modul 3bis (latina) (1)

28
Eusebius Hieronymus Stridonensis. De viris illustribus Simon Petrus, filius Joannis, provinciae Galileae, e vico Bethsaida, frater Andreae apostoli (Matth. IV, 18), et princeps Apostolorum, post episcopatum Antiochensis Ecclesiae, et praedicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderant, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia, et Bithynia (I Petr. I, 1), secundo Claudii imperatoris anno, ad expugnandum Simonem magum, Romam pergit, ibique viginti quinque annis Cathedram Sacerdotalem tenuit, usque ad ultimum annum Neronis, id est, decimum quartum. A quo et affixus cruci, martyrio coronatus est, capite ad terram verso, et in sublime pedibus elevatis: asserens se indignum qui sic crucifigeretur ut Dominus suus. Scripsit duas Epistolas, quae Catholicae nominantur: quarum secunda a plerisque ejus esse negatur, propter styli cum priore dissonantiam. Sed et Evangelium juxta Marcum, qui auditor ejus et interpres fuit, hujus dicitur. Libri autem, e quibus unus Actorum ejus inscribitur, alius Evangelii, tertius Praedicationis, quartus Apocalypseos, quintus Judicii, inter apocryphas scripturas repudiantur. Sepultus Romae in Vaticano, juxta viam Triumphalem, totius orbis veneratione celebratur. Sextus sub imperatore Severo, librum de resurrectione scripsit. Arabianus sub eodem principe, edidit quaedam opuscula ad Christianum dogma pertinentia. Herman, cujus Apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit: Salutate Asyncritum, Phlegonta, Herman, Patroban, Hermen, et qui cum eis fratres sunt (Rom. XVI, 14), asserunt auctorem esse libri, qui appellatur Pastor, et apud quasdam Graeciae Ecclesias jam publice legitur. Revera utilis liber, multique de eo Scriptorum veterum usurpavere testimonia. Sed apud Latinos pene ignotus est. Lucius Annaeus Seneca Cordubensis, Sotionis Stoici discipulus, et patruus Lucani poetae, continentissimae vitae fuit, quem non ponerem in catalogo Sanctorum, nisi me illae Epistolae provocarent, quae leguntur a plurimis, Pauli ad Senecam, et Senecae ad Paulum. In quibus cum esset Neronis magister, et illius temporis potentissimus, optare se dicit, ejus esse loci apud suos, cujus sit Paulus apud Christianos. Hic ante biennium quam Petrus et Paulus coronarentur martyrio, a Nerone interfectus est. Methodius, Olympi Lyciae, et postea Tyri episcopus, nitidi compositique sermonis, adversum Porphyrium confecit libros, et Symposium decem virginum, de resurrectione opus egregium contra Origenem, et adversus eumdem de Pythonissa, 1

Upload: gheorghitasanducornel1234

Post on 01-Feb-2016

37 views

Category:

Documents


0 download

DESCRIPTION

latina

TRANSCRIPT

Page 1: Modul 3bis (Latina) (1)

Eusebius Hieronymus Stridonensis. De viris illustribus

Simon Petrus, filius Joannis, provinciae Galileae, e vico Bethsaida, frater Andreae apostoli (Matth. IV, 18), et princeps Apostolorum, post episcopatum Antiochensis Ecclesiae, et praedicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderant, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia, et Bithynia (I Petr. I, 1), secundo Claudii imperatoris anno, ad expugnandum Simonem magum, Romam pergit, ibique viginti quinque annis Cathedram Sacerdotalem tenuit, usque ad ultimum annum Neronis, id est, decimum quartum. A quo et affixus cruci, martyrio coronatus est, capite ad terram verso, et in sublime pedibus elevatis: asserens se indignum qui sic crucifigeretur ut Dominus suus. Scripsit duas Epistolas, quae Catholicae nominantur: quarum secunda a plerisque ejus esse negatur, propter styli cum priore dissonantiam. Sed et Evangelium juxta Marcum, qui auditor ejus et interpres fuit, hujus dicitur. Libri autem, e quibus unus Actorum ejus inscribitur, alius Evangelii, tertius Praedicationis, quartus Apocalypseos, quintus Judicii, inter apocryphas scripturas repudiantur. Sepultus Romae in Vaticano, juxta viam Triumphalem, totius orbis veneratione celebratur.

Sextus sub imperatore Severo, librum de resurrectione scripsit.

Arabianus sub eodem principe, edidit quaedam opuscula ad Christianum dogma pertinentia.

Herman, cujus Apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit: Salutate   Asyncritum,   Phlegonta,   Herman, Patroban, Hermen, et qui cum eis fratres sunt (Rom. XVI, 14), asserunt auctorem esse libri, qui appellatur Pastor, et apud quasdam Graeciae Ecclesias jam publice legitur. Revera utilis liber, multique de eo Scriptorum veterum usurpavere testimonia. Sed apud Latinos pene ignotus est.

Lucius Annaeus Seneca Cordubensis, Sotionis Stoici discipulus, et patruus Lucani poetae, continentissimae vitae fuit, quem non ponerem in catalogo Sanctorum, nisi me illae Epistolae provocarent, quae leguntur a plurimis, Pauli ad Senecam, et Senecae ad Paulum. In quibus cum esset Neronis magister, et illius temporis potentissimus, optare se dicit, ejus esse loci apud suos, cujus sit Paulus apud Christianos. Hic ante biennium quam Petrus et Paulus coronarentur martyrio, a Nerone interfectus est.

Methodius, Olympi Lyciae, et postea Tyri episcopus, nitidi compositique sermonis, adversum Porphyrium confecit libros, et Symposium decem virginum, de resurrectione opus egregium contra Origenem, et adversus eumdem de Pythonissa, et de Autexusio; in Genesim quoque et in Cantica canticorum commentarios; et multa alia, quae vulgo lectitantur. Et ad extremum novissimae persecutionis, sive, ut alii affirmant, sub Decio et Valeriano in Chalcide Graeciae, martyrio coronatus est.

Juvencus, nobilissimi generis, Hispanus presbyter, quatuor Evangelia hexametris versibus pene ad verbum transferens, quatuor libros composuit, et nonnulla eodem metro ad Sacramentorum ordinem pertinentia. Floruit sub Constantino principe.

Eustathius, genere Pamphylios, Sidetes, primum Beroae Syriae, deinde Antiochiae rexit Ecclesiam, et adversum Arianorum dogma componens multa sub Constantino principe pulsus est in exsilium Trajanopolim Thraciarum, ubi usque hodie conditus est. Exstant ejus volumina de Anima, de Engastrimytho adversum Origenem, et infinitae epistolae, quas enumerare longum est.

1

Page 2: Modul 3bis (Latina) (1)

Tatianus, qui primum Oratoriam docens, non parvam sibi ex arte Rhetorica gloriam comparaverat, Justini martyris sectator fuit, florens in Ecclesia, quamdiu ab ejus latere non discessit. Postea vero inflatus eloquentiae tumore, novam condidit haeresim quae Εγκρατιτῶν dicitur, quam postea Severus auxit, a quo ejusdem partis haeretici Severiani usque hodie appellantur. Porro Tatianus infinita scripsit volumina, e quibus unus contra Gentes florentissimus exstat liber, qui inter omnia opera ejus fertur insignis. Et hic sub imperatore M. Antonino Vero, et L. Aurelio Commodo floruit.

Philippus, episcopus Cretensis, hoc est, urbis Gortynae, cujus Dionysius in epistola sua meminit, quam scripsit ad ejusdem civitatis Ecclesiam, praeclarum adversum Marcionem edidit librum, temporibusque M. Antonini Veri, et L. Aurelii Commodi claruit.

Musanus non ignobilis inter eos, qui de ecclesiastico dogmate scripserunt, sub imperatore M. Antonino Vero confecit librum ad quosdam fratres, qui de Ecclesia ad Encratitarum haeresim declinaverant.

Apollonius, Romanae urbis senator, sub Commodo principe a servo Severo proditus, quod Christianus esset, impetrato, ut rationem fidei suae redderet, insigne volumen composuit, quod in senatu legit; et nihilominus sententia senatus, pro Christo capite truncatus est veteri apud eos obtinente lege, absque negatione non dimitti Christianos, qui semel ad eorum judicium pertracti essent.

Theophilus, Caesareae Palaestinae (quae olim Turris Stratonis vocabatur) Episcopus, sub Severo principe, adversum eos, qui decima quarta luna cum Judaeis Pascha faciebant, cum caeteris Episcopis synodicam valde utilem composuit epistolam.

Bacchylus, Corinthi episcopus, sub eodem Severo principe clarus habitus, de Pascha ex omnium qui in Achaia erant episcoporum persona, elegantem librum scripsit.

Origenes, qui et Adamantius, decimo Severi Pertinacis anno adversum Christianos persecutione commota, a Leonide Patre, Christi martyrio coronato, cum sex fratribus et matre vidua, pauper relinquitur, annos natus circiter decem et septem. Rem enim familiarem ob confessionem Christi fiscus occupaverat. Hic Alexandriae dispersa Ecclesia, decimo octavo aetatis suae anno, κατηχήσεων opus aggressus, postea a Demetrio, ejus urbis episcopo, in locum Clementis presbyteri confirmatus, per multos annos floruit: et cum jam mediae esset aetatis, et propter Ecclesias Achaiae, quae pluribus haeresibus vexabantur, sub testimonio Ecclesiasticae epistolae Athenas per Palaestinam pergeret, a Theoctisto et Alexandro, Caesareae et Hierosolymorum episcopis, presbyter ordinatus Demetrii offendit animum; qui tanta in eum debacchatus est insania, ut per totum mundum super nomine ejus scriberet. Constat eum, antequam Caesaream migraret, fuisse Romae sub Zephyrino episcopo, et statim Alexandriam reversum, Heraclan presbyterum, qui sub habitu philosophi perseverabat, adjutorem sibi fecisse κατηχήσεως, qui quidem et post Demetrium Alexandrinam tenuit Ecclesiam. Quantae autem gloriae fuerit, hinc apparet, quod Firmilianus, Caesareae episcopus, cum omni Cappadocia eum invitavit, et diu tenuit, et postea sub occasione sanctorum locorum Palaestinam veniens, diu Caesareae in sanctis Scripturis ab eo eruditus est. Sed et illud, quod ad Mammeam, matrem Alexandri imperatoris, religiosam feminam, rogatus venit Antiochiam, et summo honore habitus est: quodque ad Philippum imperatorem, qui primus de regibus Romanis Christianus fuit, et ad matrem ejus litteras fecit, quae usque hodie exstant. Quis ignorat et quod tantum in Scripturis divinis habuerit studii, ut etiam Hebraeam linguam, contra aetatis gentisque suae naturam edisceret: et exceptis Septuaginta interpretibus, alias quoque editiones in unum congregaret volumen: Aquilae scilicet Pontici proselyti, et Theodotionis Hebionei, et Symmachi ejusdem dogmatis, qui in Evangelium quoque κατὰ Ματθαῖον scripsit commentarios, de quo et suum dogma confirmare conatur. Praeterea quintam et sextam et septimam editionem,

2

Page 3: Modul 3bis (Latina) (1)

quas etiam nos de ejus bibliotheca habemus, miro labore reperit, et cum caeteris editionibus comparavit. Et quia indicem operum ejus in voluminibus epistolarum, quas ad Paulam scripsimus, in quadam epistola contra Varronis opera conferens posui, nunc omitto: illud de immortali ejus ingenio non tacens, quod dialecticam quoque et geometriam, et arithmeticam, musicam, grammaticam et rhetoricam, omniumque philosophorum sectas ita didicit, ut studiosos quoque saecularium litterarum sectatores haberet, et interpretaretur eis quotidie, concursusque ad eum miri fierent: quos ille propterea recipiebat, ut sub occasione saecularis litteraturae in fide Christi eos institueret. De crudelitate autem persecutionis, quae adversum Christianos sub Decio consurrexit, eo quod in religionem Philippi desaeviret, quem et interfecit, superfluum est dicere: cum etiam Fabianus, Romanae Ecclesiae episcopus, in ipsa occubuerit, et Alexander Babylasque Hierosolymorum et Antiochenae Ecclesiae pontifices, in carcere pro confessione Christi dormierint. Et super Origenis statu si quis scire velit, quid actum sit, primum quidem de epistolis ejus, quae post persecutionem ad diversos missae sunt: deinde de sexto Eusebii Caesariensis ecclesiasticae historiae libro, et pro eodem Origene in sex voluminibus, poterit liquido cognoscere. Vixit usque ad Gallum et Volusianum, id est, usque ad LXIX aetatis suae annum; et mortuus est Tyri, in qua urbe et sepultus est.

HIERONYMUS, EPISTULAE : 3, 52 AD NEPOTIANUM

1 Petis a me, Nepotiane carissime, litteris transmarinis, et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi, et qua ratione is, qui saeculi militia derelicta, vel Monachus coeperit esse, vel Clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur.

Dum essem adolescens, imo pene puer, et primos impetus lascivientis aetatis eremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum sanctum Heliodorum exhortatoriam Epistulam, plenam lacrymis quaerimoniisque, et quae deserti sodalis monstraret affectum.

Sed in illo opere pro aetate tunc lusimus, et calentibus adhuc Rhetorum studiis atque doctrinis, quaedam scholastico flore depinximus. Nunc iam cano capite, et arata rugis fronte, et ad instar bovum pendentibus a mento palearibus, Frigidus obsistit circum praecordia sanguis Unde et in alio loco idem Poeta canit: Omnia fert aetas, animum quoque. Et post modicum: Nun coblita mihi tot carmina, vox quoque Moerin Iam fugit ipsa.

2 Quod ne de Gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce. David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigescente, non poterat calefieri. Quaeritur itaque puella de universis finibus Israel Abisag Sunamitis, quae cum rege dormiret, et senile corpus calefaceret.

Nonne tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo, vel Atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, supererat Abigail, et reliquae uxores eius, et concubinae, quas Scriptura commemorat. Omnes quasi frigidae repudiantur, et in unius tantum adolescentulae grandaevus calescit amplexibus.

Abraham multo David senior fuit, et tamen vivente Sara, aliam non quaesivit uxorem. Isaac duplices David annos habuit; et cum Rebecca iam vetula nunquam friguit. Taceo de prioribus ante Diluvium viris, qui post annos nongentos, non dico senilibus, sed pene iam cariosis artubus, nequaquam puellares quaesiere amplexus. Certe Moyses dux Israelitici populi, centum et viginti annos habebat, et Sephoram non mutavit.

3 Quae est igitur ista Sunamitis uxor et virgo, tam fervens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris sui delicias, et pacificus bellatoris viri narret

3

Page 4: Modul 3bis (Latina) (1)

amplexus. 'Posside sapientiam, posside intelligentiam. Ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei. Neque derelinquas illam et apprehendet te: ama illam, et servabit te.

Principium sapientiae, posside sapientiam, et in omni possessione tua posside intelligentiam: circumda illam, et exaltabit te: honora illam, et amplexabitur te; ut det capiti tuo coronam gratiarum. Corona quoque deliciarum protegat te'.

Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia, decrescunt caetera: ieiunia, vigiliae, et eleemosynae, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia orationum, perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur eleemosynae: et, ne sermonem longius traham, cuncta quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt.

Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis, his dumtaxat qui labore, et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia, et orationis ad Dominum Iesum frequentia, scientiam consecuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit: sed quod adolescentia multa corporis sustineat bella, et inter incentiva vitiorum, et carnis titillationes, quasi ignis in lignis viridibus suffocetur, et suum non possit explicare fulgorem.

Senectus vero eorum, qui adolescentiam suam honestis artibus instruxerunt, et in lege Domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos fructus metit. Unde et sapiens ille vir Graeciae Themistocles, cum expletis centum et septem annis, se mori cerneret, dixisse fertur, se dolere, quod tunc egrederetur e vita, quando sapere coepisset. Plato octogesimo primo anno scribens, mortuus est. Et Isocrates, nonaginta novem annos in docendi scribendique labore complevit. Taceo caeteros Philosophos, Pythagoram, Democritum, Xenocratem, Zenonem, et Cleantem, qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt.

Ad Poetas venio, Homerum, Hesiodum, Simonidem, Stesichorum, qui grandes natu, cygneum nescio quid, et solito dulcius, vicina morte, cecinerunt. Sophocles cum propter nimiam senectutem et rei familiaris negligentiam, a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus; et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret.

Nec mirum, cum etiam Cato Censorius, Romani generis disertissimus iam et senex, Graecas litteras discere, nec erubuerit, nec desperaverit. Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris, iam vetuli et pene decrepiti, dulcior melle oratio duxerit. Sed et ipsius nominis Abisag sacramentum, sapientiam senum indicat ampliorem. Interpretatur enim, pater meus superfluus, vel patris mei rugitus. Verbum superflui, ambiguum est; sed in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus, et redundans ac larga sapientia. In alio autem loco superfluus, quasi non necessarius ponitur. Abisag autem, id est, rugitus, proprie nuncupatur, cum maris fluctus resonat, et ut ita dicam, de pelago veniens fremitus auditur. Ex quo ostenditur abundantissimum, et ultra humanam vocem divini sermonis in senibus tonitruum commorari.

Porro Sunamitis in lingua nostra coccinea dicitur: ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere: quod licet Dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix illa in Genesi coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo quod parietem diviserat, duos ante populos separantem, divisoris, id est, Phares, sortitus est nomen. Et Rahab meretrix in typo Ecclesiae resticulam, mysterium sanguinis continentem, ut Iericho pereunte domus eius salvaretur, appendit.

Unde et in alio loco de viris sanctis Scriptura commemorat: Hi sunt, qui venerunt de calore domus patris Rechab. Et Dominus noster in Evangelio: Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quam volo ut ardeat. Qui in discipulorum

4

Page 5: Modul 3bis (Latina) (1)

corda succensus, cogebat eos dicere: 'Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?'

4 Quorsum haec tam longo repetita principio? Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia, et per fines capitulorum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientium.

Amplexetur me modo sapientia, et Abisag nostra, quae nunquam senescit, in meo requiescat sinu. Impolluta enim est, virginitatisque perpetuae, et quae in similitudinem Mariae, cum quotidie generet, semperque parturiat, incorrupta est. Hinc reor dixisse et Apostolum, spiritu ferventes. Et in Evangelio Dominum praedicasse, quod in fine mundi, quando iuxta Prophetam Zachariam, stultus pastor esse coeperit, sapientia decrescente, refrigescet caritas multorum.

Audi igitur, ut Beatus Cyprianus ait, non diserta, sed fortia. Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei, usque ad perfectam ducat aetatem, et per singulos gradus vivendi praecepta constituens, in te caeteros erudiat. Scio quidem ab avunculo tuo beato Heliodoro, qui nunc Pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et quotidie discere: normamque vitae eius, exemplum habere virtutum.

Sed et nostra qualiacumque sunt suscipe, et libellum hunc, libello illius copulato, ut cum ille te Monachum erudierit, hic Clericum doceat esse perfectum.

5 Igitur Clericus qui Christi servit Ecclesiae, interpretatur primo vocabulum suum, et nominis definitione prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enim κλῆρος Graece, sors Latine appellatur: propterea vocantur Clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse Dominus sors, id est, pars Clericorum est.

Qui autem vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut et ipse possideat Dominum, et possideatur a Domino. Qui Dominum posidet, et cum Propheta dicit, Pars mea Dominus , nihil extra Dominum habere potest. Quod si quippiam aliud habuerit praeter Dominum, pars eius non erit Dominus. Verbi gratia: si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellectilem: cum istis partibus, Dominus pars eius fieri non dignabitur.

Si autem ego pars Domini sum, et funiculus haereditatis eius: nec accipio partem inter caeteras tribus, sed quasi Levita et Sacerdos vivo de decimis, et altari serviens, altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum, his contentus ero, et nudam crucem nudus sequar.

Obsecro itaque te, et repetens, iterum iterumque monebo, ne officium Clericatus genus antiquae militiae putes: id est, NE LUCRA SAECULI in Christi quaeras militia: ne plus habeas quam quando Clericus esse coepisti: et dicatur tibi, Cleri eorum non proderunt eis.

Mensulam tuam pauperes et peregrini, et cum illis Christus conviva noverit. NEGOTIATOREM Clericum, et ex inope divitem, ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae. Tu aurum contemnis, alius diligit: tu calcas opes, ille sectatur: tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum; illi verbositas attrita frons, fora placent et plateae, ac medicorum tabernae. In tanta morum discordia, quae potest esse concordia?

HOSPITIOLUM tuum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant. Omnes puellas et virgines Christi, aut aequaliter ignora, aut aequaliter dilige. Ne sub eodem tecto mansites: nec in praeterita castitate confidas. Nec David sanctior : nec Salomone potes esse sapientior.

5

Page 6: Modul 3bis (Latina) (1)

MEMENTO semper, quod paradisi colonum, de possessione sua mulier eiecerit. Aegrotanti tibi quilibet sanctus frater assistat, et germana, vel mater, aut probatae quaelibet apud omnes fidei. Quod si huiuscemodi non fuerint consanguinitatis, castimoniaeque personae, multas anus nutrit Ecclesia, quae et officium praebeant, et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat eleemosynae. Scio quosdam convaluisse corpore, et animo aegrotare coepisse.

PERICULOSE TIBI ministrat, cuius vultum frequenter attendis. Si propter officium Clericatus, aut vidua a te visitatur, aut virgo, nunquam domum solus introeas. Tales habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si Lector, si Acolytus, si Psaltes, te sequitur, non ornentur veste, sed moribus: nec calamistro crispent comas; sed pudicitiam habitu polliceantur.

SOLUS CUM SOLA, secreto, et absque arbitro, vel teste, non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem maiorem domus, virginem, viduam, vel maritam: non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere. Caveto omnes suspiciones, et quidquid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita.

CREBRA MUNUSCULA, et sudariola, et fasciolas, et vestes ori applicitas, et oblatos ac degustatos cibos, blandasque et dulces litterulas sanctus amor non habet. 'Mel meum, meum desiderium: omnes delicias, et lepores,' et risu dignas urbanitates, et caeteras ineptias amatorum, in Comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur: quanto magis in Monachis et in Clericis, quorum et Sacerdotium proposito, et propositum ornatur Sacerdotio? Nec hoc dico, quod aut inte aut in sanctis viris ista formidem; sed quod in omni proposito, in omni gradu et sexu, et et boni et mali reperiantur: MALORUMQUE condemnatio, laus bonorum sit.

6 Pudet dicere, sacerdotes idolorum, mimi, et aurigae, et scorta, haereditates capiunt: solis Clericis et Monachis hoc Lege prohibetur: et prohibetur non a persecutoribus, sed a Principibus Christianis. Nec de lege conqueror; sed doleo cur meruerimus hanc legem.

Cauterium bonum est, sed quo mihi vulnus, ut indigeam cauterio? Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia. Per fideicommissa legibus illudimus; et quasi maiora sint Imperatorum scita, quam Christi, leges timemus, Evangelia contemnimus. Sit haeres, sed mater filiorum, id est, gregis sui Ecclesia, quae illos genuit, nutrivit et pavit. Quid nos inserimus, inter matrem et liberos?

GLORIA EPISCOPI EST, pauperum inopiae providere. Ignominia omnium Sacerdotum est, propriis studere divtiis. Natus in paupere domo, et in tugurio rusticano; qui vix milio et cibario pane, rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio. Novi et genera et nomina piscium, in quo littore coneha lecta sit calleo: saporibus avium discerno provincias; et ciborum pretiosorum me raritas, ac novissime damna ipsa delectant.

7 Divinas Scripturas saepius lege, imo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur. Disce quod doceas: obtine eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut possis exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere.

Permane in his quae didicisti, et credita sunt tibi; sciens a quo didiceris: paratus semper ad satisfactionem omni poscenti te rationem, de ea quae in te est spe et fide. Non confundant opera tua sermonem tuum: ne cum in Ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat, Cur ergo haec quae dicis, ipse non facis?

DELICATUS MAGISTER EST, qui pleno ventre de ieiuniis disputat. Accusare avaritiam et latro potest. Sacerdotis Christi os, mens, manusque concordent. Esto subiectus Pontifici tuo, et quasi animae parentem suscipe. Amare filiorum, timere servorum est. 'Si pater sum, inquit, ubi est honor meus? Si Dominus ego sum, ubi est timor meus?'

6

Page 7: Modul 3bis (Latina) (1)

Plura tibi in eodem viro observanda sunt nomina; Monachus, Pontifex, avunculus tuus, qui te iam in omnibus, quae sancta sunt, docuit. Illud etiam dico, quod Episcopi, Sacerdotes se esse noverint, non dominos : honorent Clericos quasi Clericos, ut et ipsis a Clericis, quasi Episcopis honor deferatur. Scitum illud est oratoris Domitii; Cur ego te, inquit, habeam ut principem, cum tu me non habeas ut Senatorem? Quod Aaron et filios eius, hoc esse Episcopum et Presbyteros noverimus: Unus Dominus, unum templum, unum sit etiam ministerium.

Recordemur semper quid Apostolus Petrus praecipiat Sacerdotibus: 'Pascite eum qui in vobis est gregem Domini: providentes non coacte, sed spontanec secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in clerum, sed forma facti gregis ex animo: ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam'.

Pessimae consuetudinis est in quibusdam Ecclesiis, tacere Presbyteros, et praesentibus Episcopis non loqui, quasi aut invideant, aut non dignentur audire. 'Et si alii,' inquit Apostolus Paulus, 'fuerit revelatum sedenti, prior taceat. Potestis enim per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes consolentur: et spiritus Prophetarum Prophetis subiectus est. Non enim est dissensionis Deus, sed pacis'. 'Gloria patris est filius sapiens'. Gaudeat Episcopus iudicio suo, cum tales Christo elegerit Sacerdotes.

8 Docente te in Ecclesia, non clamor populi, sed gemitus suscitetur. Lacrymae auditorum, laudes tuae sint. Sermo Presbyteri, Scripturarum lectione conditus sit. Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque sine ratione, sed mysteriorum peritum, et sacramentorum Dei tui eruditissimum. Verba volvere, et celeritate dicendi apud imperitum vulgus admirationem sui facere, indoctorum hominum est.

Attrita frons interpretatur saepe quod nescit: et cum aliis persuaserit, sibi quoque usurpat scientiam. Praeceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus, rogatus a me ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον, id est, secundo primum, eleganter lusit, docebo te, inquiens, super hac re in Ecclesia: in qua mihi omni populo acclamante, cogeris invitus scire quod nescis. Aut certe si solus tacueris, solus ab omnibus stultitiae condemnaberis. Nihil tam facile, quam vilem plebeculam et indoctam concionem, linguae volubilitate decipere. quae quidquid non intelligit, plus miratur.

M. Tullius (in quem pulcherrimum illud elogium est: 'Demosthenes tibi praeripuit, ne esses primus Orator:' tu illi, ne solus) in oratione pro Quinto Gallio, quid de favore vulgi, et de imperitis concionatoribus loquatur, attende, ne his fraudibus ludaris. Loquor enim, quae sum ipse nuper expertus. Unus quidam Poeta nominatus homo, perlitteratus, cuius sunt illa colloquia Poetarum ac Philosophorum, cum facit Euripidem et Menandrum inter se, et alio loco Socratem atque Epicurum disserentes, quorum aetates non annis, sed saeculis scimus esse disiunctas, quantos is plausus et clamores movet? Multos enim condiscipulos habet in theatro, qui simul litteras non didicerunt.

9 Vestes pullas aeque devita, ut candidas. Ornatus ut sordes pari modo fugiendae sunt, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Non absque amictu lineo incedere, sed pretium vestium linearum non habere, laudabile est. Alioqui ridiculum et plenum dedecoris est, referto marsupio, quod sudarium orariumque non habeas, gloriari. Sunt qui pauperibus paulum tribuunt, ut amplius accipiant; et sub praetextu eleemosynae quaerunt divitias, quae magis venatio appellanda est, quam eleemosynae genus. Sic bestiae, sic aves, sic capiuntur et pisces. Modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo sacculi protrahantur. Sciat Episcopus, cui commissa est Ecclesia, quem dispensationi pauperum curaeque praeficiat.

MELIUS EST non habere quod tribuam, quam impudenter petere quod recondam. Sed et genus arrogantiae est, clementiorem te velle videri, quam Pontifex Christi est. Non omnia possumus omnes. Alius in Ecclesia oculus est,

7

Page 8: Modul 3bis (Latina) (1)

alius lingua, alius manus, alius pes, auris, venter, et caetera. Lege Pauli Epistulam ad Corinthios: quomodo diversa membra unum corpus efficiunt.

Nec rusticus tamen et simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit: nec peritus et eloquens, lingua aestimet sanctitatem. MULTOQUE MELIUS EST e duobus imperfectis, rusticitatem habere sanctam, quam eloquentiam peccatricem.

10 Multi aedificant parietes, et columnas ecclesiae substruunt: marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, et ministrorum Christi nulla electio est. Neque vero mihi aliquis opponat, dives in Iudaea Templum, mensam, lucernas, thuribula, patellas, scyphos, mortariola, et caetera ex auro fabrefacta.

Tunc haec probabantur a Domino, quando Sacerdotes hostias immolabant, et sanguis pecudum erat redemptio peccatorum. Quanquam haec omnia praecesserint in figura: 'Scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt'. Nunc vero cum paupertatem domus suae pauper Dominus dedicarit, COGITEMUS crucem eius, et divitias lutum putabimus.

11 Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument. Turpe est ante fores Sacerdotis Christi crucifixi et pauperis, et qui cibo quoque vescebatur alieno, lictores Consulum, et milites excubare, iudicemque provinciae melius apud te prandere, quam in palatio.

Quod si obtenderis te facere haec, ut roges pro miseris atque subiectis, IUDEX SAECULI plus deferet Clerico continenti, quam diviti: et magis sanctitatem tuam venerabitur, quam opes. Aut si talis est, qui non audiat Clericos pro quibuslibet tribulatis, nisi inter phialas, libenter carebo huiuscemodi beneficio; et Christum rogabo pro iudice, qui magis et citius subvenire potest, quam iudex: 'Melius enim est confidere in Domino, quam confidere in homine. Melius est sperare in Domino, quam sperare in principibus'.

Nunquam vinum redoleas, ne audias illud Philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed vinum propinare. Vinolentos Sacerdotes et Apostolus damnat, et vetus lex prohibet. Qui altario deserviunt, vinum, et siceram non bibant. Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest; sive illa quae frumento conficitur; sive pomorum succo, aut cum favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus, aqua pinguior coloratur.

Quidquid inebriat, et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur (siquidem et Dominus vini potator est appellatus : et Timotheo dolenti stomachum, modica vini sorbitio relaxata est, sed modum pro aetatis, et valetudinis et corporum qualitate exigimus in potando. Quod si absque vino ardeo adolescentia, et inflammor calore sanguinis, et succulento validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est. Pulchre dicitur apud Graecos, et nescio an apud nos aeque resonet: Pinguis venter, non gignit sensum tenuem.

12 Tantum tibi ieiuniorum modum impone, quantum ferre potes. Sint tibi pura, casta, simplicia, moderata, et non superstitiosa ieiunia. Quid prodest oleo non vesci, et molestias quasdam difficultatesque ciborum quaerere, carycas, piper, nuces, palmarum fructus, similam, mel, pistacia? Tota hortorum cultura vexatur, ut cibario non vescamur pane, et dum delicias sectamura, regno coelorum retrahimur.

Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam, aquam non bibere, nec vesci pane; sed sorbitiunculas delicatas et contrita olera, betarumque succum, non calice sorbere, sed concha. Proh pudor, non erubescimus istiusmodi ineptiis; nec taedet superstitionis! Insuper etiam famam abstinentiae in deliciis quaerimus.

8

Page 9: Modul 3bis (Latina) (1)

FORTISSIMUM ieiunium est aqua et panis. Sed quia gloriam non habet, et omnes pane et aqua vivimus, quasi publicum et commune ieiunium non putatur.

13 Cave ne hominum rumusculos aucuperis: ne in offensam Dei, populorum laudem commutes. Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem. Desiit placere hominibus, et servus factus est Christi.

Per bonam famam et malam, a dextris et a sinistris Christi miles graditur: nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur: non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laeta contemnit, et tristia. Per diem sol non urit eum, neque luna per noctem. Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis. Nolo te dilatare fimbrias, et ostentui habere phylacteria, et conscientia repugnante, pharisaica ambitione circumdari. Quanto melius erat haec non in corpore, sed in corde gestare; et Deum habere fautorem, non aspectus hominum?

14 Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes, id est, ne aut ipse aliis detrahas, aut alios audias detrahentes. 'Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: haec fecisti et tacui. Existimasti inique, quod ero tui similis: aguam te et statuam contra faciem tuam'.

Parce a detractione linguae, custodi sermones tuos, et scito quia per cuncta, quae de aliis loqueris, tua sententia iudicaris, et in his ipse deprehenderis, quae in aliis arguebas. 'Neque vero illa iusta est excusatio, Referentibus aliis iniuriam facere non possum.' Nemo invito auditori libenter refert. Sagitta in lapidem nunquam figitur, interdum resiliens percutit dirigentem.

Discat detractor, dum te videt non libenter audire, non facile detrahere: 'Cum detractoribus, ait Salomon, ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?' tam videlicet eius qui detrahit, quam illius qui aurem accommodat detrahenti.

15 Officii tui est visitare languentes, nosse domos matronarum, ac liberos earum, et nobilium virorum custodire secreta. Officii tui sit, non solum oculos castos servare, sed et linguam. Nunquam de formis mulierum disputes, nec quid agatur in alia, domus alia per te noverit.

Hippocrates adiurat discipulos suos, antequam doceat, et in verba sua iurare compellit: extorquet sacramento silentium, sermonem, incessum, habitum, moresque praescribit.

Quanto magis nos, quibus animarum medicina commissa est, omnium Christianorum domos debemus amare quasi proprias? Consolatores potius nos in moeroribus suis, quam convivas in prosperis noverint. FACILE CONTEMNITUR Clericus, qui saepe vocatus ad prandium, ire non recusat.

16 Nunquam petentes, raro accipiamus rogati. Beatius enim est magis dare quam accipere. Nescio quo enim modo etiam ipse qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat, et mirum in modum si eum rogantem contempseris, plus te posterius veneratur.

9

Page 10: Modul 3bis (Latina) (1)

AUGUSTINI

DE MISERIIS AUGUSTINI IN PUERITIA

Deus, Deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes: quandoquidem recte mihi vivere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc saeculo florerem, et excellerem lignosis artibus, ad honorem hominum et falsas divitias famulantibus. Inde in scholam datus sum ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esset ignorabam miser, et tamen si segnis in discendo essem, vapulabam. Laudabatur enim hoc a majoribus; et multi ante nos vitam istam agentes, praestruxerant aerumnas vias, per quas transire cogebamur, multiplicato labore et dolore filiis Adam.

Invenimus autem, Domine, homines rogantes te, et didicimus ab eis, sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses, etiam non apparens sensibus nostris, exaudire nos, et subvenire nobis. Nam puer coepi rogare te, auxilium et refugium meum, et in tuam invocationem rumpebam nodos linguae meae, et rogabam te parvus, non parvo affectu, ne in schola vapularem. Et cum me non exaudiebas, quod non erat ad insipientiam mihi, ridebantur a majoribus hominibus, usque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil volebant, plagae meae, magnum tunc et grave malum meum.

* * * * * *

Quid autem erat causae cur Graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. Adamaveram enim Latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici vocantur. Nam illas primas ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam, quam omnes Graecas. Unde tamen et hoc nisi de peccato et vanitate vitae, qua caro eram et spiritus ambulans et non revertens? Nam utique meliores, quia certiores erant primae illae litterae, quibus fiebat in me, et factum est, et habeo illud ut et legam si quid scriptum invenio, et scribam ipse si quid volo, quam illae quibus tenere cogebar Aeneae nescio cujus errores, oblitus errorum meorum, et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ob amorem, cum interea meipsum in his a te morientem, Deus vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.

* * * * * *

At enim vela pendent liminibus grammaticarum scholarum: sed non illa magis honorem secreti, quam tegumentum erroris significant. Non clament adversum me venditores grammaticae vel emptores; quia, si proponam eis, interrogans utrum sit verum quod Aeneam aliquando Carthaginem venisse poeta dicit; indoctiores se nescire respondebunt, doctiores autem etiam negabunt verum esse.

At si quaeram quibus litteris scribitur Aeneae nomen, omnes mihi, qui haec didicerunt, verum respondebunt, secundum id pactum et placitum, quo inter se homines ista signa firmarunt.

Item, si quaeram quid horum majore hujus vitae incommodo quisque obliviscatur, legere et scribere, an poetica illa figmenta, quis non videat quid responsurus sit, qui non est penitus oblitus sui? Peccabam ergo puer cum illa inania istis utilioribus amore praeponebam, vel potius ista oderam, illa amabam.

Jamvero unum et unum duo, duo et duo quatuor, odiosa cantio mihi erat, et dulcissimum spectaculum vanitatis equus ligneus plenus armatis et Trojae incendium, atque ipsius umbra Creusae.

Cur ergo Graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? Nam et Homerus peritus texere tales fabulas, et dulcissime vanus est, et mihi tamen amarus erat puero.

Credo etiam Graecis pueris Virgilius ita sit, cum eum sic discere coguntur, ut ego illum. Videlicet difficultas, difficultas omnino ediscendae peregrinae linguae, quasi felle aspergebat omnes suavitates Graecas fabulosarum narrationum. Nulla enim verba illa noveram, et saevis terroribus ac poenis ut nossem instabatur mihi vehementer. Nam et Latina aliquando infans nulla noveram; et tamen advertendo didici sine ullo metu et cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum et joca arridentium et laetitias alludentium.

10

Page 11: Modul 3bis (Latina) (1)

Didici vero illa sine poenali onere urgentium cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, quae non possem, nisi aliqua verba didicissem, non a docentibus sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. Hinc satis elucet majorem habere vim ad discenda ista liberam curiositatem, quam meticulosam necessitatem.

Confessiones

AUGUSTINI ORATIO PRO MONNICA MATRE SUA

Ego autem, jam sanato corde ab illo vulnere in quo poterat redargui carnalis affectus, fundo tibi, Deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrymarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum omnis animae quae in Adam moritur. Quamquam illa in Christo vivificata, etiam nondum a carne resoluta, sic vixerit ut laudetur nomen tuum in fide moribusque ejus; non tamen audeo dicere, ex quo eam per Baptismum regenerasti, nullum verbum exisse ex ore ejus contra praeceptum tuum. Et dictum est a Veritate Filio tuo: Si quis dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis.

Et vae etiam laudabili vitae hominum, si, remota misericordia, discutias eam. Quia vero non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum. Quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua? O si cognoscant se homines homines; et qui gloriatur, in Domino glorietur.

Ego itaque, laus mea et vita mea, Deus cordis mei, sepositis paulisper bonis ejus actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meae deprecor te: exaudi me per Medicinam vulnerum nostrorum, quae pependit in ligno, et sedens ad dexteram tuam interpellat te pro nobis. Scio misericorditer operatam, et ex corde dimisisse debita debitoribus suis: dimitte illi et tu debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. Dimitte, Domine, dimitte obsecro, ne intres cum ea in judicium.

Superexaltet misericordia judicio, quoniam eloquia tua vera sunt, et promisisti misericordiam misericordibus: quod ut essent, tu dedisti eis, qui misereberis cui misertus eris, et misericordiam praestabis cui misericors fueris.

Et credo quod jam feceris quod te rogo, sed voluntaria oris mei approba, Domine. Namque illa imminente die resolutionis suae non cogitavit suum corpus sumptuose contegi, aut condiri aromatibus, aut monumentum electum concupivit, aut curavit sepulcrum patrium; non ista mandavit nobis; sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit, cui nullius diei praetermissione servierat, unde sciret dispensari victimam sanctam; qua deletum est chirographum, quod erat contrarium nobis, qua triumphatus est hostis computans delicta nostra, et quaerens quid objiciat, et nihil inveniens in illo, in quo vincimus. Quis ei refundet innocentem sanguinem? Quis ei restituet pretium, quo nos emit, ut nos auferat ei? Ad cujus pretii nostri sacramentum ligavit ancilla tua animam suam vinculo fidei. Nemo a protectione tua disrumpat eam. Non se interponat nec vi nec insidiis leo et draco; neque enim respondebit illa nihil se debere, ne convincatur et obtineatur ab accusatore callido; sed respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet quod pro nobis, non debens, reddidit.

Sit ergo in pace cum viro, ante quem nulli, et post quem nulli, nupta est; cui servivit fructum tibi afferens cum tolerantia, ut eum quoque lucraretur tibi.

Et inspira, Domine Deus meus, inspira servis tuis fratribus meis, filiis tuis, dominis meis, quibus et corde et voce et litteris servio, ut quotquot haec legerint, meminerint ad altare tuum Monnicae famulae tuae, cum Patricio quondam ejus conjuge, per quorum carnem induxisti me in hanc vitam, quemadmodum nescio.

Meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria, et fratrum meorum sub te Patre in matre Catholica, et civium meorum in aeterna Jerusalem, cui suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum; ut, quod a me illa poposcit extremum, uberius ei praestetur in multorum orationibus, per confessiones, quam per orationes meas.

11

Page 12: Modul 3bis (Latina) (1)

De Doctrina Christiana (On Christian Doctrine), 40 (60, 61)Latin text from Migne, PL, Vol. 34, Col. 63

Christians can take what is good in pagan philosophy and use it in the service of Christ. "All branches of heathen learning have not only false and superstitious fancies and heavy burdens of unnecessary toil, which every one of us, when going out under the leadership of Christ from the fellowship of the heathen, ought to abhor and avoid; but they contain also  liberal   instruction which  is  better adapted to the use of the truth,  and some most excellent precepts of morality; and some truths in regard even to the worship of the One God are found among them." 

CAPUT XL.--- Ab Ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est convertendum.60. Philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tanquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. Sicut enim Aegyptii non solum idola habebant et onera gravia, quae populus Israel detestaretur et fugeret, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem, quae ille populus exiens de Aegypto, sibi potius tanquam ad usum meliorem clanculo vindicavit; non auctoritate propria, sed praecepto Dei, ipsis Aegyptiis nescienter commodantibus ea, quibus non bene utebantur (Exod. III, 22, et XII, 35): sic doctrinae omnes Gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum duce Christo de societate Gentilium exiens, debet abominari atque devitare; sed etiam liberales disciplinas usui veritatis aptiores, et quaedam morum praecepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla vera inveniuntur apud eos; quod eorum tanquam aurum et argentum, quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis divinae providentiae, quae ubique infusa est, eruerunt, et quo perverse atque injuriose ad obsequia daemonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre christianus ad usum justum praedicandi Evangelii. Vestem quoque illorum, id est, hominum quidem instituta, sed tamen accommodata humanae societati, qua in hac vita carere non possumus, accipere atque habere licuerit in usum convertenda christianum.

61. Nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri? Nonne aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus doctor suavissimus et martyr beatissimus? quanto Lactantius? quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, ut de vivis taceam? quanto innumerabiles Graeci? Quod prior ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecerat, de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum (Act. VII, 22). Quibus omnibus viris superstitiosa Gentium consuetudo, et maxime illis temporibus, cum Christi recutiens jugum Christianos persequebatur, disciplinas quas utiles habebat, nunquam commodaret, si eas in usum colendi unius Dei, quo vanus idolorum cultus exscinderetur, conversum iri suspicaretur: sed dederunt aurum, et argentum, et vestem suam exeunti populo Dei de Aegypto, nescientes quemadmodum illa quae dabant, in Christi obsequium cederent. Illud enim in Exodo factum, sine dubio figuratum est, ut hoc praesignaret; quod sine praejudicio alterius, aut paris, aut melioris intelligentiae dixerim.

De Utilitate Credendi (On The Profit of Believing), 3. 9Latin text from Migne, PL, Vol. 42, Col. 71

This work is directed against the Manichaeans (see Mani in alphabetical menus). The Manichaeans rejected the Old Testament. In chapter 9 Augustine argues that the Old Testament Law is not to be understood literally but must be read in the light of the New Testament. In Christ the "veil" is removed. 

9. Hic igitur illi homines nimium mali, dum frustrare Legem conantur, eas Scripturas approbare nos cogunt. Attendunt enim quod dictum est, in servitute esse eos qui sub Lege sunt, et id ultimum prae caeteris ventilant:

12

Page 13: Modul 3bis (Latina) (1)

Evacuati estis  a  Christo,  qui   in   lege   justificamini;  a  gratia excidistis (Galat. V, 4). Nos haec omnia vera esse concedimus, nec illam legem necessariam esse dicimus, nisi eis quibus est adhuc utilis servitus: ideoque utiliter esse latam, quod homines qui revocari a peccatis ratione non poterant, tali lege coercendi erant, poenarum scilicet istarum quae videri abstultis possunt, minis atque terroribus; a quibus gratia Christi cum liberat, non legem illam damnat, sed aliquando nos obtemperare suae charitati, non servire timori Legis, invitat. Ipsa est gratia, id est, beneficium quod non intelligunt sibi venisse divinitus, qui adhuc esse cupiunt sub vinculis Legis. Quos merito Paulus objurgat tanquam infideles, quia a servitute, cui certo tempore justissima Dei dispositione subjecti erant, jam per Dominum nostrum Jesum se liberatos esse non credunt. Hinc est illud ejusdem apostoli: Lex   enim paedagogus noster erat  in Christo (Galat. III, 24). Ille igitur paedagogum dedit hominibus quem timerent, qui magistrum postea quem diligerent. In quibus tamen Legis praeceptis atque mandatis, quibus nunc Christianos uti fas non est, quale vel sabbatum est, vel circumcisio, vel sacrificia, et si quid hujusmodi est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intelligat nihil esse perniciosius, quam quidquid ibi est accipi ad litteram, id est, ad verbum; nihil autem salubrius, quam spiritu revelari. Inde est: Littera occidit,  spiritus autem vivificat. Inde est: Idipsum   velamen   in   lectione   Veteris   Testamenti  manet,   quod   non   revelatur,   quoniam   in   Christo   evacuatur. Evacuatur namque in Christo, non Vetus Testamentum, sed velamen ejus; ut per Christum intelligatur, et quasi denudetur, quod sine Christo obscurum atque adopertum est. Statim quippe idem apostolus subjicit: Cum autem transieris ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III, 6, 14, 16). Non enim ait, Auferetur Lex; aut, Testamentum Vetus. Non igitur per Domini gratiam, tanquam inutilia ibi tegerentur, ablata sunt; sed tegmen potius, quo utilia tegebantur. Hoc modo agitur cum iis qui studiose ac pie, non turbide atque improbe, Scripturarum illarum sensum requirunt, demonstranturque sedulo et ordo rerum, et causae factorum atque dictorum, et Veteris Testamenti ad Novum tanta congruentia, ut apex nullus, qui non consonet, relinquatur; et figurarum tanta secreta, ut omnia quae interpretando eruuntur, miseros esse cogant fateri, qui haec volunt ante condemnare, quam discere.

TERTULLIANUS

De Praescriptione Haereticorum, 20, 21 and 32Latin text from Migne PL, Vol. 2, Cols. 31-33 and 44

In addresssing issues of "heretical" teaching in the early 2nd century Tertullian emphasises the importance not only of teaching which is in accord with the teaching of the apostles but also of an ordered succession of bishops - "Let them produce the original records of their churches; let them unfold the roll of their bishops, running down in due succession from the beginning".

XX. Christus Jesus Dominus noster permittat dicere interim, quisquis est, cujuscumque Dei Filius, cujuscumque materiae homo et Deus, cujuscumque fidei praeceptor, cujuscumque mercedis repromissor, quid esset, quid fuisset, quam Patris voluntatem administraret, quid homini agendum determinaret, quamdiu in terris agebat, ipse pronuntiabat, sive populo palam, sive discentibus seorsum; ex quibus duodecim praecipuos lateri suo adlegerat destinatos nationibus magistros. Itaque, uno eorum decusso, reliquos undecim, digrediens ad Patrem post resurrectionem, jussit ire et docere nationes, intinguendas in Patrem et in Filium et in Spiritum Sanctum. Statim igitur Apostoli (quos haec appellatio missos interpretatur), assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Judae, ex auctoritate prophetiae quae est in psalmo David, consecuti promissam vim Spiritus Sancti ad virtutes et eloquium primo per Judaeam contestata fide in Jesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti, eamdem doctrinam ejusdem fidei nationibus promulgaverunt, et proinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae, caeterae exinde ecclesiae mutuatae sunt, et quotidie mutuantur ut ecclesiae fiant: ac per hoc et ipsae apostolicae deputantur, ut soboles apostolicarum ecclesiarum. Omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae, una est illa ab Apostolis

13

Page 14: Modul 3bis (Latina) (1)

prima, ex qua omnes. Sic omnes prima, et apostolicae, dum una omnes probant unitatem; dum est illis communicatio pacis, et appellatio fraternitatis, et contesseratio hospitalitatis: quae jura non alia ratio regit, quam ejusdem sacramenti una traditio. XXI. Hinc igitur dirigimus praescriptionem: si Dominus Jesus Christus Apostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos praedicatores, quam Christus instituit; quia nec alius Patrem novit nisi Filius, et cui Filius revelavit, nec aliis videtur revelasse Filius, quam Apostolis quos misit ad praedicandum, utique quod illis revelavit. Quid autem praedicaverint, id est, quid illis Christus revelaverit, et hic praescribam non aliter probari debere, nisi per easdem ecclesias, quas ipsi Apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando, tam viva, quod aiunt, voce, quam per epistolas postea. Si haec ita sunt, constat proinde omnem doctrinam quae cum illis ecclesiis apostolicis, matricibus et originalibus fidei, conspiret, veritati deputandam, sine dubio tenentem quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo accepit; reliquam vero omnem doctrinam de mendacio praejudicandam, quae sapiat contra veritatem Ecclesiarum, et Apostolorum, et Christi, et Dei. Superest ergo uti demonstremus, an haec nostra doctrina, cujus regulam supra edidimus, de Apostolorum traditione censeatur, et hoc ipso, an caeterae de mendacio veniant. Communicamus cum ecclesiis apostolicis, quod nulli doctrina diversa: hoc est testimonium veritatis.

XXXII. Caeterum, si quae audent interserere se aetati apostolicae, ut ideo videantur ab Apostolis traditae, quia sub Apostolis fuerunt, possumus dicere: Edant ergo origines Ecclesiarum suarum: evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex Apostolis, vel apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiae apostolicae census suos deferunt: sicut Smyrnaeorum Ecclesia Polycarpum ab Joanne conlocatum refert : sicut Romanorum, Clementem a Petro ordinatum edit; proinde utique et caeterae exhibent quos ab Apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis traduces habeant. Confingant tale aliquid Haeretici. Quid enim illis post blasphemiam inlicitum est? Sed etsi confinxerint, nihil promovebunt. Ipsa enim doctrina eorum cum apostolica comparata, ex diversitate et contrarietate sua pronuntiabit, neque apostoli alicujus auctoris esse, neque apostolici; quia sicut Apostoli non diversa inter se docuissent, ita et apostolici non contraria Apostolis edidissent, nisi illi qui ab Apostolis didicerunt aliter praedicaverunt. Ad hanc itaque formam probabuntur ab illis ecclesiis, quae licet nullum ex Apostolis, vel apostolicis, auctorem suum proferant, ut multo posteriores, quae denique quotidie instituuntur; tamen in eadem fide conspirantes, non minus apostolicae deputantur, pro consanguinitate doctrinae. Ita omnes haereses ad utramque formam nostris Ecclesiis provocatae, probent se quaqua putant apostolicas. Sed adeo nec sunt, nec probare possunt quod non sunt, nec recipiuntur in pacem et communicationem ab Ecclesiis quoquo modo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo modo apostolicae.

Apologeticus pro Christianis (Apology), 29 - 32Latin text from Migne PL, Vol. 1, Cols. 0439 ff.In   these   chapters   Tertullian   offers  an   interesting   reflection  on   the  attitude  of   Christians   towards   the  Roman Emperor.

XXIX. Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatori vel cuilibet homini impertiri possunt et ita nos crimini addicite. Si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique (quod in conscientia vestra est) mortui vivos tuentur: jam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, opinor Caesarum milites excubiis suis salva praestant. Puto autem, hae ipsae materiae de metallis Caesarum veniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant. Multi denique dii habuerunt Caesarem iratum. Facit ad caussam, si et propitium, cum illis aliquid aut liberalitatis aut privilegii, confert. Ita qui sunt in Caesaris potestate, cujus et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequuntur ? Ideo ergo committimus in majestatem

14

Page 15: Modul 3bis (Latina) (1)

imperatorum, quia illos non subjicimus rebus suis; quia non ludimus de officio salutis eorum, qui eam non putamus in manibus esse plumbatis. Sed vos religiosi, qui eam quaeritis ubi non est, petitis a quibus dari non potest, praeterito eo in cujus est potestate. Insuper eos debellatis, qui eam sciunt petere, qui etiam possint impetrare, dum sciunt petere.

XXX. Nos enim pro salute imperatorum Deum invocamus aeternum, Deum verum, Deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter caeteros malunt. Sciunt, quis illis dederit imperium; sciunt, qua homines, quis et animam; sentiunt, eum Deum esse solum, in cujus solius potestate sunt, a quo sunt secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos. Quidni ? cum super omnes homines, qui utique vivunt et mortuis antistant. Recogitant, quousque vires imperii sui valeant, et ita Deum intelligunt; adversus quem valere non possunt, per eum valere se cognoscunt. Coelum denique debellet imperator, coelum captivum triumpho suo invehat, coelo mittat excubias, coelo vectigalia imponat. Non potest; ideo magnus est, quia coelo minor est. Illius enim est ipse, cujus et coelum est et omnis creatura. Inde est imperator, unde est et homo antequam imperator; inde potestas illi, unde et spiritus. Illuc suspicientes Christiani manibus expansis quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus. Precantes sumus omnes semper pro omnibus imperatoribus, vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, et quaecumque hominis et Caesaris vota sunt. Haec ab alio orare non possum, quam a quo scio me consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat, et ego sum cui impetrare debetur, famulus ejus, qui eum solum observo, qui propter disciplinam ejus occidor, qui ei offero opimam et majorem hostiam, quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam. Non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrymas nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam: ut mirer, cum hostiae probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur praecordia potius victimarum, quam ipsorum sacrificantium examinentur. Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant; paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani. Hoc agite, boni praesides, extorquete animam Deo supplicantem pro Imperatore. Hic erit crimen, ubi veritas est Dei et devotio.

XXXI. Adulati nunc sumus imperatori; et mentiti vota, quae diximus, ad evadendam scilicet vim. Plane proficit ista fallacia. Admittitis enim nos probare quodcumque defendimus. Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt. Scito ex illis, praeceptum esse nobis ad redundantiam benignitatis, etiam pro inimicis Deum orare, et persecutoribus nostris bona precari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum, quam de quorum majestate convenimur in crimen? Sed etiam nominatim atque manifeste: Orate, inquit, pro regibus, et pro principibus, et potestatibus, ut omnia tranquilla sint vobis. Cum enim concutitur imperium, concussis etiam caeteris membris ejus, utique et nos, licet extranei a turbis, in aliquo loco casus invenimur.

XXXII. Est et alia major necessitas nobis orandi pro Imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem, ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari. Ita quae nolumus experiri, ea dum precamur differri, Romanae diuturnitati favemus. Sed et juramus, sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis. Nescitis genios daemonas dici, et inde diminutiva voce daemonia? Nos judicium dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos praefecit. Id in eis scimus esse, quod Deus voluit, ideoque et salvum volumus esse, quod Deus voluit, et pro magno id juramento habemus. Caeterum daemonas, id est genios, adjurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non dejerare, ut illis honorem divinitatis conferamus.

XXXIII. Sed quid ego amplius de religione atque pietate christiana in imperatorem? quem necesse est suspiciamus

15

Page 16: Modul 3bis (Latina) (1)

ut eum, quem dominus noster elegerit. Et merito dixerim, noster est magis Caesar, ut a nostro Deo constitutus. Itaque et in eo plus ego illi operor in salutem, non solum quod eam ab eo postulo, qui potest praestare, aut quod talis postulo, qui merear impetrare, sed etiam quod temperans majestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subjicio. Subjicio autem, cui non adaequo. Non enim deum Imperatorem dicam, vel quia mentiri nescio, vel quia illum deridere non audeo, vel quia nec ipse se deum volet dici. Si homo sit, interest hominis deo cedere; satis habeat appellari imperator. Grande et hoc nomen est, quod a deo traditur. Negat illum imperatorem, qui deum dicit. Nisi homo sit, non est imperator. Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur. Suggeritur enim ei a tergo: Respice post te, hominem memento te. Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio conditionis suae sit necessaria. [Minor erat, si tunc deus diceretur, quia non vere diceretur.] Major est qui revocatur, ne se deum existimet.

De Praescriptione Haereticorum, 7Latin text from Migne PL, Vol. 2, Col. 119

Tertullian argues that Christianity should have nothing to do with Greek philosophy. Contrast a passage by Justin which can be found here.

1 Hae sunt doctrinae hominum et daemoniorum, prurientibus auribus (II Tim., IV, 3) natae de ingenio sapientiae saecularis, quam Dominus stultitiam vocans, stulta mundi in confusionem etiam philosophiae ipsius elegit (I Cor. I, 27). Ea est enim materia sapientiae saecularis, temeraria interpres divinae naturae et dispositionis. Ipsae denique haereses a philosophia subornantur. Inde aeones, et formae nescio quae, et trinitas hominis, apud Valentinum: platonicus fuerat. Inde Marcionis Deus melior de tranquillitate: a Stoicis venerat. Et ut anima interire dicatur, ab Epicureis observatur. Et ut carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola sumitur. Et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi aliquid de igneo deo allegatur, Heraclitus intervenit: Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur, iidem retractatus implicantur. Unde malum, et quare? et unde homo, et quomodo? et, quod proxime Valentinus proposuit, unde Deus? Scilicet de enthymesi, et ectromate. Miserum Aristotelem! qui illis dialecticam instituit, artificem struendi et destruendi, versipellem in sententiis, coactam in conjecturis, duram in argumentis, operariam contentionum, molestam etiam sibi ipsi, omnia retractantem, ne quid omnino tractaverit. Hinc illae fabulae et genealogiae interminabiles, et quaestiones infructuosae, et sermones serpentes velut cancer (I Tim. I, 4; ibid., III, 4; II Tim. II, 17-23) a quibus nos Apostolus refraenans, nominatim philosophiam contestatur caveri oportere, scribens ad Colossenses (II, 8): Videte ne quis vos circumveniat per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, praeter providentiam Spiritus Sancti. Fuerat Athenis, et istam sapientiam humanam, affectatricem et interpolatricem veritatis, de congressibus noverat, ipsam quoque in suas haereses multipartitam varietate sectarum invicem repugnantium. Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid Academiae et Ecclesiae? Quid haereticis et Christianis? Nostra institutio de Porticu Salomonis est, qui et ipse tradiderat Dominum in simplicitate cordis esse quaerendum (Sap. I, 1). Viderint, qui stoicum et platonicum et dialecticum Christianismum protulerunt. Nobis curiositate opus non est, post Christum Jesum; nec inquisitione, post Evangelium. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus, non esse quod ultra credere debeamus.

16

Page 17: Modul 3bis (Latina) (1)

HIERONYMUS

Letter 22 to Eustochium, section 7Latin text from Migne PL, Vol. 22, Col. 398

During the mid 370's Jerome had been an ascetic hermit in the desert of Chalcis in Syria. In this passage he gives a vivid description of the experiences of an ascetic.

EPISTOLA XXII AD EUSTOCHIUM, PAULAE FILIAM.De custodia virginitatis.Eustochium Virginem,  Paulae nobiliss.  apud Romanos  Matronae filiam,  docet  quomodo Virginitatem custodire debeat, quam professa erat: atque eos qui castitatis specie ventri avaritiaeque inserviunt, acriter insectatur.

7. Hieronymi tentationes in eremo.--- O quoties ego ipse in eremo constitutus, et in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus, horridum Monachis praestat habitaculum, putabam me Romanis interesse deliciis. Sedebam solus, quia amaritudine repletus eram. Horrebant sacco membra deformia, et squalida cutis situm aethiopicae carnis obduxerat. Quotidie lacrymae, quotidie gemitus, et si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo ossa vix haerentia collidebam. De cibis vero et potu taceo, cum etiam languentes Monachi aqua frigida utantur, et coctum aliquid accepisse, luxuria sit. Ille igitur ego, qui ob gehennae metum, tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum. Pallebant ora jejuniis, et mens desideriis aestuabat in frigido corpore, et ante hominem sua jam in carne praemortuum, sola libidinum incendia balliebant. Itaque omni auxilio destitutus, ad Jesu jacebam pedes, rigabam lacrymis, crine tergebam; et repugnantem carnem hebdomadarum inedia subjugabam. Non erubesco infelicitatis meae miseriam confiteri, quin potius plango me non esse, quod fuerim. Memini me clamantem, diem crebro junxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam rediret, Domino increpante, tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam, quasi cogitationum mearum consciam pertimescebam. Et mihimet iratus et rigidus, solus deserta penetrabam. Sicubi concava vallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationis locus, ibi illud miserrimae carnis ergastulum; et, ut ipse mihi testis est Dominus, post multas lacrymas, post coelo inhaerentes oculos, nonnunquam videbar mihi interesse agminibus Angelorum, et laetus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. 1. 3).

CYPRIANUS

EPISTOLA S. CYPRIANI AD QUINTUM. DE HAERETICIS BAPTIZANDISLatin from Migne PL, Vol. 3, Col. 1103

The  question  of  whether   those  baptised  by   "heretical"  priests   should  be   rebaptised  was  a   controversial  one. Cyprian's firm view was that rebaptism was necessary (though it was not strictly a second baptism as the first was not truly baptism). Pope Stephen affirmed the validity of baptism in water in the name of the Trinity, even if carried out by a heretical priest. To use the language of the medieval schoolmen Cyprian's view was "that the sacrament is valid ex opere operantis, on the ground of the personal quality or standing of the minister, and Stephen's view that it is valid ex opere operato, on the ground of the action done"*.

I. Cyprianus Quinto fratri salutem.---Retulit ad me, frater charissime, Lucianus compresbyter noster, te desiderasse ut significaremus tibi quid sentiamus de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati videntur. De qua re quid nuper in concilio plurimi coepiscopi cum compresbyteris qui aderant censuerimus, ut scires, ejusdem epistolae

17

Page 18: Modul 3bis (Latina) (1)

exemplum tibi misi. Nescio etenim qua praesumptione ducuntur quidam de collegis nostris, ut putent eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad nos venerint, baptizari non oportere, eo quod dicant unum baptisma esse, quod unum scilicet in Ecclesia catholica est. Quae Ecclesia, si una est, esse baptisma extra Ecclesiam non potest: nam, cum duo baptismata esse non possint, si haeretici vere baptizant, ipsi habent baptisma; et qui hoc illis patrocinium de auctoritate sua praestat, cedit illis et consentit, ut hostes et adversarii Christi habere videantur abluendi et purificandi et sanctificandi hominis potestatem. Nos autem dicimus eos qui inde veniunt, non rebaptizari apud nos, sed baptizari. Neque enim accipiunt illic aliquid ubi nihil est; sed veniunt ad nos ut hic accipiant ubi et gratia et veritas omnis est, quia et gratia et veritas una est. Porro autem quidam de collegis nostris malunt haereticis honorem dare quam nobis consentire; et, dum unius baptismi asseveratione baptizare venientes nolunt, sic, aut duo baptismata ipsi faciunt, dum et apud haereticos baptisma esse dicunt, aut certe, quod est gravius, haereticorum sordidam et profanam tinctionem, vero et unico et legitimo Ecclesiae catholicae baptismo praeponere et praeferre contendunt: non considerantes scriptum esse: «Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus» (Eccles. XXXIV, 30)? Manifestum est autem eos qui non sunt in Ecclesia Christi, inter mortuos computari, nec posse ab eo vivificari alterum qui ipse non vivat; quando una sit Ecclesia, quae, vitae aeternae gratiam consecuta, et vivit in aeternum et vivificat Dei populum.

II. Et dicunt se in hoc veterem consuetudinem sequi, quando apud veteres haereseos et schismatum prima adhuc fuerint initia, ut hi illic essent qui de Ecclesia recedebant, et hic baptizati prius fuerant; quos tunc tamen ad Ecclesiam revertentes, et poenitentiam agentes, necesse non erat baptizare. Quod nos quoque hodie observamus, ut quos constet hic baptizatos esse, et a nobis ad haereticos transisse, si postmodum peccato suo cognito, et errore digesto, ad veritatem et matricem redeat satis sit in poenitentiam manum imponere; ut, quia ovis fuerat, hanc ovem abalienatam et errabundam in ovile suum pastor recipiat. Si autem qui ab haereticis venit, baptizatus in Ecclesia prius non fuit, sed alienus in totum et profanus venit, baptizandus est, ut ovis fiat, quia una est aqua in Ecclesia sancta quae oves faciat. Et idcirco, quia nihil potest esse commune mendacio et veritati, tenebris et luci, morti et immortalitati, antichristo et Christo, per omnia debemus Ecclesiae catholicae unitatem tenere, nec in aliquo fidei et veritatis hostibus cedere. Non est autem de consuetudine praescribendum, sed ratione vincendum. Nam nec Petrus, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit Ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disceptaret, vindicavit sibi aliquid insolenter, aut arroganter assumpsit, ut diceret se primatum tenere, et obtemperari a novellis et posteris sibi potius oportere. Nec despexit Paulum, quod Ecclesiae prius persecutor fuisset, sed consilium veritatis admisit, et rationi legitimae quam Paulus vindicabat, facile consensit; documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra ducamus. Cui rei Paulus quoque prospiciens et concordiae et paci fideliter consulens, in Epistola sua posuit, dicens: «Prophetae autem duo aut tres loquantur, et caeteri examinent. Si autem alii revelatum fuerit sedenti, ille prior taceat» (I Cor., XIV, 29). Qua in parte docuit et ostendit multa singulis in melius revelari, et debere unumquemque, non pro eo quod semel imbiberat et tenebat, pertinaciter congredi, sed, si quid melius et utilius exstiterit, licenter amplecti. Non enim vincimur quando offeruntur nobis meliora, sed instruimur, maxime in his quae ad Ecclesiae unitatem pertinent, et spei et fidei nostrae veritatem; ut nos sacerdotes Dei et Ecclesiae ejus, de ipsius dignatione, praepositi, sciamus remissam peccatorum non nisi in Ecclesia dari posse, nec posse adversarios Christi quicquam sibi circa ejus gratiam vindicare. Quod quidem et Agrippinus, bonae memoriae vir, cum caeteris coepiscopis suis, qui illo tempore in provincia Africa et Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit et, librato consilii communis examine, firmavit. Quorum sententiam et religiosam et legitimam et salutarem, fidei et Ecclesiae catholicae congruentem, nos etiam secuti sumus. Et quales super hac re litteras fecerimus ut scires, exemplum earum ad notitiam tam tuam quam coepiscoporum nostrorum qui illic sunt, pro communi dilectione, transmisimus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

18

Page 19: Modul 3bis (Latina) (1)

IRINAEUS

Adversus Haereses, 1.19Latin text from Harvey, Sancti Irenaei, Libros Quinque Adversus Haereses, Tom. 1, pp. 198-201

The text of Adversus Haereses survives mainly in a Latin Translation. The original Greek text is given where we have it, but none is extant in this instance. Basilides was a prominent Gnostic teacher. Evidence for the faith and practice of Gnosticism is found in the writings of a number of the early Church Fathers, particularly Irenaeus (late 2nd century) and Hippolytus (3rd century) - though his authorship is not entirely certain. In the 4th century Epiphanius of Salamis wrote a large history of heresies. Other references are found in the writings of Tertullian, Clement and Origen. 

Basilides autem, ut altius aliquid et verisimilius invenisse videatur, in immensum extendit sententiam doctrinae suae, ostendens Nun primo ab innato natum Patre, ab hoc autem natum Logon, deinde a Logo Phronesin, a Phronesi autem Sophiam et Dynamin, a Dynami autem et Sophia virtutes, et principes, et Angelos, quos et primos vocat, et ab iis primum coelum factum. Dehinc ab horum derivatione alios autem factos, aliud coelum simile priori fecisse, et simili modo ex eorum derivatione cum alli facti essent, [et] antitypi eis qui super eos essent, aliud tertium deformasse coelum: et a tertio deorsum descendentium quartum, et deinceps secundum eum modum alteros et alteros principes et angelos factos esse dicunt, et coelos CCCLXV. Quapropter et tot dies habere annum secundum numerum coelorum. Eos autem qui posterius continent coelum angelos, quod etiam a nobis videtur, constituisse ea quae sunt in mundo omnia, et partes sibi fecisse terrae, et earum quae super eam sunt gentium. Esse autem principem ipsorum eum, qui Judaeorum putatur esse Deus. Et quoniam hic suis hominibus, id est Judaeis, voluit subjicere reliquas gentes, reliquos omnes principes contra stetisse ei et contraegisse. Quapropter et reIiquae resiluerunt gentes ejus genti. Innatum autem et innominatum Patrem, videntem perditionem ipsorum, misisse primogenitum Nun suum, et hunc esse qui dicitur Christus, in libertatem credentium ei a potestate eorum qui mundum fabricaverunt. Et gentibus ipsorum autem apparuisse eum in terra hominem, et virtutes perfecisse. Quapropter neque passum eum, sed Simonem quendam Cyrenaeum angariatum portasse crucem ejus pro eo: et hunc secundum ignorantiam et errorem crucifixum, transfiguratum ab eo, uti putaretur ipse esse Jesus et ipsum autem Jesum Simonis accepisse formam, et stantem irrisisse eos. Quoniam enim Virtus incorporalis erat et Nus innati Patris, transfiguratum quemadmodum vellet, et sic ascendisse ad eum qui miserat eum, deridentem eos, cum teneri non posset, et invisibilis esse omnibus. Et liberatos igitur eos qui haec sciant a mundi fabricatoribus principibus: et non oportere confiteri eum qui sit crucifixus, sed eum qui in hominis forma venerit, et putatus sit crucifixus, et vocatus sit Jesus, et missus a Patre, uti per dispositionem hanc opera mundi fabricatorum dissolveret. Si quis igitur, ait, confitetur crucifixum, adhuc hic servus est, et sub potestate eorum qui corpora fecerunt qui autem negaverit, liberatus est quidem ab iis, cognoscit autem dispositionem innati Patris. Animae autem eorum soli esse salutem; corpus enim natura corruptibile exsistit. Prophetias autem et ipsas a mundi fabricatoribus fuisse ait principibus, proprie autem legem a principe ipsorum, eum qui eduxerit populum de terra Aegypti. Contemnere autem et idolothyta et nihil arbitrari, sed sine aliqua trepidatione uti eis: habere autem et reliquarum operationum usum indifferentem, et universae libidinis.

19