praemia supplicii.

23 Nec mirere senem perversi dogmatis olim

24 munere ditatum catholicae fidei.

25 Cum jam vaesano victor raperetur ab hoste

26 exultante anima carnis ad exitium,

27 plebis amore suae multis comitantibus ibat ;

28 consultus quaenam secta foret melior,

29 respondit : "Fugite, o miseri, execranda Novati

30 scismata, catholicis reddite vos populis !

31 Una fides vigeat, prisco quae condita templo est,

32 quam Paulus retinet quamque cathedra Petri.

33 Quae docui, docuisse piget : venerabile martyr

58

34 cerno, quod a cultu rebar abesse dei."

35 His ubi detorsit laevo de tramite plebem

36 monstravitque sequi, qua via dextra vocat,

37 seque ducem recti spretis anfractibus idem

38 praebuit, erroris qui prius auctor erat,

39 sistitur insano rectori christicolas tunc

40 ostia vexanti per Tiberina viros.

41 Illo namque die Roma secesserat, ipsos

42 peste suburbanos ut quateret populos,

43 non contentus humum celsae intra moenia Romae

44 tinguere justorum caedibus assiduis.

45 Janiculum cum jam madidum, fora, rostra, Suburam

46 cerneret eluvie sanguinis affluere,

47 protulerat rabiem Tyrreni ad litoris oram

48 quaeque loca aequoreus proxima portus habet.

49 Inter carnifices et constipata sedebat

50 officia extructo celsior in solio,

51 discipulos fidei detestandique rebelles

52 idolii ardebat dedere perfidiae.

53 Carcereo crinita situ stare agmina contra

54 jusserat horrendis excrucianda modis.

55 Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra

56 stridere, virgarum concrepitare fragor,

57 ungula fixa cavis costarum cratibus altos

58 pandere secessus et lacerare jecur.

59 Ac jam lassatis judex tortoribus ibat

60 in furias cassa cognitione fremens

61 (nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus

62 supplicia, auderet qui vitiare animam).

63 Inde furens quaesitor ait : "Jam, tortor, ab unco

64 desine, si vana est quaestio, morte agito.

65 Huic abscide caput, crux istum tollat in auras

66 viventesque oculos offerat alitibus ;

67 hos rape praecipites et vinctos conice in ignem ;

68 sit pyra, quae multos devoret una reos.

69 En tibi, quos properes rimosae inponere cumbae,

70 pellere et in medii stagna profunda freti.

71 Quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor

72 vexerit et tumidis caesa labarit aquis,

73 dissociata putrem laxent tabulata carinam,

74 conceptumque bibant undique naufragium.

75 Squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum

76 belua consumptis cruda cadaveribus."

77 Haec persultanti celsum subito ante tribunal

78 offertur senior nexibus inplicitus.

79 Stipati circum juvenes clamore ferebant

80 ipsum christicolis esse caput populis :

81 si foret extinctum propere caput, omnia vulgi

82 pectora Romanis sponte sacranda deis.

83 Insolitum leti poscunt genus et nova poenae

84 inventa, exemplo quo trepident alii.

85 Ille supinata residens cervice : "Quis", inquit,

86 "dicitur ? " adfirmant dicier Hippolytum.

87 "Ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque jugales

88 intereatque feris dilaceratus equis."

89 Vix haec ille, duo cogunt animalia freni

90 ignara insueto subdere colla jugo,

91 non stabulis blandive manu palpata magistri

59

92 imperiumque equitis ante subacta pati,

93 sed campestre vago nuper pecus e grege captum,

94 quod pavor indomito corde ferinus agit.

95 Jamque reluctantes sociarant vincula bigas

96 oraque discordi foedere nexuerant ;

97 temonis vice funis inest, qui terga duorum

98 dividit et medius tangit utrumque latus,

99 deque jugo in longum se post vestigia retro

100 protendens trahitur transit et ima pedum.

101 Hujus ad extremum, sequitur qua pulvere summo

102 cornipedum refugas orbita trita vias,

103 crura viri innectit laqueus nodoque tenaci

104 adstringit plantas cumque rudente ligat.

105 Postquam conposito satis instruxere paratu

106 martyris ad poenam verbera, vincla, feras,

107 instigant subitis clamoribus atque flagellis,

108 iliaque infestis perfodiunt stimulis.

109 Ultima vox audita senis venerabilis haec est :

110 "Hi rapiant artus ; tu rape, Christe, animam ! "

111 Prorumpunt alacres caecoque errore feruntur,

112 qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.

113 Incendit feritas, rapit impetus et fragor urget,

114 nec cursus volucer mobile sentit onus.

115 Per silvas, per saxa ruunt, non ripa retardat

116 fluminis aut torrens oppositus cohibet ;

117 prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt,

118 prona, fragosa petunt, ardua transiliunt.

119 Scissa minutatim labefacto corpore frusta

120 carpit spinigeris stirpibus hyrtus ager.

121 Pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret,

122 parte rubent frondes, parte madescit humus.

123 Exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo

124 multicolor fucus digerit omne nefas ;

125 picta super tumulum species liquidis viget umbris,

126 effigians tracti membra cruenta viri.

127 Rorantes saxorum apices vidi, optime papa,

128 purpureasque notas vepribus impositas.

129 Docta manus virides imitando effingere dumos

130 luserat et minio russeolam saniem.

131 Cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo

132 membra per incertos sparsa jacere situs.

133 Addiderat caros gressu lacrimisque sequentes,

134 devia quo fractum semita monstrat iter.

135 Maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant

136 inplebantque sinus visceribus laceris.

137 Ille caput niveum conplectitur ac reverendam

138 canitiem molli confovet in gremio ;

139 hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas

140 et genua et crurum fragmina nuda legit.

141 Palliolis etiam bibulae siccantur harenae,

142 ne quis in infecto pulvere ros maneat.

143 Si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis

144 insidet, hunc omnem spongia pressa rapit.

145 Nec jam densa sacro quidquam de corpore silva

146 obtinet aut plenis fraudat ab exequiis.

147 Cumque recensetis constaret partibus ille,

148 corporis integri qui fuerat numerus,

149 nec purgata aliquid deberent avia toto

60

150 ex homine extersis frondibus et scopulis,

151 metando eligitur tumulo locus ; Ostia linquunt,

152 Roma placet, sanctos quae teneat cineres.

153 Haud procul extremo culta ad pomeria vallo

154 mersa latebrosis crypta patet foveis.

155 Hujus in occultum gradibus via prona reflexis

156 ire per anfractus luce latente docet.

157 Primas namque fores summo tenus intrat hiatu

158 inlustratque dies limina vestibuli.

159 Inde ubi progressu facili nigrescere visa est

160 nox obscura loci per specus ambiguum,

161 occurrunt celsis immissa foramina tectis,

162 quae jaciant claros antra super radios.

163 Quamlibet ancipites texant hinc inde recessus

164 arta sub umbrosis atria porticibus,

165 at tamen excisi subter cava viscera montis

166 crebra terebrato fornice lux penetrat.

167 Sic datur absentis per subterranea solis

168 cernere fulgorem luminibusque frui.

169 Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,

170 propter ubi adposita est ara dicata Deo.

171 Illa sacramenti donatrix mensa eademque

172 custos fida sui martyris adposita ;

173 servat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro,

174 pascit item sanctis Tibricolas dapibus.

175 Mira loci pietas et prompta precantibus ara

176 spes hominum placida prosperitate juvat.

177 Hic corruptelis animique et corporis aeger

178 oravi quotiens stratus, opem merui.

179 Quod laetor reditu, quod re, venerande sacerdos,

180 conplecti licitum est, scribo quod haec eadem,

181 Hippolyto scio me debere, Deus cui Christus

182 posse dedit, quod quis postulet, adnuere.

183 Ipsa, illas animae exuvias quae continet intus,

184 aedicula argento fulgurat ex solido.

185 Praefixit tabulas dives manus aequore levi

186 candentes, recavum quale nitet speculum ;

187 nec Pariis contenta aditus obducere saxis

188 addidit ornando clara talenta operi.

189 Mane salutatum concurritur : omnis adorat

190 pubis, eunt, redeunt solis adusque obitum.

191 Conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos

192 permixtim populos religionis amor.

193 Oscula perspicuo figunt inpressa metallo,

194 balsama defundunt, fletibus ora rigant.

195 Jam cum se renovat decursis mensibus annus

196 natalemque diem passio festa refert,

197 quanta putas studiis certantibus agmina cogi

198 quaeve celebrando vota coire Deo !

199 Urbs augusta suos vomit effunditque Quirites,

200 una et patricios ambitione pari

201 Confundit plebeia phalanx umbonibus aequis

202 discrimen procerum praecipitante fide.

203 Nec minus Albanis acies se candida portis

204 explicat et longis ducitur ordinibus ;

205 exultant fremitus variarum hinc inde viarum,

206 indigena et Picens plebs et Etrusca venit.

207 Concurrit Samnitis atrox, habitator et altae

61

208 Campanus Capuae, jamque Nolanus adest ;

209 quisque sua laetus cum conjuge dulcibus et cum

210 pigneribus rapidum carpere gestit iter.

211 Vix capiunt patuli populorum gaudia campi,

212 haeret et in magnis densa cohors spatiis.

213 Angustum tantis illud specus esse catervis

214 haud dubium est, ampla fauce licet pateat.

215 Stat sed juxta aliud, quod tanta frequentia templum

216 tunc adeat cultu nobile regifico,

217 parietibus celsum sublimibus atque superba

218 majestate potens muneribusque opulens.

219 Ordo columnarum geminus laquearia tecti

220 sustinet auratis suppositus trabibus.

221 Adduntur graciles tecto breviore recessus,

222 qui laterum seriem jugiter exsinuent.

223 At medios aperit tractus via latior alti

224 culminis exsurgens editiore apice.

225 Fronte sub adversa gradibus sublime tribunal

226 tollitur, antistes praedicat unde Deum.

227 Plena laborantes aegre domus accipit undas

228 artaque confertis aestuat in foribus

229 maternum pandens gremium, quo condat alumnos

230 ac foveat, fetos adcumulata sinus.

231 Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma

232 Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat

233 prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,

234 annua festa inter dinumerare velim.

235 Crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus,

236 lucis honoratae praemia restituens.

237 Inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni

238 Eulaliaeque dies currat et iste tibi.

239 Sic te pro populo, cujus tibi credita vita est,

240 orantem Christus audiat omnipotens ;

241 sic tibi de pleno lupus excludatur ovili,

242 agna nec ulla tuum capta gregem minuat ;

243 sic me gramineo remanentem denique campo

244 sedulus aegrotam pastor ovem referas ;

245 sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis,

246 raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.

PASSIO APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

P12 v.1 "Plus solito coeunt ad gaudia ; dic, amice, quid sit !

2 Romam per omnem cursitant ovantque."

3 "Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi,

4 Pauli atque Petri nobilis cruore.

5 Unus utrumque dies, pieno tamen innovatus anno,

6 vidit superba morte laureatum.

7 Scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo,

8 binis dicatum caespitem tropaeis,

9 et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem

10 bis fluxit imber sanguinis per herbas.

11 Prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis,

12 pendere jussum praeminente ligno.

13 Ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis

14 ambire tanti gloriam magistri,

62

15 exigit, ut pedibus mersum caput inprimant supinis,

16 quo spectet imum stipitem cerebro.

17 Figitur ergo manus subter, sola versus in cacumen,

18 hoc mente major, quo minor figura.

19 Noverat ex humili caelum citius solere adiri,

20 dejecit ora spiritum daturus.

21 Ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni

22 diemque eundem sol reduxit ortus,

23 evomit in jugulum Pauli Nero fervidum furorem,

24 jubet feriri gentium magistrum.

25 Ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum :

26 "Ad Christum eundum est, jam resolvor", inquit.

27 Nec mora, protrahitur, poenae datur, inmolatur ense ;

28 non hora vatem, non dies fefellit.

29 Dividit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa,

30 inter sacrata dum fluit sepulcra.

31 Dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum

32 canens oliva, murmurans fluento ;

33 namque supercilio saxi liquor ortus excitavit

34 fontem perennem chrismatis feracem ;

35 nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque clivum,

36 donec virenti fluctuet colymbo.

37 Interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris

38 stagnum nivali volvitur profundo.

39 Omnicolor vitreas pictura superne tinguit undas ;

40 musci relucent et virescit aurum,

41 cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri :

42 credas moveri fluctibus lacunar.

43 Pastor oves alit ipse illic gelidi rigore fontis,

44 videt sitire quas fluenta Christi.

45 Parte alia titulum Pauli via servat Ostiensis,

46 qua stringit amnis caespitem sinistrum.

47 Regia pompa loci est, princeps bonus has sacravit arces

48 lusitque magnis ambitum talentis.

49 Bratteolas trabibus sublevit, ut omnis aurulenta

50 lux esset intus, ceu jubar sub ortu.

51 Subdidit et Parias fulvis laquearibus columnas,

52 distinguit illic quas quaternus ordo.

53 Tum camiros hyalo insigni varie cucurrit arcus :

54 sic prata vernis floribus renident.

55 Ecce duas fidei summo patre conferente dotes,

56 urbi colendas quas dedit togatae.

57 Aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas,

58 lux in duobus fervet una festis.

59 Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato,

60 et his et illis perfruamur hymnis.

61 Ibimus ulterius, qua fert via pontis Hadriani,

62 laevam deinde fluminis petemus.

63 Transtiberina prius solvit sacra pervigil sacerdos ;

64 mox huc recurrit duplicatque vota.

65 Haec didicisse sat est Romae tibi : tu domum reversus

66 diem bifestum sic colas memento."

PASSIO CYPRIANI

P13 v.1 Punica terra tulit, quo splendeat omne, quidquid usquam est,

63

2 inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum.

3 Est proprius patriae martyr, sed amore et ore noster ;

4 incubat in Libya sanguis, sed ubique lingua pollet,

5 sola superstes agit de corpore, sola obire nescit,

6 dum genus esse hominum Christus sinet et vigere mundum.

7 Dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum,

8 te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet.

9 Spiritus ille Dei, qui fluxerat auctor in prophetas,

10 fontibus eloquii te caelitus actus inrigavit.

11 O nive candidius linguae genus, o novum saporem !

12 Ut liquor ambrosius cor mitigat, inbuit palatum,

13 sedem animae penetrat, mentem fovet et pererrat artus,

14 sic Deus interius sentitur et inditur medullis.

15 Unde bonum subitum terris dederis, Pater, revela !

16 Derat apostolicis scriptis opulentus executor ;

17 eligitur locuples facundia, quae doceret orbem

18 quaeque voluminibus Pauli famulata disputaret,

19 quo mage cruda hominum praecordia perpolita nossent

20 sive timoris opus seu mystica vel profunda Christi.

21 Unus erat juvenum doctissimus artibus sinistris :

22 fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare,

23 saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra,

24 quo geniale tori jus solveret aestuante nupta.

25 Luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus,

26 discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem,

27 inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti.

28 Jamque figura alia est, quam quae fuit, oris et nitoris :

29 exuitur tenui vultus cute, transit in severam,

30 deflua caesaries conpescitur ad breves capillos ;

31 ipse modesta loqui, spem quaerere, regulam tenere,

32 vivere justitia Christi, penetrare dogma nostrum.

33 His igitur meritis dignissimus usque episcopale

34 provehitur solium doctor, capit et sedile summum.

35 Valerianus opum princeps erat atque Gallienus :

36 constituere simul poenam capitis Deum fatenti.

37 Milia terrigenum spurcissima jusserant sacrari ;

38 contra animos populi doctor Cyprianus incitabat,

39 ne quis ab egregiae virtutis honore discreparet

40 neu fidei pretium quis sumere degener timeret.

41 "Esse levem cruciatum, si modo conferas futura,

42 quae Deus ipse viris intermina fortibus spopondit,

43 merce doloris emi spem luminis et diem perennem ;

44 omne malum volucri cum tempore transvolare cursim ;

45 nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat.

46 Se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris

47 seque caput gladio submittere, sanguinem dicare ;

48 qui sociare animam Christo velit, ut comes sequatur."

49 His ubi corda virum Christo calefacta praeparavit,

50 ducitur ante alios proconsule perfurente vinctus.

51 Antra latent Tyriae Carthaginis abditis reposta,

52 conscia tartareae caliginis, abdicata soli.

53 Clausus in his specubus sanctus Cyprianus et catena

54 nexus utramque manum nomen patris invocat supremi :

55 "Omnipotens genitor Christi Deus et creator orbis,

56 Christe, parens hominis, quem diligis et vetas perire !

57 Ille ego, vipereis quem tu bonus oblitum venenis,

58 criminibus variis tinctum miseratus abluisti ;

59 jamque tuum fieri mandas, fio Cyprianus alter

64

60 et novus ex veteri nec jam reus aut nocens, ut ante.

61 Si luteum facili charismate pectus expiasti,

62 vise libens tenebris ergastula caeca dissipatis,

63 eripe corporeo de carcere vinculisque mundi

64 hanc animam, liceat fuso tibi sanguine inmolari ;

65 ne qua ferum reprimat clementia judicem, tyranni

66 neu sciat invidia mitescere, gloriam negare.

67 Da quoque, ne quis iners sit de grege, quem tuum regebam,

68 ne cadat inpatiens poenae titubetve quis tuorum,

69 incolumem ut numerum reddam tibi debitumque solvam."

70 Vocibus his Dominum permoverat, influebat inde

71 spiritus in populum Carthaginis, auctor acrioris

72 ingenii, stimulis ut pectora subditis calerent

73 ad decus egregium discrimine sanguinis petendum,

74 non trepidare docens nec cedere nec dolore vinci,

75 laudis amore rapi, Christum sapere et fidem tueri.

76 Fama refert foveam campi in medio patere jussam,

77 calce vaporifera summos prope margines refertam ;

78 saxa recocta vomunt ignem niveusque pulvis ardet,

79 urere tacta potens et mortifer ex odore flatus.

80 Adpositam memorant aram fovea stetisse summa

81 lege sub hac : salis aut micam jecur aut suis litarent

82 christicolae, aut mediae sponte inruerent in ima fossae.

83 Prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti,

84 gurgite pulvereo mersos liquor aridus voravit

85 praecipitemque globum fundo tenus inplicavit imo.

86 Corpora candor habet, candor vehit ad superna mentes ;

87 "candida massa" dehinc dici meruit per omne saeclum.

88 Laetior interea jam Thascius ob diem suorum

89 sistitur indomiti proconsulis eminus furori.

90 Edere jussus erat, quid viveret : "Unicultor", inquit,

91 "trado salutiferi mysteria consecrata Christi."

92 Ille sub haec : "Satis est jam criminis, ipse confitetur

93 Thascius, ipse Jovis fulmen negat, expedite ferrum,

94 carnifices, gladio poenam luat hostis idolorum."

95 Ille Deo meritas grates agit et canit triumphans.

96 Flevit abire virum maesta Africa, quo docente facta est

97 cultior, eloquio cujus sibi docta gloriatur :

98 mox tumulum lacrimans struxit cineresque consecravit.

99 Desine flere bonum tantum, tenet ille regna caeli,

100 nec minus involitat terris nec ab hoc recedit orbe :

101 disserit, eloquitur, tractat, docet, instruit, prophetat.

102 Nec Libyae populos tantum regit, exit usque in ortum

103 solis et usque obitum, Gallos fovet, inbuit Britannos,

104 praesidet Hesperiae, Christum serit ultimis Hiberis ;

105 denique doctor humi est, idem quoque martyr in supernis ;

106 instruit hic homines, illinc pia dona dat patronus.

PASSIO AGNETIS

P14 v.1 Agnes sepulcrum est Romulea in domo,

2 fortis puellae, martyris inclytae.

3 Conspectu in ipso condita turrium,

4 servat salutem virgo Quiritium,

5 nec non et ipsos protegit advenas

6 puro ac fideli pectore supplices.

65

7 Duplex corona est praestita martyri :

8 intactum ab omni crimine virginal,

9 mortis deinde gloria liberae.

10 Aiunt jugali vix habilem toro

11 primis in annis forte puellulam

12 Christo calentem fortiter impiis

13 jussis renisam, quo minus idolis

14 addicta sacram desereret fidem.

15 Temptata multis nam prius artibus,

16 nunc ore blandi judicis inlice,

17 nunc saevientis carnificis minis

18 stabat feroci robore pertinax

19 corpusque duris excruciatibus

20 ultro offerebat non renuens mori.

21 Tum trux tyrannus : "Si facile est", ait,

22 "poenam subactis ferre doloribus

23 et vita vilis spernitur, at pudor

24 carus dicatae virginitatis est.

25 Hanc in lupanar trudere publicum

26 certum est, ad aram ni caput applicat

27 ac de Minerva jam veniam rogat,

28 quam virgo pergit temnere virginem :

29 omnis juventus inruet et novum

30 ludibriorum mancipium petet."

31 "Haud", inquit Agnes, "immemor est ita

32 Christus suorum, perdat ut aureum

33 nobis pudorem, nos quoque deserat ;

34 praesto est pudicis nec patitur sacrae

35 integritatis munera pollui.

36 Ferrum inpiabis sanguine, si voles,

37 non inquinabis membra libidine."

38 Sic elocutam publicitus jubet

39 flexu in plateae sistere virginem.

40 Stantem refugit maesta frequentia,

41 aversa vultus, ne petulantius

42 quisquam verendum conspiceret locum.

43 Intendit unus forte procaciter

44 os in puellam nec trepidat sacram

45 spectare formam lumine lubrico.

46 En ales ignis fulminis in modum

47 vibratur ardens atque oculos ferit ;

48 caecus corusco lumine corruit

49 atque in plateae pulvere palpitat.

50 Tollunt sodales seminecem solo

51 verbisque deflent exequialibus.

52 Ibat triumphans virgo Deum Patrem

53 Christumque sacro carmine concinens,

54 quod sub profani labe periculi

55 castum lupanar nec violabile

56 experta victrix virginitas foret.

57 Sunt, qui rogatam rettulerint preces

58 fudisse Christo, redderet ut reo

59 lucem jacenti : tunc juveni halitum

60 vitae innovatum visibus integris.

61 Primum sed Agnes hunc habuit gradum

62 caelestis aulae, mox alius datur

63 ascensus ; iram nam furor incitat

64 hostis cruenti : "Vincor", ait gemens,

66

65 "i, stringe ferrum, miles, et exere

66 praecepta summi regia principis ! "

67 Ut vidit Agnes stare trucem virum

68 mucrone nudo, laetior haec ait :

69 "Exulto, talis quod potius venit,

70 vaesanus, atrox, turbidus, armiger,

71 quam si veniret languidus ac tener

72 mollisque ephebus tinctus aromate,

73 qui me pudoris funere perderet.

74 Hic, hic amator jam, fateor, placet ;

75 ibo inruentis gressibus obviam,

76 nec demorabor vota calentia :

77 ferrum in papillas omne recepero,

78 pectusque ad imum vim gladii traham.

79 Sic nupta Christo transiliam poli

80 omnes tenebras aethere celsior.

81 Aeterne rector, divide januas

82 caeli obseratas terrigenis prius

83 ac te sequentem, Christe, animam voca,

84 cum virginalem, tum Patris hostiam ! "

85 Sic fata Christum vertice cernuo

86 supplex adorat, vulnus ut imminens

87 cervix subiret prona paratius.

88 Ast ille tantam spem peragit manu,

89 uno sub ictu nam caput amputat ;

90 sensum doloris mors cita praevenit.

91 Exutus inde spiritus emicat

92 liberque in auras exilit ; angeli

93 saepsere euntem tramite candido.

94 Miratur orbem sub pedibus situm,

95 spectat tenebras ardua subditas,

96 ridetque solis quod rota circuit,

97 quod mundus omnis volvit et inplicat,

98 rerum quod atro turbine vivitur,

99 quod vana saecli mobilitas rapit :

100 reges, tyrannos, imperia et gradus

101 pompasque honorum stulta tumentium,

102 argenti et auri vim rabida siti

103 cunctis petitam per varium nefas,

104 splendore multo structa habitacula,

105 inlusa pictae vestis inania,

106 iram, timorem, vota, pericula,

107 nunc triste longum, nunc breve gaudium,

108 livoris atri fumificas faces,

109 nigrescit unde spes hominum et decus,

110 et, quod malorum taetrius omnium est,

111 gentilitatis sordida nubila.

112 Haec calcat Agnes ac pede proterit,

113 stans et draconis calce premens caput.

114 Terrena mundi qui ferus omnia

115 spargit venenis mergit et inferis,

116 nunc virginali perdomitus solo

117 cristas cerebri deprimit ignei

118 nec victus audet tollere verticem.

119 Cingit coronis interea Deus

120 frontem duabus martyris innubae ;

121 unam decemplex edita sexies

122 merces perenni lumine conficit,

67

123 centenus extat fructus in altera.

124 O virgo felix, o nova gloria,

125 caelestis arcis nobilis incola,

126 intende nostris conluvionibus

127 vultum gemello cum diademate,

128 cui posse soli Cunctiparens dedit

129 castum vel ipsum reddere fornicem !

130 Purgabor oris propitiabilis

131 fulgore, nostrum si jecur inpleas.

132 Nil non pudicum est, quod pia visere

133 dignaris, almo vel pede tangere.