duns escoto -- lect. i.27 (sobre verbo mental)

9
Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D27 [1] Utrum verbum intellectus creati sit intellectio actualis. Quod non, videtur: Augustinus VIII De Trinitate cap. 10: 'Phantasia Carthaginis in mente verbum est', et accipit ibi phantasiam pro specie; igitur non est intellectio actualis quae non est species. [2] Praeterea, Augustinus XV De Trinitate cap. 11: "Verbum quod extra sonat, est signum verbi interioris"; sed verbum extra sonans significat rem, et non conceptum aliquem vel aliquam intellectionem, aliter enim propositio esset falsa ubi praedicatur superius de inferiore; igitur verbum interius - cuius est signum erit obiectum sive res obiecta, et non intellectio. [3] Praeterea, Augustinus IX De Trinitate ultimo: verbum est proles mentis; igitur non intellectio actualis, per quam aliquid gignitur. [4] Sed contra: Augustinus ubi supra, IX De Trinitate ultimo: trinitas quaedam, mens est, - et notitia verbum est, sicut ibidem dicit. Hoc etiam multoties dicit XV De Trinitate, quod verbum est visio de visione et notitia de notitia. > [5] Iuxta hoc quaeritur utrum verbum in divinis dicat proprietatem personae ita quod sit persona ex suo nomine. Quod non: Augustinus IX De Trinitate cap. 10, loquens de verbo ait: "Verbum, quod nunc discernere et insinuare volumus, cum amore notitia. Cum itaque mens se amat et novit, iungitur ei amore verbum eius. Et quoniam amat notitiam et novit amorem, et verbum in amore est. " [6] Praeterea, Augustinus XV De Trinitate cap. 7: quaelibet persona sibi meminit, intelligit et amat; igitur in Patre ut in Patre est intelligentia. Se ubi intelligentia, ibi verbum, - probatio: Augustinus X De Trinitate assignat unam trinitatem (scilicet memoriam, intelligentiam et voluntatem), et in IX aliter nominat illam trinitatem (cuius alterum est verbum), et XV De Trinitate comparans ea dicit quod sunt idem; igitur - secundum ipsum - verbum correspondet intelligentiae; ubi igitur est intelligentia, et verbum. >Sicut igitur non est perfecta memoria nisi habeat perfectam rationem parentis et voluntas non est perfecta cum non habeat amorem, ita nec erit intelligentia perfecta sine verbo. [7] Contra: Augustinus VII De Trinitate cap. 2: "Eo verbum quo Filius". [8] Iuxta hoc quaeritur utrum verbum dicat respectum ad creaturam. Quod sic, videtur: Quia dicit Augustinus quod 'verbum est ars plena rationum viventium', VI cap. 11; sed ars dicit respectum ad artificiatum. [9] Contra: VII De Trinitate cap. 2: "Eo verbum quo Filius"; sed Filius non dicit huiusmodi respectum; igitur nec verbum. [10] Ad primam quaestionem istarum dicunt quidam quod intellectus noster primo est in potentia ad actum primum qui imprimitur ab obiecto, et secundum quod sic ei imprimitur actus ab obiecto, est mere passivus; et intellectus >sic factus in actu primo, habet ex actualitate sua quod convertat

Upload: umberto-martini

Post on 11-Dec-2015

215 views

Category:

Documents


0 download

DESCRIPTION

Duns

TRANSCRIPT

Page 1: Duns Escoto -- Lect. I.27 (Sobre Verbo Mental)

Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D27

[1] Utrum verbum intellectus creati sit intellectio actualis. Quod non, videtur: Augustinus VIII De

Trinitate cap. 10: 'Phantasia Carthaginis in mente verbum est', et accipit ibi phantasiam pro specie;

igitur non est intellectio actualis quae non est species.

[2] Praeterea, Augustinus XV De Trinitate cap. 11: "Verbum quod extra sonat, est signum verbi

interioris"; sed verbum extra sonans significat rem, et non conceptum aliquem vel aliquam

intellectionem, aliter enim propositio esset falsa ubi praedicatur superius de inferiore; igitur

verbum interius - cuius est signum erit obiectum sive res obiecta, et non intellectio.

[3] Praeterea, Augustinus IX De Trinitate ultimo: verbum est proles mentis; igitur non intellectio

actualis, per quam aliquid gignitur.

[4] Sed contra: Augustinus ubi supra, IX De Trinitate ultimo: trinitas quaedam, mens est, - et notitia

verbum est, sicut ibidem dicit. Hoc etiam multoties dicit XV De Trinitate, quod verbum est visio de

visione et notitia de notitia. >

[5] Iuxta hoc quaeritur utrum verbum in divinis dicat proprietatem personae ita quod sit persona

ex suo nomine. Quod non: Augustinus IX De Trinitate cap. 10, loquens de verbo ait: "Verbum, quod

nunc discernere et insinuare volumus, cum amore notitia. Cum itaque mens se amat et novit,

iungitur ei amore verbum eius. Et quoniam amat notitiam et novit amorem, et verbum in amore

est. "

[6] Praeterea, Augustinus XV De Trinitate cap. 7: quaelibet persona sibi meminit, intelligit et amat;

igitur in Patre ut in Patre est intelligentia. Se ubi intelligentia, ibi verbum, - probatio: Augustinus X

De Trinitate assignat unam trinitatem (scilicet memoriam, intelligentiam et voluntatem), et in IX

aliter nominat illam trinitatem (cuius alterum est verbum), et XV De Trinitate comparans ea dicit

quod sunt idem; igitur - secundum ipsum - verbum correspondet intelligentiae; ubi igitur est

intelligentia, et verbum. >Sicut igitur non est perfecta memoria nisi habeat perfectam rationem

parentis et voluntas non est perfecta cum non habeat amorem, ita nec erit intelligentia perfecta

sine verbo.

[7] Contra: Augustinus VII De Trinitate cap. 2: "Eo verbum quo Filius".

[8] Iuxta hoc quaeritur utrum verbum dicat respectum ad creaturam. Quod sic, videtur: Quia dicit

Augustinus quod 'verbum est ars plena rationum viventium', VI cap. 11; sed ars dicit respectum ad

artificiatum.

[9] Contra: VII De Trinitate cap. 2: "Eo verbum quo Filius"; sed Filius non dicit huiusmodi

respectum; igitur nec verbum.

[10] Ad primam quaestionem istarum dicunt quidam quod intellectus noster primo est in potentia

ad actum primum qui imprimitur ab obiecto, et secundum quod sic ei imprimitur actus ab obiecto,

est mere passivus; et intellectus >sic factus in actu primo, habet ex actualitate sua quod convertat

Page 2: Duns Escoto -- Lect. I.27 (Sobre Verbo Mental)

se supra se, et secundum quod sic convertit est mere activus; qua conversione facta, ex intellectu

sic informato fit impressio notitiae declarativae in intelligentia nuda, - et hoc dicit esse verbum.

[11] Unde, secundum ipsum, ante formationem verbi sunt duo actus, primus scilicet notitia

simplex, et illa conversio, et sequitur tertio actio de genere actionis, quae est 'dicere' (quod est

'exprimere'), et quarto est notitia declarativa in tali intelligentia, quam dicit esse verbum. Unde,

secundum ipsum, verbum est actualis intellectio, non quaecumque, sed declarativa.

[12] Ad secundam quaestionem consequenter dicit quod licet in divinis non sit intellectio et notitia

confusa, est tamen ibi notitia simplex, - ita quod Pater primo habet intellectionem simplicem

essentiae, et hanc notitiam simplicem sequitur conversio intellectus paterni supra se informatum,

et tertio sequitur 'dicere' quod est intellectum informatum notitia simplici imprimere notitiam

declarativam in intellectu nudo: et haec notitia sic expressa ab intellectu informato et impressa in

intellectu nudo, est verbum divinum, quod est Filius in divinis, quia illud verbum gignitur - ut nunc

dictum est - et nulla persona sic gignitur nisi Filius; ergo etc.

[13] Contra istam opinionem dictum est et argutum distinctione 2 et distinctione 3. >

[14] Nunc autem arguitur contra hoc quod dicitur quod est mere passivus in recipiendo et mere

activus in convertendo. Intellectus est una potentia, igitur est mere activus vel mere passivus

respectu actus unius rationis; sed actus primus qui imprimitur ab obiecto et actus conversivus quo

intelligit se intelligere sunt actus unius rationis, quia sunt actus intelligendi; igitur non potest esse

mere activus et mere passivus respectu utriusque actus. Unde quae est probabilitas dicere quod

intellectus sit una potentia, et tamen quod in se habet oppositos modos principiandi respectu

actus unius rationis? Certe nulla ita quod mere causet et mere a patiatur.

[15] Praeterea, contra hoc quod dicitur quod intellectus ut informatus simplici notitia gignit in se

nudo notitiam perfectam declarativam: hoc enim videtur esse incompossibile, quod forma

imperfecta sit causa formae perfectioris.

[16] Praeterea, secundum hanc viam, imago non esset ponenda in mente secundum se sed per

accidens, - sicut lignum non calefacit per se sed per accidens, quatenus habet calorem qui sit

principium calefaciendi; si igitur notitia simplex sit ratio gignendi notitiam declarativam, et non

anima, sequitur quod in mente per se non sit ponenda imago.

[17] Praeterea, si per istam notitiam simplicem gignatur notitia declarativa, aut igitur ista notitia

simplex est simul cum notitia declarativa aut non. Si non, non potest tunc gignere, quia quando

non >est, non est ratio gignendi; non est simul, quia tunc sequitur quod duo actus intelligendi sint

simul, - cuius oppositum dicitur communiter.

[18] Praeterea, Augustinus XV De Trinitate cap. 16: in patria verbum nostrum erit perfectum; et

tunc non gignitur per actum conversivum nec praesupponit actum conversivum, quia essentia

divina praesens erit intellectui.

Page 3: Duns Escoto -- Lect. I.27 (Sobre Verbo Mental)

[19] Praeterea, ponit opposita, cum ponit illud quod est passivum primo et ut materia, esse

activum postea.

[20] Praeterea, sicut non est verum quod dicit ad primam quaestionem de intellectu nostro, sic

non est verum quod dicit de verbo in secunda quaestione. Dicit enim Augustinus XV De Trinitate

cap. 12 contra academicos quod oportet eos concedere plures veritates reflectendo, licet negant

veritatem; sed omne quod est intelligibile a nobis, est intelligibile a Deo unico actu, qui tamen

distinguitur - secundum rationem secundum distinctionem obiectorum; sicut igitur infinitum

possumus nos intelligere reflectendo, ita si verbum divinum gignatur praesupponendo actum

conversivum quo intelligit se intelligere, intelliget se intelligere infinities unico actu - distincto

secundum rationes infinitas - et sic erunt infinitae conversiones nec producetur verbum.

[21] Praeterea, ille actus intelligendi conversivus non est actus simplex, sed sequitur actum

simplicem; igitur erit verbum.

[22] Praeterea, arguitur sicut supra argutum est in hac materia: iste actus conversivus est actus

suppositi, non Filii, quia tunc Filius >esset antequam produceretur (ista enim conversio

praesupponitur productioni Filii, si est Patris); igitur in intellectu Patris sicut exprimitur notitia, ita

imprimitur, - et tunc Pater esset verbum et saperet sapientia genita, sicut supra deductum est.

[23] Dicitur ad hoc quod non sequitur. Ponatur enim quod ex vino generetur acetum, ita quod in

materia vini inducatur acetum: posito cum hoc quod materia vini sit infinita ita quod possit

communicari diversis suppositis, tunc verum est dicere quod acetum inducitur in materia vini, et

tamen non sequitur quod vinum sit acetum. Ita intellectus nudus est Patris et imprimitur notitia

genita in intellectu nudo: non tamen sequitur quod Pater sit notitia genita, licet intellectus nudus

sit de quo producitur verbum; unde verbum vel Filius non est de essentia sive de intellectu ut est

Patris, sed est de essentia absolute considerata, ut tamen praesupponit se praefuisse in Patre. Et

ideo magis dicitur 'Filius est de substantia Patris' quam 'substantia alterius personae', propter illum

ordinem, sicut generatio et generatum sunt simul, et materia dicitur esse subiectum generationis

secundum quod nude consideratur, praesupponendo tamen se praefuisse sub forma corrupti. Et

secundum hoc licet Filius generetur de essentia absolute, non ut est in Patre, tamen dicitur

generari magis de substantia Patris quam alterius, quia praesupponit essentiam praefuisse in

Patre.

[24] Ulterius dicitur quod licet intellectus paternus distinguat intellectum nudum ab intellectu

informato et expressionem et impressionem et multa talia, ista non requiruntur ad gignitionem

Filii, nam >etsi numquam distinxisset, adhuc ista essent ibi - et vera productio et vere intellectus

nudus et informatus - ex parte rei, sed non ut distincta. Et ideo licet huiusmodi respectus rationis

praecedant, non tamen sunt necessarii ad productionem; immo licet non causaret istas rationes

per operationem intellectus, adhuc esset ibi vera productio. Et ideo dicitur quod multi sunt decepti

arguendo contra praedictam viam, ac si talis productio realis necessario praesupponeret

relationem rationis.

Page 4: Duns Escoto -- Lect. I.27 (Sobre Verbo Mental)

[25] Sed contra eos: Intellectus, ut recipit ab obiecto primum actum, sic est vere passivus et est ibi

vere potentia, - et similiter ut convertit, tunc activus; igitur si ista non causantur per operationem

intellectus, sed tamen distinctio, tunc ex parte rei erunt ibi vere potentia et vere actus, - quod

falsum est, quia alterum est imperfectionis: quando enim aliqua dividunt ens, semper alterum est

imperfectionis et alterum perfectionis; similiter si distinctio aliquorum in divinis sit secundum

rationem et illa quae sic distinguuntur secundum rationem sunt ibi secundum rem, - cum talia sint

obiecta multa quae ibi distinguuntur secundum rationem, erunt ibi obiecta in re.

[26] Praeterea, impossibile est quod aliqua sint actualiter extrema relationis sine distinctione;

nunc autem in persona Patris est ibi intellectus imprimens et cui imprimitur, et convertens et

super quem fit conversio, quae dicunt relationem; igitur necesse est quod ista distinguantur ubi

sunt, maxime in eadem persona, aliter simul esse non possunt.

[27] Item, exemplum non est ad propositum. Dicere enim quod >vinum sit sic illimitatum et sic

possit naturam communicare, est ponere vinum 'Deum', et tunc non plus est ibi concedenda talis

impressio sicut nunc: vinum produceret acetum non impressive, sed produceret substantialiter.

[28] Ideo respondeo, primo ponendo quaedam de verbo quae dicuntur ab Augustino: Verbum non

est sine actuali cogitatione, et ideo licet scientia sit proprie in mente, non tamen verbum, - et hoc

habetur ab Augustino XV De Trinitate cap. 15.

[29] Item, requiritur quod verbum sit genitum a memoria, vel de scientia vel obiecto in memoria, -

et hoc vult Augustinus XV De Trinitate cap. 24 et IX De Trinitate cap. ultimo.

[30] Tertio, requiritur quod verbum sit aliqua pars imaginis, - sicut multoties habetur ab Augustino.

[31] Excluduntur per hoc opiniones diversae. Nam sequitur primo ex hoc quod nihil pertinens ad

memoriam sit verbum, quia sive illud sit species sive obiectum in memoria, potest esse sine actuali

>cogitatione; et ista, quae sic sunt in memoria, non gignuntur a mente, sed a phantasmate et

intellectu agente.

[32] Sed dicunt aliqui quod a specie in memoria gignitur species in intelligentia, ita quod memoria

non est sufficiens ad gignendum verbum nisi habita specie in intelligentia per quam gignitur

verbum.

[33] Sed hoc non intelligo, nam ad gignitionem verbi non requiritur praesentia obiecti nisi unita

sub ratione intelligibilis; nunc licet in phantasmate non sufficit ut sit actu intelligibilis, sufficit

tamen cum est in memoria.

[34] Praeterea, eadem potentia est ut est in actu primo et 'memoria', et in actu secundo quo

dicitur 'intelligentia'; sed in eadem potentia non ponitur duplex forma agendi respectu actus

secundi, igitur posita specie in memoria, superfluum est ponere speciem in intelligentia.

Page 5: Duns Escoto -- Lect. I.27 (Sobre Verbo Mental)

[35] Praeterea, quando obiectum est praesens in memoria per speciem suam, tunc intellectus est

in potentia accidentali ad intelligendum; sed, secundum Philosophum, quando agens est in

potentia accidentali respectu actus, non requiritur nova forma; igitur praeter speciem in memoria,

non requiritur species in intelligentia ad intelligendum. >

[36] Item, verbum non est obiectum, sicut quidam dicunt, quia si esset obiectum, aut illud

obiectum de se intelligibile aut non. Si non, ergo non est verbum, quia verbum est actualiter

intelligibile; si autem sit de se verbum, igitur semper esset verbum, - quod non est verum.

[37] Item, verbum non est terminus intellectionis productus, sicut quidam dicunt, quia intellectio

non est actio productiva, nam actio productiva non potest intelligi ad se, sine termino (sicut

calefactio, nisi producatur calor); igitur si intellectio esset actio productiva, non esset intellectio

nisi alicuius termini, quod falsum. Immo est forma absoluta, sicut supra dictum est; unde licet

gignat habitum, hoc non est ut actio sed ut forma.

[38] Praeterea, operatio manens in agente est ultimus finis respectu operantis, ex IX

Metaphysicae; sed intellectio est huiusmodi actio; igitur etc.

[39] Item, dicunt quidam quod intellectio est actio ut elicitur ab intelligentia et passio ut recipitur;

sed verbum >est ista intellectio non ut est actio sed ut est passio, et praecedit se ut est actio.

[40] Contra: Ista intellectio licet sit ab agente et receptio sit passio, tamen intellectio non est

propter hoc actio vel passio. Sicut albedo habet habitudinem ad agens et ad patiens, et tamen non

est albedo actio nec passio, ita est intellectio forma absoluta, sicut supra dictum est; unde licet

recipiatur, non tamen est illa receptio, sicut nec albedo.

[41] Item, tunc intelligentia gigneret verbum, ita quod verbum esset genitum de intelligentia et

receptum in ea, - quod est contra Augustinum XIV De Trinitate cap. 7 ubi habetur satis quod

intelligentia non gignit verbum.

[42] Dico igitur, secundum praedicta supra, quod verbum est intellectio actualis, qui est terminus

actionis de genere actionis quia est terminus actus dicendi, et 'dicere' est actus de genere actionis

et non intellectio, sicut supra dictum est. Unde memoria, quod est intellectus habens obiectum

actu intelligibile sibi praesens, est principium productivum notitiae similis, adaequatae notitiae

habituali; et haec notitia actualis est verbum in nobis, sed non in quantum huiusmodi sed oportet

quod de ratione sui includat gignitionem. Unde verbum est actualis notitia sicut proles. Et hoc vult

Augustinus XV De Trinitate cap. 16. >

[43] Sed dubium est an quaelibet cogitatio sive intellectio sit verbum. Secundum autem opinionem

praecedentem, non quaelibet intellectio verbum est, sed intellectio et notitia declarativa est

verbum.

[44] Sed hoc non sufficit, quia declarare non dicit rationem geniti, quia potest esse eiusdem ad se.

Unde Augustinus VII De Trinitate cap. 5 dicit quod verbum nostrum declarat et ostendit se; ubi in

ratione verbi includitur ratio geniti, et non sufficit ratio declarativi quae est ratio communior.

Page 6: Duns Escoto -- Lect. I.27 (Sobre Verbo Mental)

[45] Dicunt alibi quod non quaelibet notitia verbum est, sed notitia actualis sequens inquisitionem.

Quod confirmant per Augustinum IX De Trinitate cap. ultimo, quod verbum est perfecte repertum

et quaesitum, - et Augustinum XV De Trinitate cap. 15 'de magnis' vel 39 'de parvis': ultimum

inventum quod quaerimus verbum est.

[46] Contra: tunc Pater in divinis non haberet verbum, quia non quaerit, - nec etiam angelus nec

beatus respectu essentiae divinae; nec etiam habens perfectam scientiam, si de novo intelligat -

cum tunc perfecte intelligit sine inquisitione - non haberet verbum, quod falsum est. Et ideo non

est de ratione sed de imperfectione verbi in nobis quod sequitur inquisitionem.

[47] Ideo dico quod de ratione verbi est gigni et quod sit notitia >genita: nam actus confusus et

notitia imperfecta gignitur aliquando ex memoria imperfecta (ubi est species obiecti imperfecte,

nec est ibi obiectum sufficienter praesens), unde est ibi verbum imperfectum de memoria

imperfecta; sed quando gignitur actus perfectus in intelligentia, tunc gignitur verbum perfectum

de memoria perfecta. Sed Augustinus inquirit verbum perfectum quod est imago verbi divini, et

hoc verbum est ex memoria perfecta sine inquisitione; et haec notitia, quae verbum est, est notitia

et cognitio definitiva et quiditativa, sicut dicit Augustinus IX De Trinitate 10: "Placet mihi quod novi

et definio 'intemperantiam', et hoc est verbum eius".

[48] Sed dubium etiam est an de ratione verbi sit aliquid pertinens ad voluntatem, ita quod

verbum includat aliquid pertinens ad voluntatem. Et videtur quod sic, dicente Augustino IX De

Trinitate 10 quod 'verbum est notitia placita'.

[49] Dico quod hanc dubitationem movet Augustinus IX De Trinitate cap. 10 et solvit, sicut patet

intuenti. Unde vult quod essentialiter verbum non includat aliquid pertinens ad voluntatem, sed

verbum nostrum propter imperfectionem suam concomitanter requirit aliquid pertinens ad

voluntatem, quia ad hoc quod habeatur perfectum verbum in nobis requiritur inquisitio

praecedens; haec autem inquisitio non fit nisi imperio voluntatis, - nec maneret talis inquisitio nisi

placita esset, quia aliter averteret voluntas intellectum ab inquirendo; et ideo concomitanter

requiritur complacentia voluntatis. >

[50] Ad primam rationem pro ista quaestione, quando dicit Augustinus quod verbum est phantasia

Carthaginis, dico quod oportet illud verbum glossari, quod dicit ibidem, quod illud verbum est in

memoria, cum tamen verbum non sit in memoria, - et ideo intelligendum est quod illa phantasia

Carthaginis verbum est causaliter, quia species requiritur ad causandum verbum.

[51] Ad secundum, quando arguitur quod verbum exterius est signum rei et non conceptus

interioris, dico quod est signum utriusque immediate, unum tamen signatum est prius signatum

alio, sicut si ponitur quod sol illuminet totum medium, tunc pars remota immediate illuminatur a

sole sicut pars propinqua, et tamen prius natura illuminatur pars propinqua quam remota

(ponendo quod una pars adhuc non illuminet aliam). Sic in proposito.

[52] Ad tertium, quando arguitur quod verbum est terminus actionis, dicendum quod verum est:

est proles et terminus actionis de genere actionis; et iste terminus est intellectio actualis quae

Page 7: Duns Escoto -- Lect. I.27 (Sobre Verbo Mental)

dicta est, quae est vera qualitas mentis (sicut lux medii), sed tamen dicitur actio quia est actus

transiens in aliud - supra obiectum et non manens, sicut nec actio de genere actionis. Sed de hoc

diffusius supra dictum est.

[53] Ex his apparet solutio ad secundam quaestionem quod verbum dicit proprium personae Filii,

quia - sicut patet ex dictis - verbum in sua ratione includit gignitionem a memoria perfecta, scilicet

a >memoria Patris; sed nihil gignitur sic in divinis nisi Filius: hoc enim est proprium Filii, gigni sive

generari a Patre qui est perfecta memoria; igitur verbum dicit proprium personae Filii.

[54] Sed dices quod unumquodque agens agit secundum quod est perfectum, igitur agens

intellectuale aget secundum quod est perfectum; perficitur autem sua intellectione; igitur verbum

producetur in divinis intellectione, et non 'expressione' quae ponitur esse de genere actionis.

[55] Dicendum quod secundum istam rationem Pater numquam produceret Filium, quia Pater si

produceret convertendo se supra se - intelligendo se intelligentem - et hoc sit perfectionis, igitur

similiter in infinitum, et sic antequam producat verbum sibi adaequatum, infinities intelligeret se

intelligere. Ideo dico quod agens agit secundum quod perfectum est in actu primo: unde hoc

requiritur ad perfectionem agentis, quod sic perfectum est in actu primo; et non requiritur talis

actus secundus, sed ille est productus actu expressivo.

[56] Ad primum principale dicendum quod amor non requiritur essentialiter, sed sicut praedictum

est.

[57] Ad secundum, quando arguitur quod in quocumque est intelligentia formaliter, in eo est

verbum formaliter, dicendum quod non est verum nisi illius intelligentiae sit aliquid productum, -

quod non est verum de intelligentia Patris.

[58] Ad tertium, quando arguitur quod unius personae non sunt >duo propria, sed Filius dicit

proprium secundae personae in divinis et filiatio non est formalis ratio verbi, quia in multis est

filiatio ubi non est verbum, - dicendum quod sunt idem, quia verbum dicit gignitionem connotando

intelligentem, sed Filius dicit eandem gignitionem connotando connaturalitatem.

[59] Ad tertiam quaestionem dicunt quidam quod verbum dicit proprium respectum ad creaturam,

non communem tribus personis.

[60] Quod ostendunt per Augustinum 83 Quaestionum quaestione 63, - pertractans illud In

principio erat verbum, loquens de interpretatione eius quod est 'logos': "Quare magis

interpretamur per 'verbum' quam per ' rationem', quia significat - ad ea quae facta sunt operativa

potentia". - Ad hoc etiam est alia auctoritas, adducta in arguendo, de artifice.

[61] Item, hoc ostendunt - quod iste respectus sit proprius et non communis - quia Filius ex vi

processionis suae procedit >ut notitia declarativa; creatura autem in hac notitia declaratur; ergo

etc.

Page 8: Duns Escoto -- Lect. I.27 (Sobre Verbo Mental)

[62] Item, Filio appropriatur sapientia in qua manifestantur creaturae, et non est appropriata nisi

ratione alicuius proprii; igitur Filius dicit proprium respectum ad creaturam, quem non dicit alia

persona.

[63] Aut dicunt de verbo quod dicit respectum ad creaturam: sicut dicunt de dono quod donum

dicit proprium Spiritus Sancti in quantum aptitudinale, sicut recitata est eorum opinio distinctione

18, ita et verbum, - contra quam argutum est ibidem.

[64] Ideo dico quod contingit loqui de verbo - sicut de dono - dupliciter, quia potest esse sermo de

re vel de nomine: Si autem loquimur de re quae importatur in verbo, dico quod non dicit

respectum ad creaturam, quia nihil importans respectum ad creaturam - sive actualem sive

aptitudinalem - est de constitutione personae; et ideo persona verbi, quae realiter importatur, non

dicit respectum ad creaturam. Si autem loquamur de nomine verbi, sic dicit proprietatem

constitutivam personae et respectum ad creaturam.

[65] Unde nomen verbi importat duas relationes. Nam verbum, comparando ipsum ad Patrem,

dicit proprietatem constitutivam personae: tunc enim referuntur sicut exprimens et expressum,

quae sunt relationes reales; sed in comparatione ad creaturas, dicit respectum declarativi ad

declaratum: et istae sunt relationes rationis, nam idem potest declarare se, sicut verbum se

ostendit et decla>rat, sicut dicit Augustinus VII De Trinitate cap. 5, et similiter alibi dicit Augustinus

quod Pater declarat se.

[66] Ista autem duo, importata nomine verbi, non faciunt unum conceptum per se, quia ens reale

et ens rationis numquam faciunt unum per se. Et ideo verbum importat duo, quae non faciunt

unum conceptum per se, et sic illa importat quod vel utrumque significat (et est aequivocum) vel

unum tantum significat et connotat aliud: ut sicut in nobis verbum significat qualitatem et

connotat illam gignitionem, sic verbum ratione unius significat proprium personae et connotat

illam notitiam quae importatur qua creatura declaratur, ut verbum significet 'intellectualiter

exprimi' connotando modum illius expressionis, - sicut Filius filiationem et connotat naturam

viventem; sed Filius nullo modo significat respectum ad creaturam nec connotat, sed verbum vel

significat utrumque respectum, vel significat proprium personae divinae et connotat illum

respectum rationis, ut sic forte notitia non sit de principali significato verbi sicut natura in

significato Filii.

[67] Ad primum, principale, dicendum quod non tantum Filius est ars, sed tota Trinitas dicitur

artifex et artificialiter producit. Et non producit artificialiter ut est in alia persona, sed ut in se est;

unde Filius dicitur sapientia Patris, et tamen non ut est in eo. Unde Filius appropriate est ars et

notitia, >quia procedit per modum notitiae, non tamen includitur ille respectus in constitutione

personae; unde notitia connotatur tamquam proprium fundamentum huius relationis verbi.

[68] Ad primum opinionis praedictae dicendum quod nomen potest imponi ad significandum duo,

vel unum per se connotando aliud; unde si 'verbum' sit magis aptum natum dicere operativam

potentiam quam 'ratio', tunc vel significat utrumque, vel unum per se et aliud connotando (sicut

forte verius est).

Page 9: Duns Escoto -- Lect. I.27 (Sobre Verbo Mental)

[69] Ad aliud, quando arguitur quod verbum significat proprium respectum ad creaturam, quem

non aliae personae, dicendum quod licet falsum sit aliquas personas significare respectum ad

creaturam, illud tamen est falsius quod verbum vel alia persona significet proprium respectum ad

creaturam.

[70] Et quando dicitur quod procedit ut notitia declarativa, dicendum quod Pater declarat et Filius

et omnes personae; unde non dicit respectum nisi rationis (sed de hoc inferius 'Quomodo dicuntur

verbo declarare'). Unde non est ratio verbi quod sit notitia declarativa, sed notitia genita: nam

intelligentia actualis Patris est declarativa notitiae habitualis Patris, et tamen non est verbum.

[71] Ad aliud, quando arguitur quod notitia declarativa non appropriatur verbo nisi propter

proprium, dicendum quod appropriatur non quia est proprium, quia tunc appropriatum esset

proprium, sed quia ex vi productionis concomitatur.

[72] Sed in hac quaestione videtur esse alia bona difficultas, quia licet verbum non dicat respectum

essentialiter ad creaturam in esse >suo, proprium, tamen videtur dubium an significet respectum

ad creaturam ut in intellectu paterno est, ita quod ex intellectu paterno habente in se creaturam

exprimatur verbum, ut sic dicatur verbum creaturae et per illam relationem constituatur.

[73] Sed videtur quod non, quia personae producuntur ante quodcumque esse creaturae, et ita

ante illud esse quo creatura est in mente divina, verbum producitur in esse personali, et per

consequens non constituitur per respectum ad creaturam sic.

[74] Sed ad hoc forte dicetur quando quaeretur 'An omnes personae eodem modo comparantur

ad productionem creaturae'; Si enim omnes personae in uno instanti simplicissimo producunt res

in esse intelligibili, tunc nullo modo verbum ex vi productionis est verbum creaturae, quia prius

constituitur in esse quam alia intelliguntur esse.