latin poetry selection last name - ctcolt
TRANSCRIPT
Latin Poetry Selection Last name:
First name:
Latin HS2
Carmina 12: ad Marrucinum Asinum Gaius Valerius CATULLUS
1 Marrucine Asini, manu sinistra
2 non belle uteris: in ioco atque vino
3 tollis lintea neglegentiorum.
4 hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
5 quamvis sordida res et invenusta est.
6 non credis mihi? crede Pollioni
7 fratri, qui tua furta vel talento
8 mutari velit: est enim leporum
9 differtus puer ac facetiarum.
10 quare aut hendecasyllabos trecentos
11 exspecta, aut mihi linteum remitte,
12 quod me non movet aestimatione,
13 verum est mnemosynum mei sodalis.
14 nam sudaria Saetaba ex Hiberis
15 miserunt mihi muneri Fabullus
16 et Veranius: haec amem necesse est
17 ut Veraniolum meum et Fabullum.
Latin Poetry Selection Last name:
First name:
Latin HS2
Odes 1.4: Winter Turns to Spring Quintus HORATIUS Flaccus
1 Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni
2 trahuntque siccas machinae carinas,
3 ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
4 nec prata canis albicant pruinis.
5 iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna
6 iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
7 alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum
8 Volcanus ardens visit officinas.
9 nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto
10 aut flore, terrae quem ferunt solutae;
11 nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
12 seu poscat agna sive malit haedo.
13 pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
14 regumque turris. O beate Sesti,
15 vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam.
16 iam te premet nox fabulaeque Manes
17 et domus exilis Plutonia, quo simul mearis,
18 nec regna vini sortiere talis
19 nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus
20 nunc omnis et mox virgines tepebunt.
Latin Poetry Selection Last name:
First name:
Latin HS2
Epigrammata 1.109: A Most Excellent Pet Marcus Valerius MARTIALIS
1 Issa est passere nequior Catulli,
2 Issa est purior osculo columbae,
3 Issa est blandior omnibus puellis,
4 Issa est carior Indicis lapillis,
5 Issa est deliciae catella Publi.
6 Hanc tu, si queritur, loqui putabis;
7 sentit tristitiamque gaudiumque.
8 Collo nixa cubat capitque somnos,
9 ut suspiria nulla sentiantur;
10 et desiderio coacta ventris
11 gutta pallia non fefellit ulla,
12 sed blando pede suscitat toroque
13 deponi monet et rogat levari.
14 Castae tantus inest pudor catellae,
15 ignorat Venerem; nec invenimus
16 dignum tam tenera virum puella.
17 Hanc ne lux rapiat suprema totam,
18 picta Publius exprimit tabella,
19 in qua tam similem videbis Issam,
20 ut sit tam similis sibi nec ipsa.
21 Issam denique pone cum tabella:
22 aut utramque putabis esse veram,
23 aut utramque putabis esse pictam.
Latin Poetry Selection st name:
First name:
Latin HS2
Metamorphoses 1.504-524: Apollo Pleads with Daphne Publius OVIDIUS Naso
1 "Nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis;
2 nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem, (505)
3 sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,
4 hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi!
5 me miserum! ne prona cadas indignave laedi
6 crura notent sentes et sim tibi causa doloris!
7 aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro, (510)
8 curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse.
9 cui placeas, inquire tamen: non incola montis,
10 non ego sum pastor, non hic armenta gregesque
11 horridus observo. nescis, temeraria, nescis,
12 quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus (515)
13 et Claros et Tenedos Patareaque regia servit;
14 Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque
15 estque, patet; per me concordant carmina nervis.
16 certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta
17 certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit! (520)
18 inventum medicina meum est, opiferque per orbem
19 dicor, et herbarum subiecta potentia nobis.
20 ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis
21 nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!"
Latin Poetry Selection Last name:
First name:
Latin HS2
Aeneid 4.611-629 Publius VERGILIUS Maro
1 accipite haec, meritumque malis advertite numen
2 et nostras audite preces. si tangere portus
3 infandum caput ac terris adnare necesse est,
4 et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret,
5 at bello audacis populi vexatus et armis, (615)
6 finibus extorris, complexu avulsus Iuli
7 auxilium imploret videatque indigna suorum
8 funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae
9 tradiderit, regno aut optata luce fruatur,
10 sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. (620)
11 haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.
12 tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum
13 exercete odiis, cinerique haec mittite nostro
14 munera. nullus amor populis nec foedera sunto.
15 exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor (625)
16 qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
17 nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
18 litora litoribus contraria, fluctibus undas
19 imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque."