de vitis vergilianis · non videntur dnbitare doch; mirum tamen si suetonius, qui in vitis hominum...

12
DE VITIS VERGILIANIS 1. De Aelii Donati vita. Donati vitam Petri Danielis exemplum secutus ex optimorum fide codicum, qui erant Bernensis (I) saec. X ct Reginensis saec. X vel XI, A. Reifferscheidius anno 1860 inter Suetonii reliquias p. 54 sqq. edidit recisis posterloris aevi interpolationibus quae in altero codiee Bernensi (TI) inveniuntur. Deinde de hae vita emendanda optime meritus est H. Hagenus (in anno phiI. suppI. IV a. 1861-1867 p. 675 sqq.); is enim codieem Re- ginensem e Bernensi (1), cuius multo meliore uti poterat collatione, derivatum esse statuit, sed aItm'ius codicis iacturam supplevit duobus novis vel inventis vel primum adhibitis, Parisino saec. IX, qui codex solus Donati 110men cum epistula vitae proposita servavit, eum ceteris codicibus vita femtur nomine vel Servii vel nu110 1 , et Sanga11ensi saee. X; quo factum est ut qui hac vita recte uti volent eis Hageni adhibenda sit editio. Qua de vita pauea nune dissererc in animo est. Atque primum quidem qua aetate vita interpolation es passa sit, uno confirmabo exemplo. Nam quod iam Reifferseheidius' suspicatus est p. 401 sq., inter- polationes vitae non ante re1latalll qualll dieunt antiquitatem ortas esse, id certum iudico esse propter verba quae in ipso vitae interpolatae fine leguntur haec (p. 68 Reiff.): quamvis diversorum opiniones libfis suis inseruisse de animo ma.xime videatur, ipse tamen fu-it Acaclemicus. nam Platonis sententias omnibus aliis praetulit. Quae medio aevo fingi non potuisse apparet, eUlll Platonis et nomen et disciplina pl'ae Aristotele densis 0 bdueta essent tenebris atq ue situ sorderent. Neque vero .1 Donati nomen omissa epistula legitur etiam in codiee quodam Vaticano saee. XIII (cf. Reifferscheid. p. 54 adn.); invenit id in codiee suo etialll COl1radus eanol1ieus Turieel1sis, qui a. 1271$ Vergilii vitam rudi mann dolavit, editam a R. Sabbadinio (studi Italiani vol. VII a. 1899 p, 37 sq.).

Upload: others

Post on 06-Aug-2020

3 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

Page 1: DE VITIS VERGILIANIS · non videntur dnbitare docH; mirum tamen si Suetonius, qui in vitis hominum litteratorum oonscribendis tot attulit testimonia ex optimis et antiquissimis auotoribus

DE VITIS VERGILIANIS

1. De Aelii Donati vita.

Donati vitam Petri Danielis exemplum secutus ex optimorumfide codicum, qui erant Bernensis (I) saec. X ct Reginensis saec. Xvel XI, A. Reifferscheidius anno 1860 inter Suetonii reliquiasp. 54 sqq. edidit recisis posterloris aevi interpolationibus quaein altero codiee Bernensi (TI) inveniuntur. Deinde de hae vitaemendanda optime meritus est H. Hagenus (in anno phiI.suppI. IV a. 1861-1867 p. 675 sqq.); is enim codieem Re­ginensem e Bernensi (1), cuius multo meliore uti poterat collatione,derivatum esse statuit, sed aItm'ius codicis iacturam supplevitduobus novis vel inventis vel primum adhibitis, Parisino saec. IX,qui codex solus Donati 110men cum epistula vitae proposita

servavit, eum ceteris codicibus vita femtur nomine vel Servii velnu110 1, et Sanga11ensi saee. X; quo factum est ut qui hac vitarecte uti volent eis Hageni adhibenda sit editio. Qua de vitapauea nune dissererc in animo est. Atque primum quidem quaaetate vita interpolationes passa sit, uno confirmabo exemplo.Nam quod iam Reifferseheidius' suspicatus est p. 401 sq., inter­polationes vitae non ante re1latalll qualll dieunt antiquitatem

ortas esse, id certum iudico esse propter verba quae in ipso vitaeinterpolatae fine leguntur haec (p. 68 Reiff.): quamvis diversorumphilosOl)hor1~m opiniones libfis suis inseruisse de animo ma.ximevideatur, ipse tamen fu-it Acaclemicus. nam Platonis sententiasomnibus aliis praetulit. Quae medio aevo fingi non potuisseapparet, eUlll Platonis et nomen et disciplina pl'ae Aristotele

densis 0 bdueta essent tenebris atque situ sorderent. Neque vero

.1 Donati nomen omissa epistula legitur etiam in codiee quodamVaticano saee. XIII (cf. Reifferscheid. p. 54 adn.); invenit id in codieesuo etialll COl1radus eanol1ieus Turieel1sis, qui a. 1271$ Vergilii vitamrudi mann dolavit, editam a R. Sabbadinio (studi Italiani vol. VIIa. 1899 p, 37 sq.).

Page 2: DE VITIS VERGILIANIS · non videntur dnbitare docH; mirum tamen si Suetonius, qui in vitis hominum litteratorum oonscribendis tot attulit testimonia ex optimis et antiquissimis auotoribus

De vitia Vergilianis 167

renatis artibus optimis oblitterata atque oppressa eius memoriastatim ad tantam emersit gloriam, ut cum Vergilio hUllC in modumconiungereturj quod fieri non potuiBse constat, antequam virimagni, nativo quodam veritatis sensu praediti ingentique et vir­tutis et pulchritudinis amore incensi, Platonis gloria praeter ceterosphilosophos aucta priBtinum daro nomini reBtituerent splendorem.Quod evenisse circiter saeculi XV initia ex nobili G. Voigtii derenata autiquitate opere (vol. II edit. 3, Berolini 1893, p. 118 Bqq.)cognoBcitur. Ac re vera codex ille BernenBiB (Il) qui solus videturextare . interpolati exemplaris testis Hageno auctore (p. 680)'saeculo quarto exennte vel SUDlmum ineunte quinto decimo'seriptus est; quibus ex temporum notis bane veriorem esse eiscomprobatllr quae R. Sabaddinlus (studi Italiani vol. V a. 1897p. 384 sqq.) disputavit: doctis enim ItaHs vita interpolata noninnotuit aute annum fere 1425.

Neque boc Reifferscheidius non recte statuisse videtur inquaestiollibus Suetonianis (p. 401), Suetollii vitam Vergiliallam aDOllato esse retraetatam. Quod ut demonstret" primum rectevolgarem quendam scribendi morem a polita Suetonii aetatealienum arguit, sed alterum quo utitur argumentum, id quam sitfirmum dubito 1. Donatus enim de ossibus Vel'gilii conditis haecrefe!'t p. 63: Ossa eius Neapolirtt translata sunt tumuloque condifa,qui est via Puteolana intra la.pidem secunduln, sed Hieronymus inehronieis ad urbis annum 735 ossa illquit eius Neapolirn translatain secundo ab urbe miliario sepeli'untur. Hieronymum Suetoniiverba ipsa, Donatum eiusdem retractata tradidisse Reiffe1'seheidiuscenset; immo Hieronymum more suo Suetonii verba in angustumeoegisse manifestum est. Quo loeo erro1'es quosdam eo1'rigam, inquibuB hi qui nostra aetate poetae vitam enar1'ant in Hie1'onymitestimoniis adbibendis ve1'santu1'. 1s ellim Vergilium pueruminde ab anno urbis 696 (a. Chr. 58) Cremonaestudiis eruditumesse ibique toga virili sumpta Romam petiisse anno 701 (a. Chr. 53)refert; Donatus tamen p. 55 certis temporum notis ·omissis initiaaetatis usque ad togam virilem sumptam Cremonae illum egisse,tum Cremona Mediolanum et inde paulo post Romam transiisseseribit. Qua in 1'e cave ne nimium tribuas Hie1'onymi auotoritati.

1 Multo eertius. immo certissiroum id est quod l"r.]:J(lO in Culieiseditione p. 18 protulit, longam huius poematis ßnarrationem quae ßxtatin vita (p. 58) non Suetonii esse sed Donati, qui de argumento car­minis sat obseuri et tUlle oblivione fere ohruti in USUlU legentiumdisserat.

Page 3: DE VITIS VERGILIANIS · non videntur dnbitare docH; mirum tamen si Suetonius, qui in vitis hominum litteratorum oonscribendis tot attulit testimonia ex optimis et antiquissimis auotoribus

168 Norden

Nam Suetonius mal in rebus tempora nOll multumouravit, quae ei ab elegantia operis instituti aliena viderentm'esse, oum nimia frequentia fastidiosas legentium aures offenderent;Hieronymo ut qui chronica aoriberet certis temporum indiciis opuserat, quae ubicumque Don commemorata invenit fortiter fingerea sanctitate 6ua alienum non putabat. Veluti Voltacilium Pitbo­laum, rhetorem latinum et Cu. Pompei dootorem, Romae scholamaperuisse anDO urbis 673 (a. ChI'. 81) adnotavit, quem annumpro certo }Jonit M. Sohanzius in hist. litt. Rom. 12 p. 200; sedapud Suetoninm (de rhet. 27) Hieronymus nihil invenerat nisihaeo: )'hetoY'icam p)'afessus Ol~. Pampeium Magnum docuit (cf.etiam Ritsohelium parerg. Plaut. p. 624); idem Valerium ProbumRomae Horuisse anno urbis 809 (p, Chr. 56) sCl'ibit, quo fretusfundamento quid moliatur Steupius de Probis p. 62 lege ais apudipsum: Suetonius enim in vita Probi (de gra.mm, 24) temporaplane omittit (cf. quae B. Kuebler, De Probi commentariis Vergi­lianis a. 1881 p. 6 sq. recte disputat). Sed ad propositum utredeamus, erat enim nobis quaestio de l'etractatioDis vestigiis inDonati vita Vergiliana, is postquam L. Varium et Plotium aVel'gilio ex parte heredes constitutos esse his verbis enarravitheredes fecit {Jlr: dimidia pcwte .. " ex quarta . .., ex duodecima••••, c.'V reUqua L. Varium et Plotium TUfJcam, hune in modumpergit (p. 63):

1I qui (Varins et Tucca) eius Aeneida post obitum iussu Oae­sat'is emendanmt, de qua "13 Sulpicii Oarthaginiensis c.'Vtant nuiusmodi vet'sU$:

iusse"at haec rapid'is aboleri carmina /lammisVergilius, Ph'''lJrJium quae cecinere ducem.

Tucca vetat VariusqtUJ simul: tu maxime Oaesarnon siltis ct Latiae consulis historiae.

infelillJ gemino cecidit prape Pergamonigniet paene est aZio Troia cremata rogo 1.11

egerat CUIn Vario, pfiusquam ItaUa decederet, ut si quid sibi

1 Carminis haud inficeti et imitatione Propertiana (I11 4, 10) in­signiti in anthologiae latinae codice Vossiano altera extat forma muUopeior, quae ipsi, nisi fallo!', anthologiae editori debetur, qui exemplardum facetiis superare studet, pessum dedit. De huius carminis origineBaehrensius (poet. Ist. min. vol. IV praef. p. 44 sq.) perversa quaedam

qua.e infra castigabo; carmen ipsum more suo corrupit I. cp. 169.

Page 4: DE VITIS VERGILIANIS · non videntur dnbitare docH; mirum tamen si Suetonius, qui in vitis hominum litteratorum oonscribendis tot attulit testimonia ex optimis et antiquissimis auotoribus

Da vitis Vergilianis 169

accidisset, Aene'ida comlJureret, secl is faetm'um se pe1'·negarat.igitur in extl'oma valetudine assidue scrinia desideravit crematu1'USipse: 1,'erum nemine aff61'ente nihil quidem l10minatim de ea cavit,ceterttm eidem Vario ac simul Tuccae scripta sua sub ca eondi­eione legavit, ne quid ederent quad non a se editum esset; edidUautem auciore Augusto Variu.s, sed summatim emondata. SulpiciiApollinaris epigramma quin ipse narrationi inseruerit Suetonius,non videntur dnbitare docH; mirum tamen si Suetonius, qui invitis hominum litteratorum oonscribendis tot attulit testimonia exoptimis et antiquissimis auotoribus petita hoo uno loco aequalissui verba in usum vocavit. Attamen hoc non satis certum for­sitan videatur esse argumentum; sed acoedit gravius. Nam quiverba supra Bcripta diligenter oonsideraverit, is Donatum deAeneide emendata bis, non semel disputare mirabitur, primum utinde oocasionem petat epigrammatis illius atrerendi, deinde ut deratione qua Varius Aeneida ediderit emendaritque doete disserat,sequuntur enim post eil. verba qnae supra soripta Bunt testimoniaquaedam a Suetonio ex antiquis auetoribus diligenter conquisita;neque hoo reote a Donato institutum est, quod priore 1000 Variuset Tuooa Aeneida emendasse diountur, posteriore solus Varius.Quid Sulpioii epigramma una oum verbis quibus ideum prioribus ooniungitur (qui ..•. versus), Douatus Suetoni­anis addiditj neque reeonditam in eis quae ipse adieoit dootrinamprae se tulit: nam Sulpioii epigramma Aeneidos editioni ouidamfortasse eidem guam feoisse videtur Sulpieius ipse, of. Teutreliihist. litt. Rom. § 357, 2 - propositum fuisse, ipsis epigralllmatisverbis satis ostenditur. Proinde exime verba oancellis a meciroumseripta, quae Douatus Suetonii uarl'ationi interposuit: quamegregie quae utrimque restant sententiae in unam ooeant statimapparebitj nam Suetonius postquam Varii et Tueeae heredummentionem feoit, adneetit quae eum hereditate coniuuota erant:egerat (1um Varia e. q. s.

2. De Be"vii vita.

Servius grammaticus oommeutarium quem in Aeneida com­pOllUit a bt'evi inoipere voluit vitae Vergilianae enarratione.Quam vitam Reilferseheidius (I. e. p. 399) et Ribbeokius (Ver'gilii opera ed. Lipsiae !l. 1884 p. VII), quibusoum cOllsentitSobwabius in Teutrelii lihro (§ 224, 1 d), a Servio aliellam essestatuunt oum propter nimiam exilitatem tnm quia in ea desintquae Servio ipso teste inesse dehuerint. Is enim in buoolieorum

Page 5: DE VITIS VERGILIANIS · non videntur dnbitare docH; mirum tamen si Suetonius, qui in vitis hominum litteratorum oonscribendis tot attulit testimonia ex optimis et antiquissimis auotoribus

170 Norden

praefatione (p. 3, 28 Thilo) et diGit iuquit Donatus, quorZ eUamin poelae memoravimus vita, in carminibus natumlem ordinemsecutum esse Ver[Jilium: pt·itno enim pastoralis fuil in montibusvita, post agriculturae amor, inde bellorum cum successit: haeo inServii vita quae nobis quidem tradita est frustra quaeruntur.Quid vero, proptereane aServio eam esse alieuam statuemus ?immo quod iam Hagenus (I. o. p. 682) et Thilo (in editioneServii p. LXXVII) suspioati sunt et quod Sohanzium (I. c. 112p. 28) probare video, vitam quam nos legimus ex ampHoreexoerptalll esse, id novis quibusdam confirlllabo argumentis. Quamenim eam dicemus esse vitam, in qua de morte poetae nibilomnino legatur? nam reoentissimos codices, qui lacunam quovis

modo resarciunt (of. p. 3, 22 ed. Tbil.), nibil curabimus. Prae­

terea post initium baeo verba lr.guntur (p. 1, 12): scripsit etiamseptem sive octo lib1'os 11OS: Oi1'in Aetnam Gulicem P1'iapeia Gala­lepton Epig1'ammala Gopam Dims. Quae sani esse scriptorisnegabimus, primum euim septem si v e ooto esse libros scribit,deinde ooto enumerat; debuit igitur iudiciulll ferre de octavo illoaut addendo aut eximendo. Quod quemadlllodum explioandum sit,

ex Donati vita (p. 58 sq.) apparere videtur, ex qua Servianamductam esse constat 1. Is enim oum de Aetna ambigi referat,Servium quoque de hoc carmine eadem verba vel similia addi­disse probabile est, quae is qui vitam excerpsit recidit. Sedpatet altera explical1di via. Nam in enulllerandis minoribus quaeVergilii ferebal)tur carminibus Copam Donatus i. e. Suetoniusomittit, Servius addit, quod ca.rlllen Charisius quoque Vergilianum

dicit (gramm. lat. I 63): itaque boc carlllen post Suetonium,ante Cbarisii auctorem inter Vergiliana receptulll esse concludimus.Servius igitur utrum Aetnam an Copalll oclavum i1lud de quoalllbigeretur carmen crediderit, in medio relinquo, sed iudiciumeum tulisse ipsa ratio postulat ut statuamus. Quae si recte

1 Sane Leo 1. c. et libri de biographis p. 13 vitalll Servii, quemeins anctorem esse recte scHicet dicit, ex ipso petitam esse scribitSuetonio; neque ad qnaest.ionem propositam refert, utra vel'ior sit sen­tentia: sed Servium, qui et in cOlnmentariis verba Donati saepe affel'tsaepiusque auctoris nomine omisso in usum VOC:lt et in bucolicorumpraefatione eiusdcm prolegomena nobis quoque tradita compilavit, iuvita quoquc scribcnda, quae aute bucolicorum praefatiollern WaID positaest, eidern sese applicuisse auctori consentancllUl est. A vita Donatiana.etiarn sch01ia quae DanieJis vocantur pendent in eis quae ad aen. I 560adiecta sunt, Terentii vitarn Donatianam adhibuit Servius ad aen. I 410.

Page 6: DE VITIS VERGILIANIS · non videntur dnbitare docH; mirum tamen si Suetonius, qui in vitis hominum litteratorum oonscribendis tot attulit testimonia ex optimis et antiquissimis auotoribus

De vitia Vel'gilianis.. 111

disputata sunt de Servii vita in apitomaa formam coacta, baudparvi videntur esse momenti ad diiudioandam oontroverlliam, Oleaquidem sententia nondum ad exitum adductam, de duplici qmtenobis tradita ast commentarii Yergiliani formaj qua de re iu­dioium nune non feram.

3. De Probi qui dicitur vita.

Inter vitas Yargilianas tempore pl'ima fertur eil. quae incodioibus celeberrimo insoripta est Yalerii Probi nomine. QuemveruUl esse vitae auctorem O. Iabnins statuit a. 1843 in pro­legomenis ad Persium (p. CXLI sqq.), neque ab ao dissanseruntH. Keilius in praefatione editionis commentarii Probiani (Halisa. 1848) aut A. Reifferscheidius, oum a. 1860 vitam ederet inreliquiis Suetonianis. Primus dubitationem movit A. Riesiusliballi quam· de commentario Vergiliano Probi nomine traditosoripsit Bonnae a.1R62 p. 24 sq. Namque 100is quibusdam Probiet Donati inter se collatis a Probo vitam abiudioandam et poste­rioris aevi homini tribuendam statuit, qui ex memoria narrans etquasi dormitans stulte oommisouerit vera falsis. Riesii argumentaprobavit novisque auxit egregia oommentatione post mortemauctoris edita G. Thilo (ann. pllil. vol. CXUX a. 1894 p. 290 sqq.).Neque' tamen Rieeius et Thilö viris doctis persuaserunt omnibus,nam qui iudioium libelli a Riesio oompositi tuHt O. Ribbeokius(ann. phi!. vol. LXXXVII a. 1863 p. 35l sqq.), opinioni eius ao­oedere dllbitavit, H. Hagenus (1. s. s. p. 682, 1) Riellii sententiain oeteris comprobata Probi esse vitam Red ab alio interpolatamsoripsit, G. Koertgil1s, qui in 8uetonii de viris ilhlstribus librosinquisivih vita Probiana 'Suetonio vetustiorem memoriam prae­starr oontendit (dillS. Halensium vbl. XIV a. 1900 p. 195). Quaeeum ita siut, quamquam plerosque nune Probi Domini diffidllreintellexi, tamen eum ineese statuant res veras aliunde non oognit.as,de bao vita. denuoquaerendum esse duxi, ut, si neri posset, etProbi memoriam tantis sordibus purgarem et quae in vita inesseviderentur nova ea nullius esse pretii docerem.

Atqlle traditur quidem baeo vita tribus saeouli X V libl'ismanuscriptis, Parisino, Vatieano, Monaeensi, proposita Valerii Prohiin bucolioa et georgiea commentario (quo de commentario disserereab hoo loeo alienum est, eum praesertim guae mibi quoqne pro·bantur nuper a Fr. Marxio in Lueilii editione, vol. I p. LXXIII aqq.praeolare exposita sint); quibus libris manuslJriptis aocedit editioprinceps Egnatii, Venetiis a. 1507 t3'pis confeota j atque testatur

Page 7: DE VITIS VERGILIANIS · non videntur dnbitare docH; mirum tamen si Suetonius, qui in vitis hominum litteratorum oonscribendis tot attulit testimonia ex optimis et antiquissimis auotoribus

172 Norden

Egnatius in praefatione, se Jib1'um edidisse tex vetustissimo codicemll. Bobii quondam a Georgio Merula invento', qua Je 1'e videKeilii et Hageni (in appendice Serviana, Lipsiae J902)rationes. Quem codicem Bobiensem Dune deperditum, illcertae illumquidem aetatis - neque enim inde quod vetustissimus esse prae­dicatur a Merula quicquam devera eius antiquitate concludendumesse periti norunt -, solum esse constat et vitae et commentariifontem. Qua in vita nibil inesse contendo veri, quod non aliunde llitnotum. Nam quod primum inspicienti novum videri potest, matrispraenomen additllm, quae Magia PoIl a ab auctore vitae nominatur,id eum in Donati vita Jegi scito in Phocae, gram­matici saec. V, vita metrica (ed. Reifferscheid. 1. c. p. 69, 8), a quoaut ex ipso Suetonio arcessitllm est aut id quod potius crediderimex posteriorill aevi vita aliqua Vergiliana nobis non tradita, namcomplures extitislle magnus qui fuit interpretum Vergilianorumnumerus suadet ut statuamus. Porro scripta esse vitae l!.Uctorrefert bueölica a Vergilio annos nato XXVIII: quod eum apudDonatUlll non legatur, Probus ipse, SllmmUll grammaticus, in doetill­sima bueolicorum praefatione his verbis attulit (p. 329, 5): cumcertum sit eum, ut Asoonius Pedianus diGit, XX VIII annos natumbueolioa cclidissIJ, ex: Probi commentariis quos bene Dovit eadem,Bed Pediani testimonio omisso, Servius in auam bueolicorum prae­fationem (p. 3, 26) transtulit. Neu quicquam tribuas, quod in 'georgieisBesiodum et Varronem secutus esse dicitur Vergilius: id enim auetor,quisquis fuit, ex: commentll.rio georgicorum aseivit, nbi ServiusBesiodi et Varronis saepisaime mentionem facit. Neque reeon­ditam bercle dootrinam prae se fert, eum VergiJium Epicttrisectam seeuturn esse scribit, nam idem Servius in aen. VI 264 e.f!maiore parte inquit Sironem, id est magistrum St~um EpiGureumsequitur. Bine a.uetorem in centunculis eOllsuendill adiisse Serviicommentarios perspicuum e8t 1). Cetera quae in vita in8unt ex

1 Vitae qui fuerunt aetaie posteriore res apud prohosauctores traditas ex schoJiis auxerunt. Nam quod in vita codicumBernensium (apud Reifferscheidium p. 52 sq. in adu, 1. o.p.745) Jegitnr Vergilium Romae oum Augusto apud Epidium rhetoremstuduisse, id ex scholio quodam ad buc. 1, 6 nobis non fluxisse,eis demcllstratur quae in vita sequuntur. Ceterum res in verisp8ciem coufiota est; nam et Augustum apud rhetorem iJlum audiisseSuetonius Ilarrat de rhet. 28 neque temporum ratiolles obstallt - C.enim Ootavium puerum duodecim annorum 1. e. anllO a. ChI'. 51 IuJiamaviam detunctam laudasse, Vergilium pauJo post allnum a. ChI'. 55

Page 8: DE VITIS VERGILIANIS · non videntur dnbitare docH; mirum tamen si Suetonius, qui in vitis hominum litteratorum oonscribendis tot attulit testimonia ex optimis et antiquissimis auotoribus

Da vitis' VergiJianis 173

Donato petita esse Thilo l. c. comproOavit et idem quanta socordia.quamque supina usus neglegentia an impudentiam potius dixeriset frandem. auetor pleraqne contraxerit contaminandoque pessumdederit multis ostenrlit 1: velnti ut hoc 8eligam, eUIUIJaec scribit (p. 323, 10 Hagen) deinde per gratiam ]Jfaecenatis inamicitiam Oaesaris (luctu,s est, ca noli credere ex puro derivata.fonte, nam contraeta sunt ex Donati praefatione in bucolica (cd.Hagen in ann. nOV. suppt l. c.), ubi haec leguntur (p.7): sedl]08tea et /per ]Jfaecenatetlt et /per tresviros agris dividendi:; VarumPollionem et OOl'nelilem Gallum fama carminum commendatus A1~"

gusto et agros et deinceps imperatof'is familÜtri amicitiaperfr'uHus est. Ac quo magis cognoseas obscurarn et miseramfa.Isarii operam, audi quae in fine vitae balbutit: Aeneis servataab Augusto, quamV'is ipse testamento damnat 2, 'ne qteid eOfum (jtlaenon edidisset wtaret, quod et Servius Varus hoc testatur epi­

'grammate:

Romam transgressum s~udiis rhetoricis se dedisse constat ; deniqueVergilius ipse cum in catalepton septime inflata ,'01'e flon Achaico verba,h. e, latini cuiusdam rhetoris disciplinam, exsecratur, in hoc magistrorumnumero Epidium fuisse et, nomen prodit et ex vita eius quam acripsitSuetonius apparet; quall! dicendi disciplinam illis maxime annis f10ruissenotum est, Wondiscipulus Augusti Vergilius iuvenis dicitur etiam inopnsculorum Vergilianorum codice Colbertino: cf. Leo I. 8. s. p. 19.)

1 Nolo tamen hominem privare !au\'le, quod quo aetatis annoVergilius obierit reelius Honato indicavit. Donatus enim (p. cmnoaetat-is LII impositul'Um aeneidi summam manum eum in Graeciam pro·fectum Brundusii mortuum esse scribit; sed Vergilillm Illltum Id. Octobr.anni a. ChI'. 70, cnm XI KaI. Octobr. anni 19 morel'etur - quae tem­pora Donatus trlldidit -, quinquagesimum primulD, non secundumMltatis annum egisse constat, eumque annum recte tradit, Probusp. 323, 16: decessit in Calabl'ia annum agens LI. Eumne qui totienserravit semel errorem auctoris sui corre:dsse putabimus? immo magisplacet in Donati verbis mendum librariorum culpa commissum statuere:quam facHe enim fieri potuerit, ut in his LI impositufum Iineola quaeest aute i litteram per errorem bis poueretur, perspicunm est.

2 Ita libri manuscripti omnes, sed Egnatius, editor priuceps,proptt'r rem grammaticllrn scilicet correxit 'cavisset' ; hinc profectusHagenus in adn. crit.: 'forLasse: aamnasset cavens', Keilius eumque se·cutus Reifferacheidius saUern 'aamnaverit', vitia dicendi omnes, nonlibrariol'um corrigentes. Panlo post cuit's sepukm ...hoc legitu!' epigramma Hbri, in e1:us sepulcro ex Keilii coniectura ctReifferscheidius et Hagenus, quanto elegantius tanto peius. Vide eHan!quae infra (p. 17f» da Andico vico disseram.

Page 9: DE VITIS VERGILIANIS · non videntur dnbitare docH; mirum tamen si Suetonius, qui in vitis hominum litteratorum oonscribendis tot attulit testimonia ex optimis et antiquissimis auotoribus

174 Noi'den

itlsse:rat haec rapidis aboleri cal'1nina flammisVet'uilius, Pht'ygium quae cccinere ducem,

Tucca {letat Varusqtte simul, tu maxime Caesarnon tibi, sed Latiae consuliB ht'.storiae.

Atque ii quidem, qui Probum vitae auotorem eSBe credunt, verba(jlwd et .. , . historiae ut interpolata secludunt, ne epigralIlmaafferatur Probi aetate multo inferius; quae ratio quamvis sitfalsa, ut mox demonslrabo, tarnen muHo magis peccal1t 1, quiServium iIlum Varum fingunt esse poetam aevi Augustei aliundenon cognitum: quibus enim illi erroribus implioiti areeta inter·Jlretandi amussi deliraverint refene pudetque, oum praesertimiam O. Jahnius Ilpeciosissima coniectura, quam eum Reiffer·Ilcheidio (p. 399) communicarat, rectam viam praeiverit: is enimServil Mau d vel Mar i i nomen latere idque Vari 10llO substituen­dum putavit. A tque nactenus quidem viri doetissimi rationemprobo, ut falsarium, qui vitam quam exscripsit Servii grammaticillomine ferri videret nam Donati nomen oblivione fere ob­I'utum esse supra (p. 166) dixi -, ex Ilotissimo interpret,is rer­giliani 110mine fingendi originem duxisse statuam, sed ut nomenipllllm coniectul'a substitui vetem: namque ne saeeuli IV gram­matieum vero appellaret nomine, Probum personatum eum ipsa.fraudis ratio' prohibuerit, forti usus impudentia illius 10M filiumaliquem terrae Servium Varum proeudit; nam Varum cognomenesse aevo Augullteo usitatum ex ipso novit Vergilio: quid quodhomo nOBter prava doctus Vamm cum Vario confudit, uoli enimemendare quod versu tertio traditur nomen Varus, ne forte nonlibral'iorUlll inouriam in hoc nomine exarando sane creberrimamBed auctoris inscitiam corrigas. Sed quamvis ille fuerit Iltultus,non ca.rebat ea quae falllariorum solet esse astutia. Nam siepigramma illud, quoll apud Donatum vel Servium legit, sieintegrum repetivisset~ fraudem ipse invitus detexisset: iIlud enimSulpicii Apollinaris auctoris nomine a Donato vel Servio afferrividebat (v. supra p. 168). Qui(l igitur fecit? disticho quod eratultimum omisso in eo quem postremum voluit esse versu verbatradita. baee non sinis et Latiae ()onsulis historiae ita. immlltM'it, ut

1 Sonntag. in hebd. phil. c1ass. 1890 co1. 1017 sqq., idcm in libroda VergiJio poet,a bucolicorum (Ups. 1891) p. 192; C. Pascal. in com­mentationibus Vergiliallis {Mediolani 1900) p. 153 sqq.; Aem. Baehrens.1. supra (p. 168, 1) 8., qui plausum tulit Beckii in aun phi!. 1886p. 133 et 008.

Page 10: DE VITIS VERGILIANIS · non videntur dnbitare docH; mirum tamen si Suetonius, qui in vitis hominum litteratorum oonscribendis tot attulit testimonia ex optimis et antiquissimis auotoribus

De vitis Vergilianis 175

8criberet non Nu'! seil L. c. 11., quae 11t 8unt !I carminis argumentoaliena ita a fraudulenti hominis ingeniQ haud absona. Sed, quodaiunt, bonus eventus probat operam: illlJlOSUit. enim vafel' illedocHs quibuedam, qni nune inter se litigant, utrum epigl'lulllllautro priue vel magis atTabre eompositum sit 1.

Bed nnum sane in vita inest nllsquam alibi traditulll, dequo quid statneudl1m 8it videamus. Nam de Vergilii patria baeelegl1utur: natus . . . . vico Andico, qui ahest a Manftta miliapassuum XXX. Nillil dieo de adieetivo ab Andibus pravedeclinato, quamql1am Probi auctoritate deceptus viI' doctus quidam(0, Brugmannus in arell. lexieogr. vol. XIII a. 1904 p. 134)nuper proelamavit ei qui probe ae laHne seripturus sit aut Andesaut vicum Andieum dieendum esse - vitium ille quidem, si quidvideo, eommendans Ilermonis, quod in thesaurum quoque linguaelatinae irrepsit ; nihil dieo, quod Andes pro pago minus proprievieus nominantur: sed unde, id enim quaero, auetori, quisquisfnit, eompertum esse dicemus eertum illud ae definitum quoAlHles a Mantua seiunctae erant Rpatium? uam quid Suetonius eade re scripserit, Donati et Hieronymi eonsenSll eertillsime pro­batur: 'flatus . . . in pago Andes dicitur et abest a lIfantuanon lJ1'oeul, haec Donatus; in pago qui Andes dicit141' lta~!d 'P1'{)c~!l

a 1/1ani'lla nascituf, Hieronymus. Atque falsum esse quod ilIedieit XXX milium spatium iam anno 1894 Thilo L c. seHaeomputatione quasi partiell. usus limitari docuit; ego eum errorempropagari viderem, viros iIlarum regionum nune maxime peritos

1 Extat praeterea in rodiee Ausonii Vossiano saee. IX eiusdemargumenti epigramma, quod editum est in anthologia latill3, vol. IIp. 106 Riesii = voL IV p. 169 Baehrensii. Supra seripta sunt in eodicehaee: 'exastieha Sulpicii Cartaginieosis in eiusdem libris' i. e. in Vergiliiaelleidos libris; post inseriptionem sequitur quasi totiu8 opusculi 'prae­fatio' epigramma tribus distichis conceptum, tum incipiunt hexastichasenorum versuum hexametrorum. }<~pigramma non solum in'eodemversatur argumento atque iIIud quod apud Donatum Sulpicii nominetraditur, sed singulae sentelltiae verbaque singula tarn similia sunt, ut.alterum !llteriu~ es~e paraphr3~in luce ~it clarius. Quid igitur? numeorum quorum nomina supra (p. 174, 1) atf,uli probabimus opinionem,Donatum in atTerendo 8ulpicii nomine erra~se? immo vero duo ilIepanxit eiusdem argltmenti epigrammata etiam verbis illter se simillima:quod cum faeeret, :\Iartialis graecorumve poetarum eum secutum esseexempla apparet. (In Sca.ligeri Fchedis praefationi illi, Le. epigrammati,'ll'ocae' esse Riesius adllotat; sed Scaligerum in his quis-quiliis edendis ingenio indulsisse COlJstat).

Page 11: DE VITIS VERGILIANIS · non videntur dnbitare docH; mirum tamen si Suetonius, qui in vitis hominum litteratorum oonscribendis tot attulit testimonia ex optimis et antiquissimis auotoribus

176 Norden

cOllsulendos !luxi. Atque da Andillm aHu Gaetanus Quadri, ma­gister urbis Homae, quem mea oauslt Itrliit Antonius Cima, virde Vergilio optime meritus, baeo per litteras comiter mecum(lommunicavit: 'Quanto ad Ande!', nOll distava da Mantova piudi 6 ehilometri. J)affermazione di Probo einesatta, e forse fuper tale affermazione ehe si eredette da alcuui (Maffei) 1 <1i iden­Wieare Andes con Valleggio sul Mincio, ma a torta. Andes fuchiamato Pietole piccole pievi) verso il 1000. Il paesaggiodi Pietole corrisponde alla deserizione ehe fa Virgilio: Quaecum ita sint, H. Nisseni coniecturam quamvis .sit acuta nOll pro­babimus, qui in Hbro nobilissimo de Italiae sHu ae populis('1'01. 1I, a.1902, p.204 adn. 1) numerum traditum ita corrigen­dum eSlle cemmit, ut pro triginta fierent tres; nimium enim ho­norem tribuit falsario, qlli, ut solent qui licta pro veris vemli·taut, non conteI!tus incertis Snetonii verbis certum posuit qui­cumque ei in solum venit numerum. Neque magis quam Nissenialterius viri doctissimi sententiam probo: Chi" Huelsenull enimin litterarum thesauro a Wissowa edito s, v, 'Andes' baec scripsit

nam operae pretium eilt, eius sententiam eisdem Herare verbis,quo magi8 quam ea sit a veritate aliena appareat, modo ut veraelt sint quae ego nunc disputo -: 'Andes, Dorf im Gebiete vonMantua, Geburtsort Vergilll (Donat. vita Verg. p. 54 Reiff., Hieron.ad a. Abr.1948). Genallel' Probus in Verg. p. 1 Keil an:(natus est) vico Andico qui abest a lJfantua millia passuum XXX.Das Do!·f Pietole, ö km südöstlich von Mantua, wird demnaohvon der Looaltradition (freilich scholl seit 600 Jahren: DaotePurg. 18, 83 2) mit Unrecht als Heimat des Dichters angegeben j

die Lage von A. ist nicht näher zu bestimmen: Tanti igiturHuelsenus ae8timat Probi auctoritatem, ut ea confisus damnetquae saeculorum vetustate quasi oonsecrata de Vergilianae patriaesitu propagabantur. Quae fama quam sit oerta etsi non definio- fama enim looorum ut est saepe veri tenax Ha haud raramagnOl'um sibi per dolum occupat nominum gloriam -, tamenProbi testimonio erroris vel fraudis eam oonvilloi posse nego:improbllm enim Probum esse testem certis, nisi faBo!', argumenti8

1 SignjfioRtur, nisi fanor, Maffeius, qui a. 1732 librumedidit qui insoribitur 'Veroua illustrata'.

2 Danl.is verba haee sunt: .quell' ombra gentil, per oui si nomaPietola piu ohe villa Mantovana', ad quem locum vide quae adnotatSeartazzinius.

Page 12: DE VITIS VERGILIANIS · non videntur dnbitare docH; mirum tamen si Suetonius, qui in vitis hominum litteratorum oonscribendis tot attulit testimonia ex optimis et antiquissimis auotoribus

Oe vitia Vergilill,nis 171

Jemonstratum est. Cuius Il.etatem quamquam cerHs nequeo cir­cumscribere temporibus, tamen Donato et Bervio posteriorem eBsedocui i saeoulo V vel adeo VI, cum in media barbarie studiaVergiliana non omnino iacerent, eum vixisse, Gaudentii vel Pbil­argyrii fere aequalem, facHe equidem crediderim. Ia igitur inexemplar quoddarn bllcolicorum ei georgicorum inoidit instructumadnotationibus et doctissimis et vilissimis, quas ille in breviuBcoactas et corruptas, novis additis ineptiis et Probi nomine cla­l'issimo inllcripto, auxit vitae enal'l'atione fraudis ac nugal'um plena.

Vratislaviae. E. No r den.

Rhein. Mus. f. Fhllo!. N. F. LXI. 12