marcial

Download Marcial

If you can't read please download the document

Upload: elviro

Post on 17-Dec-2015

235 views

Category:

Documents


7 download

DESCRIPTION

d

TRANSCRIPT

I

Barbara pyramidum sileat miracula Memphis,

Assyrius iactet nec Babylona labor;

Nec Triviae templo molles laudentur Iones,

Dissimulet Delon cornibus ara frequens;

Are nec vacuo pendentia Mausolea

Laudibus inmodicis Cares in astra ferant.

Omnis Caesareo cedit labor amphitheatro,

Unum pro cunctis fama loquetur opus

VIunctam Pasiphaen Dictaeo credite tauro:

Vidimus, accepit fabula prisca fidem.

Nec se miretur, Caesar, longaeva vetustas:

Quidquid fama canit, praestat harena tibi.

I.Hic est quem legis ille, quem requiris,

Toto notus in orbe Martialis

Argutis epigrammaton libellis:

Cui, lector studiose, quod dedisti

Viventi decus atque sentienti,

Rari post cineres habent poetae.IIQui tecum cupis esse meos ubicumque libellos

Et comites longae quaeris habere viae,

Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:

Scrinia da magnis, me manus una capit.

Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erres

Urbe vagus tota, me duce certus eris:

Libertum docti Lucensis quaere Secundum

Limina post Pacis Palladiumque forum.

VIIStellae delicium mei Columba,

Verona licet audiente dicam,

Vicit, Maxime, Passerem Catulli.

Tanto Stella meus tuo Catullo

Quanto passere maior est columba.

IXBellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri:

Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.

XPetit Gemellus nuptias Maronillae

Et cupit et instat et precatur et donat.

Adeone pulchra est? immo foedius nil est.

Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.

XVISunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura

Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.

XIXSi memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:

Expulit una duos tussis et una duos.

Iam secura potes totis tussire diebus:

Nil istic quod agat tertia tussis habet.

XXXIINon amo te, Sabidi, nec possum dicere quare:

Hoc tantum possum dicere, non amo te.

XXXVIIIQuem recitas meus est, o Fidentine, libellus:

Sed male cum recitas, incipit esse tuus.

XLVIINuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:

Quod vispillo facit, fecerat et medicus.

LVIIQualem, Flacce, velim quaeris nolimve puellam?

Nolo nimis facilem difficilemque nimis.

Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:

Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat.

LXIVerona docti syllabas amat vatis,

Marone felix Mantua est,

Censetur Aponi Livio suo tellus

Stellaque nec Flacco minus,

5Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,

Nasone Paeligni sonant,

Duosque Senecas unicumque Lucanum

Facunda loquitur Corduba,Gaudent iocosae Canio suo Gades,10

Emerita Deciano meo:

Te, Liciniane, gloriabitur nostra

Nec me tacebit Bilbilis.

CIXIssa est passere nequior Catulli,

Issa est purior osculo columbae,

Issa est blandior omnibus puellis,

Issa est carior Indicis lapillis,

5Issa est deliciae catella Publi.

Hanc tu, si queritur, loqui putabis;

Sentit tristitiamque gaudiumque.

Collo nixa cubat capitque somnos,

Ut suspiria nulla sentiantur;

10Et desiderio coacta ventris

Gutta pallia non fefellit ulla,

Sed blando pede suscitat toroque

Deponi monet et rogat levari.

Castae tantus inest pudor catellae,15

Ignorat Venerem; nec invenimus

Dignum tam tenera virum puella.

Hanc ne lux rapiat suprema totam,

Picta Publius exprimit tabella,

In qua tam similem videbis Issam,20

Ut sit tam similis sibi nec ipsa.

Issam denique pone cum tabella:

Aut utramque putabis esse veram,

Aut utramque putabis esse pictam.

CXScribere me quereris, Velox, epigrammata longa.

Ipse nihil scribis: tu breviora facis.II, XCQuintiliane, vagae moderator summe iuventae,

Gloria Romanae, Quintiliane, togae,

Vivere quod propero pauper nec inutilis annis,

Da veniam: properat vivere nemo satis.

5Differat hoc, patrios optat qui vincere census

Atriaque inmodicis artat imaginibus.

Me focus et nigros non indignantia fumos

Tecta iuvant et fons vivos et herba rudis.

Sit mihi verna satur, sit non doctissima coniunx,

10Sit nox cum somno, sit sine lite dies.III, XXVIPraedia solus habes et solus, Candide, nummos,

Aurea solus habes, murrina solus habes,

Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,

Et cor solus habes, solus et ingenium.

5Omnia solus habes - hoc me puta velle negare! -

Uxorem sed habes, Candide, cum populo.

XXXVIIIQuae te causa trahit vel quae fiducia Romam,

Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.

'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso

Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'

5Egit Atestinus causas et Civis - utrumque

Noras -; sed neutri pensio tota fuit.

'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:

Audieris, dices esse Maronis opus.'

Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis

10Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.

'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista

Res aluit, pallet cetera turba fame.

'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'

Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.

XLIIIMentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,

Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.

Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:

Personam capiti detrahet illa tuo.

XLIXNescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,

Qui tantum lusus ista iocosque vocat.

Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi

Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam,5

Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,

Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.

A nostris procul est omnis vesica libellis,

Musa nec insano syrmate nostra tumet.

'Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant.'10

Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.

LVLuci, gloria temporum tuorum,

Qui Caium veterem Tagumque nostrum

Arpis cedere non sinis disertis:

Argivas generatus inter urbes5Thebas carmine cantet aut Mycenas,

Aut claram Rhodon aut libidinosae

Ledaeas Lacedaemonos palaestras:

Nos Celtis genitos et ex Hiberis

Nostrae nomina duriora terrae10

Grato non pudeat referre versu:

Saevo Bilbilin optimam metallo,

Quae vincit Chalybasque Noricosque,

Et ferro Plateam suo sonantem,

Quam fluctu tenui, sed inquieto15Armorum Salo temperator ambit,

Tutelamque chorosque Rixamarum,

Et convivia festa Carduarum,

Et textis Peterin rosis rubentem,

Atque antiqua patrum theatra Rigas,20

Et certos iaculo levi Silaos,

Turgontique lacus Turasiaeque,

Et parvae vada pura Tvetonissae,

Et sanctum Buradonis ilicetum,

Per quod vel piger ambulat viator,25Et quae fortibus excolit iuvencis

Curvae Manlius arva Vativescae.

Haec tam rustica, delicate lector,

Rides nomina? rideas licebit,

Haec tam rustica malo, quam Butuntos.

XLIIIThais habet nigros, niveos Laecania dentes.

Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.

LXLaudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos,

Meque sinus omnes, me manus omnis habet.

Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit.

Hoc volo: nunc nobis carmina nostra placent.

LXV'Hexametris epigramma facis' scio dicere Tuccam.

Tucca, solet fieri, denique, Tucca, licet.

'Sed tamen hoc longum est.' Solet hoc quoque, Tucca, licetque:

Si breviora probas, disticha sola legas.5

Conveniat nobis, ut fas epigrammata longa

Sit transire tibi, scribere, Tucca, mihi.

IIICur non mitto meos tibi, Pontiliane, libellos?

Ne mihi tu mittas, Pontiliane, tuos.

XXVDulcia cum tantum scribas epigrammata semper

Et cerussata candidiora cute,

Nullaque mica salis nec amari fellis in illis

Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!5

Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti,

Nec grata est facies, cui gelasinus abest.

Infanti melimela dato fatuasque mariscas:

Nam mihi, quae novit pungere, Chia sapit.

XXIPhosphore, redde diem: quid gaudia nostra moraris?

Caesare venturo, Phosphore, redde diem.

Roma rogat. Placidi numquid te pigra Bootae

Plaustra vehunt, lento quod nimis axe venis?5

Ledaeo poteras abducere Cyllaron astro:

Ipse suo cedet nunc tibi Castor equo.

Quid cupidum Titana tenes? Iam Xanthus et Aethon

Frena volunt, vigilat Memnonis alma parens.

Tarda tamen nitidae non cedunt sidera luci,10Et cupit Ausonium luna videre ducem.

Iam, Caesar, vel nocte veni: stent astra licebit,

Non deerit populo te veniente dies.

XXVIIMunera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique,

Si sapis et sentis, hoc tibi ait 'Morere.'

XLIVTitulle, moneo, vive: semper hoc serum est;

Sub paedagogo coeperis licet, serum est.

At tu, miser Titulle, nec senex vivis,

Sed omne limen conteris salutator5

Et mane sudas urbis osculis udus,

Foroque triplici sparsus ante equos omnis

Aedemque Martis et colosson Augusti

Curris per omnes tertiasque quintasque.

Rape, congere, aufer, posside: relinquendum est.10

Superba densis arca palleat nummis,

Centum explicentur paginae Kalendarum,

Iurabit heres, te nihil reliquisse,

Supraque pluteum te iacente vel saxum,

Fartus papyro dum tibi torus crescit,15

Flentes superbus basiabit eunuchos;

Tuoque tristis filius, velis nolis,

Cum concubino nocte dormiet prima.

LIFormosam sane, sed caecus diligit Asper.

Plus ergo, ut res est, quam videt Asper amat.

XNubere vis Prisco: non miror, Paula: sapisti.

Ducere te non vult Priscus: et ille sapit.

LIngenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,

Carmina quod faciam, quae brevitate placent.

Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris

Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?5

Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:

Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.

IVQui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,

Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?

Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,

Quid tibi dormitor proderit Endymion?5

Exutusve puer pinnis labentibus? aut qui

Odit amatrices Hermaphroditus aquas?

Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?

Hoc lege, quod possit dicere vita 'Meum est.'

Non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque10

Invenies: hominem pagina nostra sapit.

Sed non vis, Mamurra, tuos cognoscere mores

Nec te scire: legas Aetia Callimachi.

VIIINubere Paula cupit nobis, ego ducere Paulam

Nolo: anus est. Vellem, si magis esset anus.

XLVII

Vitam quae faciant beatiorem,

Iucundissime Martialis, haec sunt:

Res non parta labore, sed relicta;

Non ingratus ager, focus perennis;5

Lis numquam, toga rara, mens quieta;

Vires ingenuae, salubre corpus;

Prudens simplicitas, pares amici;

Convictus facilis, sine arte mensa;

Nox non ebria, sed soluta curis;10

Non tristis torus, et tamen pudicus;

Somnus, qui faciat breves tenebras:

Quod sis, esse velis nihilque malis;

Summum nec metuas diem nec optes.

LXIHic festinata requiescit Erotion umbra,

Crimine quam fati sexta peremit hiems.

Quisquis eris nostri post me regnator agelli,

Manibus exiguis annus iusta dato:

5Sic lare perpetuo, sic turba sospite solus

Flebilis in terra sit lapis iste tua.LXIILudi magister, parce simplici turbae:

Sic te frequentes audiant capillati

Et delicatae diligat chorus mensae,

Nec calculator nec notarius velox5

Maiore quisquam circulo coronetur.

Albae leone flammeo calent luces

Tostamque fervens Iulius coquit messem.

Cirrata loris horridis Scythae pellis,

Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus,10

Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum,Cessent et Idus dormiant in Octobres:

Aestate pueri si valent, satis discunt.

LXXIVIam parce lasso, Roma, gratulatori,

Lasso clienti. Quamdiu salutator

Anteambulones et togatulos inter

Centum merebor plumbeos die toto,5

Cum Scorpus una quindecim graves hora

Ferventis auri victor auferat saccos?

Non ego meorum praemium libellorum

- Quid enim merentur? - Apulos velim campos:Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,10

Nec quae paludes delicata Pomptinas

Ex arce clivi spectat uva Setini.

Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.

CIIIMunicipes Augusta mihi quos Bilbilis acri

Monte creat, rapidis quem Salo cingit aquis,

Ecquid laeta iuvat vestri vos gloria vatis?

Nam decus et nomen famaque vestra sumus,

5Nec sua plus debet tenui Verona Catullo

Meque velit dici non minus illa suum.Quattuor accessit tricesima messibus aestas,

Ut sine me Cereri rustica liba datis,

Moenia dum colimus dominae pulcherrima Romae:10

Mutavere meas Itala regna comas.

Excipitis placida reducem si mente, venimus;

Aspera si geritis corda, redire licet.

XVIIIDum tu forsitan inquietus erras

Clamosa, Iuvenalis, in Subura,

Aut collem dominae teris Dianae;

Dum per limina te potentiorum5Sudatrix toga ventilat vagumque

Maior Caelius et minor fatigant:

Me multos repetita post Decembres

Accepit mea rusticumque fecit

Auro Bilbilis et superba ferro.10

Hic pigri colimus labore dulci

Boterdum Plateamque - Celtiberis

Haec sunt nomina crassiora terris -:

Ingenti fruor inproboque somno,

Quem nec tertia saepe rumpit hora,15Et totum mihi nunc repono, quidquid

Ter denos vigilaveram per annos.

Ignota est toga, sed datur petenti

Rupta proxima vestis a cathedra.

Surgentem focus excipit superba20

Vicini strue cultus iliceti,

Multa vilica quem coronat olla.

Venator sequitur, sed ille quem tu

Secreta cupias habere silva;

Dispensat pueris rogatque longos25Levis ponere vilicus capillos.

Sic me vivere, sic iuvat perire.

XXIMunicipem rigidi quis te, Marcella, Salonis

Et genitam nostris quis putet esse locis?

Tam rarum, tam dulce sapis.Palatia dicent,

Audierint si te vel semel, esse suam;5

Nulla nec in media certabit nata Subura

Nec Capitolini collis alumna tibi;

Nec cito ridebit peregrini gloria partus,

Romanam deceat quam magis esse nurum.Tu desiderium dominae mihi mitius urbis10

Esse iubes: Romam tu mihi sola facis.

XLVIDifficilis facilis, iucundus acerbus es idem:

Nec tecum possum vivere, nec sine te.

LXXIIIHeredem tibi me, Catulle, dicis.

Non credam, nisi legero, Catulle

LXXXVIIITongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iam

Nil praeter nasum Tongilianus habet.

XIV LactucaeCludere quae cenas lactuca solebat avorum,

Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?

XXV Nuces pineaePoma sumus Cybeles: procul hinc discede, viator,

Ne cadat in miserum nostra ruina caput.

XXXIX HaedusLascivum pecus et viridi non utile Baccho

Det poenas; nocuit iam tener ille deo.

XLV Pulli gallinaceiSi Libycae nobis volucres et Phasides essent,

Acciperes, at nunc accipe chortis aves.

LX CuniculiGaudet in effossis habitare cuniculus antris.

Monstravit tacitas hostibus ille vias.

LXXII PhasianaeArgoa primum sum transportata carina:

Ante mihi notum nil nisi Phasis erat.

XCIII AperQui Diomedeis metuendus saetiger agris

Aetola cecidit cuspide, talis erat

XCVI CervusHic erat ille tuo domitus, Cyparisse, capistro.

An magis iste tuus, Silvia, cervus erat?

XVI TurriculaQuae scit compositos manus improba mittere talos,

Si per me misit, nil nisi vota feret.

LVI DentifriciumQuid mecum est tibi? me puella sumat:

Emptos non soleo polire dentes.

LXIV FistulaQuid me conpactam ceris et harundine rides?

Quae primum structa est fistula talis erat.

LXXI PorcusIste tibi faciet bona Saturnalia porcus,

Inter spumantes ilice pastus apros.

LXXV LusciniaFlet Philomela nefas incesti Tereos, et quae

Muta puella fuit, garrula fertur avis

LXXVI PicaPica loquax certa dominum te voce saluto:

Si me non videas, esse negabis avem.

CLVI Lanae TyriaeNos Lacedaemoniae pastor donavit amicae:

Deterior Ledae purpura matris erat.

CLXI PlumaLassus Amyclaea poteris requiescere pluma,

Interior cycni quam tibi lana dedit.

CLXXIII Hyacinthus in tabula pictusFlectit ab inviso morientia lumina disco

Oebalius, Phoebi culpa dolorque, puer.

CLXXIV Hermaphroditus marmoreusMasculus intravit fontis, emersit utrumque:

Pars est una patris, cetera matris habet.

CLXXV Danae pictaCur a te pretium Danae, regnator Olympi,

Accepit, gratis si tibi Leda dedit?

CLXXXI Leandros marmoreusClamabat tumidis audax Leandros in undis:

'Mergite me, fluctus, cum rediturus ero.'

CLXXXV Vergili CulexAccipe facundi Culicem, studiose, Maronis,

Ne nucibus positis arma virumque legas.

CLXXXVI Vergilius in membranisQuam brevis inmensum cepit membrana Maronem!

Ipsius vultus prima tabella gerit.

CLXXXIX Monobyblos PropertiCynthia - facundi carmen iuvenale Properti -

Accepit famam, non minus ipsa dedit.

CXC Titus Livius in membranisPellibus exiguis artatur Livius ingens,

Quem mea non totum bibliotheca capit

CXCV CatullusTantum magna suo debet Verona Catullo,

Quantum parva suo Mantua Vergilio.