livio, ab urbe condita ix, 29 - unibg + diodoro... · 2012. 5. 25. · livio, ab urbe condita ix,...
TRANSCRIPT
-
Livio, Ab urbe condita IX, 29
Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad
posteros nomen Appi, quod uiam muniuit et aquam in urbem duxit; eaque unus perfecit
quia ob infamem atque inuidiosam senatus lectionem uerecundia uictus collega
magistratu se abdicauerat, Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae
gerendo solus censuram obtinuit. Eodem Appio auctore Potitia gens, cuius ad Aram
Maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, seruos publicos ministerii delegandi
causa sollemnia eius sacri docuerat. Traditur inde, dictu mirabile et quod dimouendis
statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae ea tempestate
Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos; nec
nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam [Appium] memori deum ira post
aliquot annos luminibus captum.
-
XXVII, 11
[…] Locauerunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant, septem
tabernas, macellum, atrium regium.
Indi fecero rifare gli edifici che l’incendio aveva consumati intorno alla piazza, ossia le sette botteghe, il macello e l’atrio regio.
XL, 5
[…] Ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis
nondum exornatae neque publicis neque priuatis locis, alii singulos principum eluderent,
iuuenis incautus et amore nominis Romani et certamine aduersus fratrem omnia tuendo
suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat.
-
XL, 51
Censores fideli concordia senatum legerunt. princeps lectus est ipse censor M.
Aemilius Lepidus pontifex maximus: tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a
collega praeteritos. opera ex pecunia attributa diuisaque inter se haec [con]fecerunt.
Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi priuatamque
publicae rei impensam insuerat; theatrum et proscaenium ad Apollinis, aedem Iouis
in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locauit; et ab his columnis, quae
incommode opposita uidebantur, signa amouit clipeaque de columnis et signa militaria
adfixa omnis generis dempsit. M. Fuluius plura et maioris locauit usus: portum et pilas
pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L.
Mummius censores locauerunt imponendos; basilicam post argentarias nouas et forum
piscatorium circumdatis tabernis quas uendidit in priuatum; [et forum] et porticum extra
portam Trigeminam, et aliam post naualia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim
aedem Apollinis medici.
-
C. PLINII NATVRALIS HISTORIA
-
Cassio Dione, Historia Romana, LIII, 16