de quantitate animae

Upload: vinayak-kishore

Post on 07-Jul-2018

219 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    1/76

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    SCANNED FROM: Bibliotheque Augustinienne,Oeuvres de Saint Augustin. V. Dialoguesphilosophiques. II. Dieu et l'ame. Ed. dePierre de Labriolle, Desclee, De Brouweret Cie 1939, pp.226-396.

      AURELII AUGUSTINI:

      DE QUANTITATE ANIMAE

    [1.1] EVODIUS. Quoniam uideo te abundare otio, quaeso ut mihirespondeas de iis quae me mouent, non, ut opinor, importune atqueincongrue.

    Saepe enim cum abs te multa quaesissem, nescio qua illa graecasententia me deterrendum putasti, qua prohibemur ea quae supra nossunt requirere: nunc uero non puto nos ipsos supra nos esse. Quamobremcum de anima quaero, non sum dignus qui audiam: Quod supra nos, quid

    ad nos? sed fortasse dignus qui audiam, quid simus nos.

    AUGUSTINUS. Enumera breuiter quae de anima audire uelis.

    EVODIUS. Faciam: nam sunt mihi ista diuturna cogitatione praeparata.Quaero igitur unde sit anima, qualis sit, quanta sit, cur corporifuerit data, et cum ad corpus uenerit qualis efficiatur, qualis cumabscesserit?

    [1.2] AUGUSTINUS. Cum quaeris unde sit anima, duo quaedam intelligerecogor. Aliter enim dicimus unde sit homo, quae sit eius patria scirecupientes; aliter unde sit, cum quaerimus unde constet, id est, exquibus elementis rebusque compositus. Quid horum scire uis, cuminterrogas unde sit anima? Utrumnam quasi regionem eius et patriam,unde huc uenerit, nosse desideras; an uero quae sit eius substantia,requiris.

    EVODIUS. Equidem utrumque scire uellem, sed quid sit sciendum prius,tuo iudicio malo committere.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    2/76

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Propriam quamdam habitationem animae ac patriam, Deumipsum credo esse a quo create est. Substantiam uero eius nominare nonpossum: non enim eam puto esse ex iis usitatis notisque naturis, quasistis corporis sensibus tangimus. Nam neque ex terra, neque ex aqua,neque ex aere, neque ex igni, neque ex his omnibus, neque ex aliquibushorum coniunctis constare animam puto. Sed quemadmodum si ex mequaereres, arbor ista ex quibus constet, notissima ista elementaquatuor nominarem, ex quibus omnia talia constare credendum est; porrosi pergeres quaerere, unde ipsa terra, uel aqua, uel aer, uel ignisconstent, nihil iam quod dicerem reperirem: sic cum quaeritur exquibus sit homo compositus, respondere possum, ex anima et corpore;rursum de corpore si quaeras, ad illa elementa quatuor recurram; deanima uero quaerenti tibi, cum simplex quiddam et propriae substantiaeuideatur esse, non aliter haeream ac si quaeras, ut dictum est, undesit terra.

    EVODIUS. Quomodo eam propriam uelis habere substantiam, cum dixeris a

    Deo factam, non intelligo.

    AUGUSTINUS. Quomodo et terram ipsam a Deo factam, negare non possum;et tamen non possum dicere, ex quibus quasi aliis corporibus terraconstet. Simplex enim corpus est terra, eo ipso quo terra est; et ideoelementum dicitur omnium istorum corporum, quae fiunt ex quatuorelementis. Non ergo sibi aduersatur sententia qua dicimus, et a Deoanimam factam, et propriam quamdam habere naturam. Hanc enim eiuspropriam quamdam naturam et suam, Deus ipse fecit, ut ignis, ut aeris,ut aquae, ut terrae, quo caetera ex his omnibus componerentur.

    [2.3] EVODIUS. Interim accipio unde sit anima, id est, ex Deo, quaemecum sedulo retractabo, et si quid me mouerit, post requiem. Undequaeso, explices qualis sit.

    AUGUSTINUS. Videtur mihi esse similis Deo. De anima enim, nisi fallor,requiris humane.

    EVODIUS. Idipsum est quod abs te explicari uellem, quemadmodum sitanima similis Deo; cum Deum a nullo factum esse credamus, animam uero

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    3/76

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

     ab ipso Deo factam supra dixeris.

    AUGUSTINUS. Quid? tu difficile putas Deo fuisse, ut aliquid sibisimile faceret, cum hoc in tanta uarietate imaginum etiam uideas nobisesse concessum?

    EVODIUS. Sed nos uidemur mortalia facere, Deus autem immortalem animamfecit, ut opinor, nisi forte tibi aliter uidetur.

    AUGUSTINUS. Ergo tu uelles talia fieri ab hominibus, qualia Deusfecit?

    EVODIUS. Non equidem hoc dixerim. Sed quemadmodum ipse immortalisimmortale quiddam fecit ad similitudinem suam; sic et nos immortales aDeo facti, ad similitudinem nostram quod facimus, immortale essedeberet.

    AUGUSTINUS. Recte diceres, si ad eius imaginem pingeres tabulam, quod

    in te immortale esse credis: nunc uero in ea exprimis similitudinemcorporis, quod profecto mortale est.

    EVODIUS. Quomodo ergo sum similis Deo, cum immortalia nulla possumfacere ut ille?

    AUGUSTINUS. Quomodo nec imago corporis tui potest hoc ualere quod tuumcorpus ualet; sic anima non mirandum est si potentiam tantam nonhabet, quantam ille ad cuius similitudinem facta est.

      ANIMA PROBATUR ESSE INCORPOREA

    [3.4] EVODIUS. Et hoc interim satis est: dic nunc quanta sit anima.

    AUGUSTINUS. Quomodo quaeris quanta sit? Non enim intelligo utrum eiusquasi spatium latitudinis uel longitudinis, uel roboris, uel horumsimul omnium requiras; an quantum ualeat nosse uelis. Solemus enimquaerere quantus fuerit Hercules, id est, in quot pedes statura eiusporrecta fuerit. Et item quantus uir fuerit, id est, quantae potentiae

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    4/76

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    atque uirtutis.

    EVODIUS. Utrumque de anima scire cupio.

    AUGUSTINUS. Atqui illud superius dici non potest, nec omnino intelligide anima. Non enim ullo modo, aut longa, aut lata, aut quasi ualidasuspicanda est anima: corporea ista sunt, ut mihi uidetur; et deconsuetudine corporum sic animam quaerimus. Ideoque bene praecipituretiam in mysteriis, ut omnia corporea contemnat, uniuersoque huicmundo renuntiet, qui, ut uidemus, corporeus est, quisquis se talemreddi desiderat, qualis a Deo factus est, id est, similem Deo: nonenim alia salus animae est, aut renouatio, aut reconciliatio auctorisuo.

    Quamobrem quanta sit anima secundum inquisitionem hanc tibi responderenon possum; sed possum affirmare, neque illam longam esse, nec latamnec robustam, neque aliquid horum quae in mensuris corporum quaerisolent. Et hoc cur existimem, rationem tibi reddam, si placet.

    EVODIUS. Placet uero, ac uehementer exspecto: uidetur enim mihi quasinihil esse anima, si nihil est horumi.

    AUGUSTINUS. Prius ergo si uidetur, ostendam tibi multas esse res quasnon possis dicere nihil esse, nec tamen in eis inuenire aliquahuiusmodi spatia, qualia in anima requiris: ut non solum non tibi exeo anima nihil esse uideatur, quod in ea non inuenis longitudinem,siue aliquid tale; sed eo pretiosior et pluris aestimanda sit, quonihil horum habet. Deinde utrum uere nihil horum habeat, uidebimus.

    EVODIUS. Utere quo uis ordine ac modo, ego audire et discere paratussum.

    [4.5] AUGUSTINUS. Recte facis: sed uolo interroganti mihi respondeas;fortasse enim ea quae te docere conor, ipse iam nosti: credo enim nonte dubitare hanc arborem non esse omnino nihil.

    EVODIUS. Quis dubitauerit?

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    5/76

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Quid illud? num dubitas iustitiam multo esse hac arboremeliorem?

    EVODIUS. Ridiculum istud quidem est, quasi uero ulla sit comparatio.

    AUGUSTINUS. Liberaliter mecum agis; sed illud nunc attende: cumconstet ita hanc arborem esse deteriorem quam est iustitia, ut neccomparanda quidem tibi uideatur, et hoc lignum non esse nihilconfessus sis; placetne tibi ut ipsam iustitiam nihil esse credamus?

    EVODIUS. Quis hoc demens crediderit?

    AUGUSTINUS. Recte omnino: sed fortasse arbor haec propterea tibiuidetur esse aliquid, quod longa est pro suo modo, et lata, etrobusta; quae si detraxeris, nihil erit.

    EVODIUS. Ita uidetur.

    AUGUSTINUS. Quid ergo? iustitia, quam non nihil esse confessus es,immo quiddam longe diuinius hac longeque praestantius, uidetur tibilonga esse?

    EVODIUS. Nullo modo mihi iustitia aut longa, aut lata, aut talealiquid cogitanti potest occurrere.

    AUGUSTINUS. Si igitur nihil horum est iustitia, et tamen ipsa nihilnon est; cur tibi anima nihil uidetur, nisi eius aliqua longitudo sit?

    EVODIUS. Age; iam non mihi uidetur ex eo nihil esse anima, quod neclonga, nec lata, nec robusta sit, sed utrum uere ita sit, nondum a tedictum esse scis. Fieri enim potest, ut multa sint magni aestimanda,quae istis careant; sed non continuo ex hoc genere animam essecredendum puto.

    [4.6] AUGUSTINUS. Scio istud nobis enodandum restare, et hoc medeinceps explicaturum promiseram: uerum quia res subtilissima est, etlonge alios mentis oculos quaerit, quam humana consuetudo in

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    6/76

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    quotidianae uitae actibus habere solita est; admoneo te, ut per ea,per quae te ducendum existimo, libens pergas, nec nostro quodamnecessario circuitu defatigatus, aegre tuleris aliquanto te tardius adid quod cupis peruenire.

    Nam prius abs te quaero, utrum corpus ullum putes esse, quod non promodo suo habeat aliquam longitudinem, et latitudinem, et altitudinem?

    EVODIUS. Quam dicas altitudinem, non intelligo.

    AUGUSTINUS. Illam dico qua efficitur ut interiora corporis cogitentur,aut etiam sentiantur, si perlucet ut uitrum; quanquam si hoc demascorporibus, quantum mea opinio est, neque sentiri possum, neque omninocorpora esse recte existimari.

    Hinc mihi uolo aperias quid tu sentias.

    EVODIUS. Prorsus non dubito corpora omnia his carere non posse.

    AUGUSTINUS. Quid illud? poses cogitare ista tria non esse nisi incorporibus?

    EVODIUS. Non intelligo quomodo alibi esse possint.

    AUGUSTINUS. Ergo animam non putas esse aliud quam corpus?

    EVODIUS. Si etiam uentum corpus esse confitemur, negare non possumcorpus mihi animam uideri: nam tale aliquid cam essc cogito.

    AUGUSTINUS. Corpus quidem uentum esse tam concedo, quam si me defluctu interrogares. Nam nihil aliud quam istum aerem commotum acagitatum uentum esse sentimus; quod in loco tranquillissimo, et abomnibus uentis quietissimo uel breui flabello approbari potest, quoetiam muscas abigentes aerem commouemus, flatumque sentimus. Quod cumeuenerit occultiore quodam motu coelestium uel terrenorum corporum permagnum spatium mundi, uentus uocatur, ex diuersis partibus coelinomina etiam diuerse sortitus. An tibi aliter uidetur?

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    7/76

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    EVODIUS. Mihi uero nihil, et probabile esse accipio quod dicis: sedego animam non ipsum uentum, sed tale aliquid esse dixi.

    AUGUSTINUS. Dic mihi prius, utrum ipsum uentum cuius mentionemfecisti, habere aliquam longitudinem, latitudinem et altitudinemsentias. Deinde uidebimus utrum tale aliquid anima sit, ut hoc modoetiam quanta sit, inuestigare possimus.

    EVODIUS. Quid hoc aere longius, et latius, et altius facile inueniripotest, quem commotum, uentum esse nunc abs te mihi persuasum est?

    [5.7] AUGUSTINUS. Recte dicis: sed numquidnam animam tuam putas essenisi in corpore tuo?

    EVODIUS. Ita puto.

    AUGUSTINUS. Intrinsecus tantum, ut tanquam utrem impleat; an tantumforinsecus, uelut tectorium; an et intrinsecus et extrinsecus eam esse

    arbitraris?

    EVODIUS. Hoc sentio quod ultimum requisisti. Nam nisi essetintrinsecus, nihil in uisceribus nostris uitale haberetur; nisi essetextrinsecus, non etiam in cute leuiter possit sentire pungentem.

    AUGUSTINUS. Quid ergo amplius quaeris quanta sit anima, cum uideasesse tantam quantam ipsa spatia corporis patiuntur?

    EVODIUS. Si hoc ratio docet, nihil amplius requiro.

    AUGUSTINUS. Recte facts nihil quaerere amplius quam docet ratio. Sedhaec ratio uideturne tibi firmissima?

    EVODIUS. Quando aliam non inuenio, uidetur. Suo enim loco quaeram,quod me multum moues, utrum haec figura eadem maneat cum corporeexcesserit: nam hoc inter discutienda ultimum me posuisse memini. Sedquondam de numero animarum quaerere, ad quantitatem mihi uideturpertinere, non esse hoc loco praetereundum existimo.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    8/76

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Non incongrue existimas, sed prius de spatio eius quod meadhuc moues, explicemus, si places, ut etiam ego aliquid discam, sitibi iam satisfactum est.

    EVODIUS. Quaere ut uis; nam tua ista simulate dubitatio, dubitare meuerissime facit de hoc ipso quod iam peractum esse praesumpseram.

    [5.8] AUGUSTINUS. Dic mihi, quaeso te, utrum ea quae appellaturmemoria, non tibi nomen inane uideatur.

    EVODIUS. Cui hoc uideri potest?

    AUGUSTINUS. Animae hanc esse arbitraris, an corporis?

    EVODIUS. Et hinc dubitare ridiculum est. Quid enim? exanime corpusmeminisse aliquid credi, aut intelligi potest?

    AUGUSTINUS. Meministine tandem urbis Mediolanensis?

    EVODIUS. Valde memini.

    AUGUSTINUS. Nunc ergo quia eius facta mentio est, recordaris quanta etqualis sit?

    EVODIUS. Recordor sane, ac nihil recentius atque integrius?

    AUGUSTINUS. Nunc ergo cum oculis eam non uideas, animo uices.

    EVODIUS. Ita est.

    AUGUSTINUS. Meministi, credo etiam, quanto spatio terrarum nunc anobis longe absit.

    EVODIUS. Ita et hoc memini.

    AUGUSTINUS. Vides itaque animo etiam ipsamlocorum distantiam.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    9/76

    df d mi b PRO i Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    EVODIUS. Video.

    AUGUSTINUS. Cum igitur anima tua hic sit ubi corpus, nec ultra spatiumeius porrigatur, ut superior ratio demonstrabat, unde fit ut illaomnia uideat?

    EVODIUS. Per memoriam hoc fieri puto, non quod illis locis sitpraesens.

    AUGUSTINUS. Imagines ergo illorum locorum memoria continentur.

    EVODIUS. Ita sentio: nam et quid ibi nunc agatur ignoro; quod utiquenon ignorarem, si animus meus usque ad ea loca porrigeretur,praesentiaque sentiret.

    AUGUSTINUS. Verum mihi uideris dicere: sed certe istae imaginescorporum sunt.

    EVODIUS. Ita necesse est: non enim aliud sunt urbes terraeque, quamcorpora.

    [5.9] AUGUSTINUS. Nunquamne intuitus es parua specilla, aut nunquam inpupilla oculi alieni faciem tuam uidisti?

    EVODIUS. Imo saepe.

    AUGUSTINUS. Cur multo breuior quam est apparel?

    EVODIUS. Quid enim uelles aliud quam ut pro modo speculi uideretur?

    AUGUSTINUS. Necesse est ergo imagines corporum, si parue sunt corporain quibus apparent, paruas apparere.

    EVODIUS. Necesse omnino.

    AUGUSTINUS. Cur ergo, cum tam paruo spatio sit anima quam corpus esteius, tam magnae in ea possum exprimi imagines, ut et urbes, et

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    10/76

    df di b PRO i Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    latitudo terrarum, et quaeque alla ingentia apud se possit imaginari?Volo enim cogites paulo diligentius, quanta et quam multa memorianostra contineat, quae utique anima continentur. Qui ergo fundus est,qui sinus, quae immensitas quae possit haec capere, cum et eam tantamquantum corpus est superior ratio docuisse uideatur?

    EVODIUS. Non inuenio quid respondeam, nec satis explicare possum,quantum me ista moueant: et multum me ipse derideo, qui superiorirationi tam cito consenseram, ut ex isto corporis modo quanta sitanima terminarem.

    AUGUSTINUS. Non ergo iam tibi tale aliquid uidetur, qualis uentus est?

    EVODIUS. Nullo modo: nam etiamsi aer iste cuius quasi fluctum uentumesse probabiliter creditur, uniuersum istum mundum possit implere,innumerabiles tales tantosque mundos secum anima imaginari potest,quas imagines quo spatio contineat suspicari non possum.

    AUGUSTINUS. Vide ergo ne melius sit eam credere, ut superius dixeram,nec longam, nec latam, nec altam, sicut mihi de iustitia concesseras.

    EVODIUS. Facile assentirem, nisi me plus conturbaret, quo rursum pactotantorum spatiorum imagines innumerabiles nulla sue et longitudine, etlatitudine, et altitudine capere possit.

    [6.10] AUGUSTINUS. Inueniemus hoc fortasse quantum licet, si priusdiligenter discutiamus haec tria, id est longitudinem, latitudinem, etaltitudinem. Itaque enitere cogitare longitudinem, quae adhuc nullam

    latitudinem assumpserit.

    EVODIUS. Nihil possum tale cogitare: si enim filum araneae in animoconstituero, quo nihil exilius solemus uidere, occurrit mihi etiam ineo tamen et longitudo per se, et latitudo, et altitudo: quaequalescumque sint, esse tamen negare non possum.

    AUGUSTINUS. Non usquequaque absurda est responsio tua sed certe cumtria ista in araneae filo esse intelligis, discernis haec, et quidinter se differant nosti?

     

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    11/76

    df di b PRO i A d l ? T t th HTML t PDF API

    EVODIUS. Quidni quid differant nossem? An aliter potui uidere nihilhorum deesse huic filo?

    AUGUSTINUS. Quo igitur intellectu haec discreuisti, hoc poses etiam,seiunctis illis, solam longitudinem cogitare, si nec aliquod corpusuoluas animo: nam quodcumque fuerit, his omnibus non carebit.Incorporeum est enim quod te nunc intelligere cupio: nam solalongitudo non nisi intelligi animo potest, in corpore inueniri nonpotest.

    EVODIUS. Iam intelligo.

    AUGUSTINUS. Ergo istam longitudinem si quasi secare cogitatione perlongum uelis, uices profecto non posse: nam si potest, inest etiamlatitudo.

    EVODIUS. Manifestum est.

    AUGUSTINUS. Eanc igitur longitudinem meram et simplicem, si tibiplaces, lineam uocemus: hoc enim nomine a doctis multis appellarisoles.

    EVODIUS. Voca quidquid uis: non enim mihi de nominibus laborandum est,cum res aperta sit.

    [6.11] AUGUSTINUS. Bene facis, et non solum approbo, uerum etiammoneo, ut semper rerum curam magis quam uerborum te habere delectet.

    Sed linea ista quam iam, ut opinor, bene intelligis, si porrigatursiue ex una, siue ex utraque parte, quam in longum porrigi potest,cernis nullum esse finem. An ad hoc contemplandum minus ualet aciesmentis tuae?

    EVODIUS. Contemplor omnino, ac nihil facilius.

    AUGUSTINUS. Vides ergo etiam nullam figuram posse fieri, si nihilagatur aliud quam ut illa linea porrigatur.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    12/76df di b PRO i A d l ? T t th HTML t PDF API

    EVODIUS. Quam dices figuram nondum intelligo.

    [7.11] AUGUSTINUS. Figuram interim uoco, cum aliquod spatium linealineisue concluditur, tanquam si circulum faceres, aut quatuor lineasfinibus suis sibimet iungeres, ita ut nullius finis ab alteriuscopulatione liber esset.

      >

    EVODIUS. Quid dices figuram, iam me uidere arbitror; sed utinam tamuiderem quo ista tendant, aut quid ex his effecturus sis, ut ego quodde anima requiro, sciam.

    [7.12] AUGUSTINUS. Hoc initio te admonui, et postulaui ut patienterferres aliquantum circuitum nostrum, quod item quaeso ut facias. Nonleuis res quaeritur, non facilis ad cognoscendum: nosse enim hoc planeac tenere uolumus, si fieri potest. Aliud est enim cum auctoritaticredimus, aliud cum rationi. Auctoritati credere magnum compendiumest, et nullus labor: quod si te delectat, poteris multa legere, quaemagni et diuini uiri de his rebus necessaria quae uidebantursalubriter imperitioribus quasi nutu quodam locuti sunt, credique sibiuoluerunt ab iis, quorum animis uel tardioribus uel implicatioribusalla salus esse non posses. Tales enim homines, quorum profectomaxima multitudo est, si ratione uelint uerum comprehendere,similitudinibus rationum facillime decipiuntur, et in uaries noxiasqueopiniones ita labuntur, ut emergere inde ac liberari, aut nunquam, autaegerrime queant. His ergo utilissimum est excellentissimae

    auctoritati credere, et secundum hoc agere uitam. Quod si tutiusputas, non solum nihil resisto, sed etiam multum approbo. Si autemcupiditatem istam refrenare non poses, qua tibi persuasisti rationeperuenire ad ueritatem, multi et longi circuitus tibi tolerandi sunt,ut non ratio te adducat, nisi ea quae sola ratio dicenda est, id estuera ratio; et non solum uera, sed ita certa, et ab omni similitudinefalsitatis aliena, si tamen ullo modo haec ab homine inueniri potest,ut nullae disputationes falsae aut uerisimiles ab ea te possinttraducere.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    13/76df di b PRO i

    Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    EVODIUS. Nihil iam praepropere desideraho: agat ac ducat ratio quauult, dummodo perducat.

    [8.13] AUGUSTINUS. Deus hoc faciet, qui aut de solis talibus rebus,aut certe de his maxime deprecandus est.

    Sed ad rem quam institueram redeamus.

    Nam si et quid sit linea, et quid sit figura iam tibi notum est, dicquod abs te quaero, id est utrum putes ullam figuram fieri posse, silinea ex utraque parte, aut ex altera per infinitum ducatur?

    EVODIUS. Nullo modo id fieri posse confirmo.

    AUGUSTINUS. Quid igitur agendum est ut figuram faciamus?

    EVODIUS. Quid, nisi ut illa linea infinita non sit, et ducatur incirculum, ut ex alla parte se contingat? non enim uideo, quomodoaliter possit ex una linea concludi aliquod spatium; quod nisi fiat,secundum tuam descriptionem, figura non erit.

    AUGUSTINUS. Quid, si rectis lineis figuram facere uelim? potest fieriut de una linea fiat, an non potest?

    EVODIUS. Nullo modo.

    AUGUSTINUS. Quid, duabus?

    EVODIUS. Ne hoc quidem.

    AUGUSTINUS. Quid, tribus?

    EVODIUS. Video posse.

    AUGUSTINUS. Bene igitur nosti ac tenes, cum figura lineis rectisfacienda est, minus quam tribus non posse. An si ulla tibi aduerseturratio, de hac te sententia deuocabit?

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    14/76df di b PRO iAre you a developer? Try out the HTML to PDF API

    EVODIUS. Plane si quis mihi hoc falsum esse monstrauerit, nihil eritquod me scire posse confidam.

    AUGUSTINUS. Nunc ergo illud responde, quomodo tribus lineis figuramfeceris?

    EVODIUS. Cum se finibus iungunt.

    AUGUSTINUS. Quid? ubi se iungunt, nonne uidetur tibi angulus fieri?

    EVODIUS. Ita est.

    AUGUSTINUS. Quot ergo angulis haec figura constat?

      >

    EVODIUS. Totidem quot lineis.

    AUGUSTINUS. Quid? ipsas lineas pares constituis, an impares?

    EVODIUS. Pares.

    AUGUSTINUS. Quid? anguli tantumdem omnes patent, an est alius aliocontractior uel apertior?

    EVODIUS. Etiam ipsos pares esse uideo.

    AUGUSTINUS. Potestne fieri, ut in figura, quae tribus rectis paribuslineis facta sit, impares anguli sint; an non potest?

    EVODIUS. Nullo prorsus modo.

    AUGUSTINUS. Quid? si rectis lineis tribus, sed imparibus figuraconstet, possum etiam in ista pares esse anguli, an aliud intelligis?

    EVODIUS. Omnino non possum.

    AUGUSTINUS Recte dicis: sed die quaeso quaenam tibi figura melior

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    15/76df di b PRO iAre you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Recte dicis: sed die, quaeso, quaenam tibi figura melioruideatur et pulchrior? eane quae paribus, an quae imparibus lineisconstat?

    EVODIUS. Quis dubitet eam esse meliorem in qua aequalitas praeualet?

    [9.14] AUGUSTINUS. Ergo inaequalitati aequalitatem praeponis?

    EVODIUS. Nescio utrum quispiam non praeponat.

    AUGUSTINUS. Vide nunc in figura quae tribus angulis paribus perfectaest, quid in ea sit angulo contrarium, id est ex altera parte contrapositum; utrum linea an angulus.

    EVODIUS. Lineam uideo.

    AUGUSTINUS. Quid ergo? si et angulus angulo, et linea lineae contrariasit, nonne fateris aequalitatem esse potiorem in ea figura in qua idaccidit?

    EVODIUS. Fateor quidem, sed quemadmodum id fiat tribus lineis omninonon uideo.

    AUGUSTINUS. Quid? quatuor lineis potestne hoc fieri?

    EVODIUS. Prorsus potest.

    AUGUSTINUS. Melior est igitur figura quae quatuor lineis rectis

    paribus, quam quae tribus constat.

    EVODIUS. Melior certe, siquidem magis in ea aequalitas ualet.

    AUGUSTINUS. Quid ergo? istam quae quatuor rectis paribus lineisconfit, censesne posse etiam ita fieri, ut non anguli omnes in eapares sint, an non putas?

      >

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    16/76

    Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    EVODIUS. Video posse.

    AUGUSTINUS. Quonam modo?

    EVODIUS. Si duo contractiores, duo apertiores sint.

    AUGUSTINUS. Vidcsne etiam quemadmodum et ambo contra etiores, et amboapertiores sibi contrarii sint?

    EVODIUS. Ac uerissime atque apertissime.

    AUGUSTINUS. Seruatam igitur et hic, quanta seruari potuit, cernisaequalitatem: cernis enim profecto fieri non posse, ut cum quatuorparibus lineis figura perficitur, non aut omnes, aut certe uel binianguli pares sint; quaeque tamen paria sunt, sibi ex contrariorespondere.

    EVODIUS. Cerno, et firmissime teneo.

    [9.15] AUGUSTINUS. Nihilne te moues etiam in his rebus tanta et taminconcussa quaedam iustitia?

    EVODIUS. Quonam modo?

    AUGUSTINUS. Quia nihil, ut arbitror, dicimus esse iustitiam nisiaequitatem: aequitas autem ab aequalitate quadam uidetur appellate.Sed quae in hac uirtute aequitas, nisi ut sua cuique tribuantur? Porrosua cuique, nisi quadam distinctione tribui non possum. An aliterputas?

    EVODIUS. Manifestum est, et prorsus assentior.

    AUGUSTINUS. Quid? distinctionem arbitrarisne esse ullam, si omniaparia sint, ut nihil omnino inter se differant?

    EVODIUS. Nullo modo.

    AUGUSTINUS Ergo iustitia seruari non potest nisi in rebus in quibus

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    17/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Ergo iustitia seruari non potest, nisi in rebus in quibusseruatur, sit quaedam, ut ita dicam, imparilitas et dissimilitudo.

    EVODIUS. Intelligo.

    AUGUSTINUS. Cum igitur fateamur istas figuras, de quibus agimus, interse esse dissimiles, illam scilicet quae tribus, et hanc quae quatuorangulis constat, cum ambae paribus lineis fiant; nonne uidetur tibiquaedam retenta iustitia, ut illa quae habere non potest parilitatem

    contrariorum, inconcussam teneat angulorum aequalitatem: in hac ueroquia tanta est contrariorum congruentia, illa lex angulorum admittatnonnullam inaequalitatem? Hoc ergo cum me multum moueret, quaerendumabs te uisum est, quonam modo ista ueritate, aequitate, aequalitatedelectarere.

    EVODIUS. Iam cerno quid dicas, et non mediocriter admiror.

    AUGUSTINUS. Age nunc, quia inaequalitati aequalitatem iure praeponis,nec quisquam omnino est, ut opinor, humano sensu praeditus, cui non iduideatur; quaeramus, si placet, figuram in qua summa aequalitasinueniri queat: quaccumque enim erit, ea caeteris sine dubitationepraeferetur.

    EVODIUS. Placet uero, et quae ista sit, scire cupio.

      >

    [10.16] AUGUSTINUS. Prius ergo responde, utrum tibi illarum figurarum,quarum iam quantum satis uidebatur facta mentio est, ea uideaturexcellere, quae quatuor lineis paribus, totidemque angulis paribusconstet: namque, ut uides, in hac et linearum aequalitas et angulorumest; et, quod in illa quae tribus lineis paribus clauditur, noninueniebamus, adest huic parilitas contrariorum: nam lineae linea, etangulus angulo est, ut cernis, contrarius.

    EVODIUS. Ita uero est, ut dicis.

    AUGUSTINUS. Habetne summam aequalitatem, an aliter tibi uidetur? Nam

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    18/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Habetne summam aequalitatem, an aliter tibi uidetur? Namsi habet, frustra, ut institueramus, aliam quaerimus; si autem nonhabet, uolo ut idipsum mihi abs te demonstretur.

    EVODIUS. Videtur mihi habere: nam ubi et anguli pares et lineae paressunt, ihi deprehendendam inaequalitatem non uideo.

    AUGUSTINUS. Ego aliud sentio: nam recta linea donec ueniat ad angulos,summa aequalitate praedita est; sed cum ex diuerso latcre alla

    coniungitur linea, et angulum facit, nonne censes hoc ipsum esseinaequale? An tibi figurae pars quae linea clauditur cum illa partequae angulo concluditur, congruere uidetur aequalitate autsimilitudine?

    EVODIUS. Nullo modo: et me pudet temeritatis meae; eo enim ductus sum,quod et angulos in ea pares inter se et latera cernerem: sed quis nonuideat eorum laterum ab angulis magnam differentiam?

    AUGUSTINUS. Accipe aliud inaequalitatis apertissimum indicium: certe

    enim cernis, uel illam figuram triangulam paribus lincis constantem,uel istam quadratam habere aliquod medium.

    EVODIUS. Cerno plane.

    AUGUSTINUS. Quid? ab eodem medio cum lineas ad omnes figurae partesducimus, paresne tibi duci lineae uidentur, an impares?

      >

    EVODIUS. Impares prorsus: nam longiores eas necesse est esse, quas inangulos ducimus.

    AUGUSTINUS. Istae in quadrata quot sunt, et quot in triangula?

    EVODIUS. Quatuor hic, tres ibi.

    AUGUSTINUS. Quid? minimae omnium quae rursum, et quot sunt in figurautraque?

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    19/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    EVODIUS. Totidem, scilicet eae quae in media latera ducuntur.

    AUGUSTINUS. Verissime mihi uideris dicere, neque hic opus est diutiusimmorari; ad id enim quod uolumus satis est: nam et magnamaequalitatem hic seruari, ut opinor, uices, et tamen nondum ex omniparte perfectam.

    EVODIUS. Omnino uideo, et quae illa figura sit quae summam

    aequalitatem habeas, nosse uehementer exspecto.

    [11.17] AUGUSTINUS. Quam censes, nisi eam, cuius et extremitas sihieoncors est undique, nullo angulo aequalitatem perturbante, et a cuiusmedio ad omnes extremitatis partes pares lineae duci possum?

    EVODIUS. Iam, ut opinor, intelligo: nam illam figuram quae una lineain circulum ducta terminatur, mihi uideris deseribere.

    AUGUSTINUS. Recte intelligis. Nunc itaque illud considera, cum

    superior ratio docuerit lineam in sola longitudine intelligi, necquidquam latitudinis usurpare, et ideo per longum qua dueitur diuidinon posse, utrum tibi uideatur figura quaelibet sine latitudineinueniri.

    EVODIUS. Nullo modo.

    AUGUSTINUS. Quid? ipsa latitudo potestne longitudinem non habere,quamuis latitudo sola sit, quemadmodum superius longitudinem sinelatitudine intelleximus; an non potest?

    EVODIUS. Video non posse.

    AUGUSTINUS. Vides etiam illud, nisi fallor, quod latitudo ab omniparte diuidi queat, linea uero per longum non queat.

    EVODIUS. Manifestum est.

    AUGUSTINUS. Quid ergo putas pluris habendum? quod diuidi potest, an id

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    20/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    Q g p p q p ,quod non potest?

    EVODIUS. Profecto id quod non potest.

    AUGUSTINUS. Praeponis igitur lineam latitudini. Nam si quod diuidi nonpotest, praeponendum est; praeponamus necesse est etiam id quod minusdiuidi potest: latitudo autem ex omni parte diuiditur, longitudo ueronon nisi ex diuerso, nam per longum diuisionem non admittit: est ergo

    latitudine praestantior. An tu aliter existimas?

    EVODIUS. Ita prorsus ratio cogit fateri ut dicis.

    [11.18] AUGUSTINUS. Iam quaeramus, si places, utrum sit aliquid inista ratione, quod omnino non queat diuidi; erit enim hoc multo etiamquam illa linea melius. Nam lineam cernis ex diuerso innumerabilitersecari posse, itaque tibi ipsi hoc inueniendum dimitto.

    EVODIUS. Ego illud puto non posse diuidi, quod medium in figura

    ponebamus, unde in extreme lineae ducuntur. Nam si diuiditur,longitudine aut etiam latitudine carere non potest. Sed silongitudinem solam habet, non iam unde ducuntur lineae, sed ipsa lineaest. Si uero etiam latum est, aliud desiderat medium a quo in extremalatitudinis lineae ducantur. Utrumque autem hoc ratio respuit. Id eritigitur quod diuidi nequeat.

    AUGUSTINUS. Recte dicis. Sed nonne tibi aliquid tale uidetur etiamillud unde linea ducitur, etsi figura nondum sit cuius mediumintelligamus? Illud enim dico lineae principium a quo incipitlongitudo, quod uolo sine ulla longitudine intelligas. Nam silongitudinem intelligis, nequaquam profecto intelligis unde ipsaincipit longitudo.

      >

    EVODIUS. Tale omnino.

    AUGUSTINUS. Hoc ergo quod iam te intelligere uideo, potentissimum

     omnium, quae demonstrate sunt. Siquidem hoc est, quod nullam

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    21/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    q q qdiuisionem patiatur; et punctum uocatur, cum medium tenet figurae: siautem principium lineae est uel lineis, aut etiam finis, uel cumomnino aliquid notat quod sine partibus intelligendum sit, nec tamenobtineat figurae medium, signum dicitur. Est ergo signum nota sinepartibus. Est autem punctum, note medium figurae tenens. Ita fit utomne punctum etiam signum sit, non autem omne signum punctum uideatur.Volo enim de his nominibus inter nos conuenire, ut minus in disputandocircumloquamur: quanquam plerique punctum appellant, non quod omnis

    figurae medium, sed quod solius circuli uel pilae tenet; tametsi minusnobis de uocabulis laborandum est.

    EVODIUS. Assentior.

    [12.19] AUGUSTINUS. Vides certe etiam quantum ualeat. Nam ab ipsoincipit linea, ipso terminatur; figuram rectis lineis nullam uidemusfieri posse, nisi ipso angulus claudatur; deinde undecumque secarilinea potest, per ipsum secatur, cum ipsum omnino nullam in seadmittat sectionem; nulla linea lineae, nisi per ipsum copulatur.

    Postremo cum caeteris plants figuris (nam de altitudine adhuc nihildiximus) eam praeponendam ratio demonstrauerit quae circulo clauditur,propter summam aequalitatem; quae alla ipsius aequalitatis moderatioest, quam punctum in medio constitutum? Multa de huius potentia dicipossum, sed adhibeo modum, et tibi ipsi cogitanda plura permitto.

    EVODIUS. Sane ut uidetur; non enim me requirere pigebit, si quidfuerit obscurius: cerno autem mediocriter, ut puto, magnam huius signiesse potentiam.

    [12.20] AUGUSTINUS. Nunc ergo illud attende, cum et quid sit signum,et quid sit longitudo, et quid sit latitudo perspexeris; quid horumtibi uideatur alterius, et cuius indigere, sine quo esse non possit.

    EVODIUS. Video quod latitudo longitudine indigeat, sine qua prorsusintelligi non potext. Rursus longitudinem cerno latitudine quidem nonindigere ut sit, sed sine signo illo esse non posse. Illud autemsignum per semetipsum esse et nullius horum indigere, manifestum est.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    22/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Ita est ut dicis: sed diligentius considera, utrumlatitudo uere undique secari queat: an alicunde nec ipsa sectionempossit admittere, quamuis plus admittat quam linea.

    EVODIUS. Nescio prorsus unde non possit.

    AUGUSTINUS. Credo te non recordari; nam nescire istud nullo modoposses: quare eommonefaciam te isto modo. Certe enim latitudinem sic

    intelligis, ut cogitatione tua de altitudine nihil usurpes.

    EVODIUS. Sic omnino.

    AUGUSTINUS. Accedat igitur huic latitudini altitudo, et responde iamutrum etiam aliquid accesserit, quo magis undique secari queat.

    EVODIUS. Mire omnino admonuisti. Nunc enim uideo non ex inferioriparte, sed a lateribus posse sectionem, nihilque omnino non queatpenetrare diuisio. Quare latitudinem ex his partibus secari non posse,

    per quas surrectura est altitudo.

    [12.21] AUGUSTINUS. Quoniam tihi igitur, si non fallor, et longitudo,et latitudo, et altitudo nota est; quaero utrum possint deesse duosuperiora, ubi aderit altitudo.

    EVODIUS. Sine longitudine quidem uideo esse non posse altitudinem,sine latitudine autem potest.

    AUGUSTINUS. Redi ergo ad cogitationem latitudinis, et si eam quasi

    iacentem animo figuraueris, erigatur in quodlibet latus, tanquam sieam uelles per tenuissimam rimam, ubi se clausae ianuae iungunt,educere. An nondum intelligis quid uelim?

    EVODIUS. Intelligo quid dicas, sed nondum fortasse quid uelis.

    AUGUSTINUS. Illud scilicet ut respondeas, utrum sic erecta latitudouideatur tibi migrasse in altitudinem, et latitudinis iam nomendescriptionemque amisisse; an adhuc maneat latitudo, quamuis ita sit

     collocata.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    23/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    EVODIUS. Videtur inihi altitudo esse facta.

    AUGUSTINUS. Recordarisne, obsecro, quemadmodum altitudinemdefinieramus?

    EVODIUS. Recordor plane, et mc iam sic rcspondisse pudet. Nam etiamhoc modo quasi erecta latitudo sectionem per longum deorsum uersus non

    admittit: quare nulla in ea possunt interiora cogitari, quamuismedium et extrema cogitentur Secundum autem superioremdemonstrationem altitudinis, quam fecisti ut recordarer, nulla omninoest altitudo, ubi nihil intus cogitari potest.

    AUGUSTINUS. Recte dicis, et sic te omnino meminisse cupiebam.Quamobrem illud iam uolo respondeas, utrum falso uerum anteponas.

    EVODIUS. Iam hinc dubitare, incredibilis dementia est.

    AUGUSTINUS. Dic ergo, quaeso te, numquidnam uera linea est, quae perlongum secari potest; aut uerum signum quod ullo modo secari potest;aut uera latitudo, quae cum erecta est, ut diximus, sectionem perlongum deorsum uersus admittit?

    EVODIUS. Nihil minus.

    [13.22] AUGUSTINUS. Unquamne igitur oculis istis corporeis, uel talepunctum, uel talem lineam, uel talem latitudinem uidisti?

    EVODIUS. Omnino nunquam. Non enim sunt ista corporea.

    AUGUSTINUS. Atqui si corporea corporeis oculis mira quadam rerumcognatione cernuntur; oportet animum quo uidemus illa incorporalia, eorporeum corpusue non esse. An tu aliter existimas?

    EVODIUS. Age, iam concedo corpus non esse animum uel quidquamcorporeum; quid est tandem, dic mihi?

    AUGUSTINUS Vid i t i t f t it ili ill i

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    24/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Vide interim utrum confectum sit carere ilium illa omniquantitate, de qua nunc quaestio est: nam quid sit animus, oblitum teesse miror priore inter nos quaestione discussum. Meministi enim tequaesisse primitus, unde esset: quod duobus modis a nobis tractatumesse memmi, uno, quo quasi de regione eius quaesitum est; altero,utrumnam ex terra, uel igne, uel alio quopiam istorum elementorumesset, uel ex omnibus, uel ex aliquibus horum. In qua quaestioneconstitit inter nos, non magis hoc quaerendum esse quam unde sit

    terra, uel si quod aliud elementorum singulorum. Intelligendum estenim, quanquamDeus fecerit animum, habere ilium certam substantiam,quae neque terrena, neque ignea, neque aeria sit, neque humida: nisiforte arbitrandum est Deum terrae dedisse ut nihil aliud sit quamterra, et non dedisse animo ut nihil aliud quam animus sit. Si autemdefiniri tibi animum uis, et ideo quaeris quid sit animus; facilerespondeo. Nam mihi uidetur esse substantia quaedam rationisparticeps, regendo corpori accommodata.

    [14.23] Itaque illud potius attende, unde ambigitur nunc, utrum

    quantitas et quasi, ut ita dicam, locale spatium animo ullum sit.

    Nam profecto quia corpus non est; neque enim aliter incorporea ullacernere ualeret, ut superior ratio demonstrabat; procul dubio caretspatio quo corpora metiuntur: et ob hoc recte credi, aut cogitari, autintelligi talis eius quantitas non potest.

    Si autem te mouet, cur tanta caeli, terrae, marisque spatia memoriacontineat, cum sit ipse nullius quantitatis; mira quaedam uis est,quam tamen ex iis quae a nobis comperta sunt, quantum inest ingenio

    tuo luminis, animaduertere potes.

    Si enim corpus nullum est, ut ratio iam ostendit, quod longitudine,latitudine, altitudine careat, nihilque horum nisi cum aliis duobusesse in corpore potest; animo tamen etiam solam lincam interiorequodam oculo, id est intelligentia, uidere concessum est: arbitrornos concedere sic animum corpus non esse, ut sit corpore melior.

    Quo concesso, non opinor dubitandum esse, eum etiam linea esse

     meliorem: ridiculum est enim cum tria illa insint corpori ut corpussit non his omnibus esse meliorem qui corpore est melior At ipsa

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    25/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    sit, non his omnibus esse meliorem, qui corpore est melior. At ipsalinea, qua melior esse conuincitur animus, ideo caeteris duobuspraestat, quia minus quam illa duo secari potest. Porro illa duo eomagis secantur quam linea, quo magis se in spatium distendunt: lineauero spatium nisi longitudinis nullum habet, quo sublato nihil omninoremanet spatii. Quapropter quidquid linea melius est, necesse estnullo spatio sit, et omnino diuidi secarique non possit.

    Frustra igitur, ut opinor, quantitatem animi, quae nulla est, inuenirelaboramus, cum eum linea concedamus esse meliorem. Et si figurarumomnium planarum illa optima est quae circulo effingitur, in qua ratiodocuit nihil melius esse puncto atque potentius, quod nullo dubitantepartibus caret; quid mirum si anima neque corporea sit, neque ulla autlongitudine porrecta, aut latitudine diffusa, aut altitudine solidata;et tamen tantum ualeat in corpore, ut penes eam sit regimen omniummembrorum, et quasi cardo quidam in agendo, cunctarum corporaliummotionum?

    [14.24] Cumautem oculi medium, quae pupilla dicitur, nihil aliud sitquam quoddam punctum oculi, in quo tamen tanta uis est, ut eo dimidiumcaelum, cuius ineffabile spatium est, ex aliquo eminenti loco cernicollustrarique possit: non abhorret a uero animum carere omni corporeamagnitudine, quae tribus illis differentiis consummatur, quamuiscorporum magnitudines quaslibet imaginari queat.

    Sed paucis licet ipso animo animum cernere, id est ut ipse se animusuideat; uidet autem per intelligentiam. Huic soli enim licet uiderenihil esse in rebus potentius et magnificentius iis naturis, quae, ut

    ita dicam, sine tumoribus esse intelliguntur: tumor enim non absurdeappellatur corporis magnitudo, quae si magnipendenda esset, plus nobisprofecto elephanti saperent. Quod si quisquam eorum cognatus dicetelephantos esse sapientes; sensi enim quamuis admirans, sensi tamenetiam hinc homines saepe ambigere; illud, quantum opinor, saltemconcedet, plus asino sapere apiculam; quorum comparare magnitudinesplus profecto est quam asininum!

    Vel quod etiam de oculo dicebamus, cui non liqueat aquilae oculummulto quam noster est esse breuiorem? quo tamen illa sublime ita

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    26/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    multo quam noster est, esse breuiorem? quo tamen illa sublime itauolans, ut a nobis in tanta luce difficile cernatur, latentem subfrutice lepusculum, et sub fluctibus piscem uidere comperta est.

    Quod si in ipsis sensibus, quibus nisi corporea sentire non datum est,nihil ad rem, id est ad uim sentiendi, ualet corporis magnitudo;metuendumne est, quaeso, ne animus humanus, cuius excellentior et penesolus aspectus est ipsa ratio qua etiam se inuenire molitur, nihil

    sit, si illum eadem ratio, id est se ipse omni magnitudine, quaobtinetur locus, carere conuicerit?

    Magna quaedam, crede mihi, magna, sed sine ulla mole de animocogitanda sunt. Quod facilius contingit iis, qui aut bene eruditi adhaec accedunt, non studio inanis gloriae, sed diuina amore ueritatisaccensi; aut qui iam in his quaerendis uersantur, quamuis minuseruditi ad inuestiganda ea uenerint, si patienter bonis se docilespraebent, atque ab omni corporum consuetudine, quantum in hac uitapermittitur, semet auertunt. Fieri autem non potest quadam diuina

    prouidentia, ut religiosis animis seipsos et Deum suum, id estueritatem pie, caste ac diligenter quaerentibus, inueniendi facultasdesit.

    [15.25] Sed ab ista quaestione, nisi quid adhuc te moues, iamrecedamus, si places; et ad alla transeamus: quidquid autem de illisfiguris loquacius a nobis fortasse disputatum est quam uolebas,uidebis quantum ad alla ualebit, si hanc disceptationem aliquid eoadiutam esse concedis: nam et exercet animum hoc genus disciplinarum,ad subtiliora cernenda, ne luce illorum repercussus, et eam sustinere

    non ualens, in easdem tenebras quas fugere cupiebat, libenterrefugiat; et affert argumenta, nisi fallor, certissima, quibus quodfuerit inuentum atque confectum, impudentem habeas dubitationem,quantum homini talia uestigare permissum est. Minus enim ego de hisrebus dubito, quam de iis quas istis oculis uidemus cum pituita semperbellum gerentibus. Quid enim minus ferendum et audiendum est, quamfateri nos ratione praestare bestiis, et eam rem fateri esse aliquidquam corporeo lumine sentimus, quam etiam nonnullae bestiae meliuscernunt; id autem quod ratione intuemur, nihil esse contendere? Quod

     si diceretur tale esse, quale illud est, quod oculi uident, nihilprofecto dici posse indignius uideretur

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    27/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    profecto dici posse indignius uideretur.

    26. EVODIUS. Accipio ista libentissime atque assentior: sed illud memouet, cum corporeae quantitatis, non esse animam res ita clara sitmihi, ut omnino quemadmodum resistam illis argumentis, et quid eorumnon concedam, prorsus ignorem; primum, cur aetate ut corpus crescit,ita et anima uel crescat uel crescere uideatur. Quis enim neget puerosinfantes, ne bestiarum quidem nonnullarum astutiae comparandos? quis

    autem dubitet, illis crescentibus etiam ipsam in eis quodammodocrescere rationem? Deinde, si per spatium sui corporis animadistenditur, quomodo nullius quantitatis est? si autem nondistenditur, quomodo sentit ubique pungentem?

    AUGUSTINUS. Omnino ea quaeris quae me quoque saepe mouerunt: itaquenon sum imparatus tibi respondere, ut mihi soleo; utrum autem bene,ratio quae te agit iudicabit: qualecumque id tamen sit, plus certe nonpossum, nisi forte aliquid melius cum disputamus, in mentem diuinitusuenerit. Sed agamus, si placet, more nostro, ut duce ratione tu tibi

    ipse respondeas.

    Ac prius quaeramus, utrum crescentis cum corpore animi certumargumentum sit, quod aetatis accessu aptior humanae consuetudini homo,et in ea magis magisque peritus est.

    EVODIUS. Age ut placet; nam et ego id genus docendi ac discendi maximeprobo: nescio quo enim modo cum id quod nesciens quaerebam ipserespondeo, fit ipsa inuentio non modo re, sed admiratione etiamdulcior.

    [16.27] AUGUSTINUS. Dic ergo utrum tibi maius et melius duo quaedam,an unum atque idem esse uideatur duobus nominibus appellatum?

    EVODIUS. Scio aliud esse quod maius, aliud quod melius dicimus.

    AUGUSTINUS. Quid horum duorum est cuius esse putes quantitatem?

    EVODIUS. Id uidelicet quod maius dicimus.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    28/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Quid cum duarum figurarum rotundam quadrata meliorem esseconfitemur? quantitasne id facit, an quid aliud?

    EVODIUS. Nullo modo quantitas, sed illa de qua superius egimus,aequalitas huius excellentiae causa est.

    AUGUSTINUS. Nunc ergo illud attende, utrum tibi uideatur uirtus

    aequalitas quaedam esse uitae, rationi undique consentientis. Nam sialiud ab alio in uita discrepet, magis, ni fallor, offendimur, quam sialiqua pars circuli, maiore minoreue interuallo quam aliae partesdistet a puncto. An tu aliter existimas?

    EVODIUS. Imo assentior, et hanc quae abs te descripta est, probo esseuirtutem: nam et ratio non dicenda est aut existimanda, nisi uera; etcuius uita per omnia congruit ueritati, is est profecto uel solus, uelcerte maxime, qui bene atque honeste uiuit; et qui ita sit affectus,solus habere uirtutem, et ea uiuere iudicandus est.

    AUGUSTINUS. Probe dicis: sed certe etiam illud uices, ut opinor,similiorem esse uirtuti circulum figurarum planarum alla qualibet.Hinc est enim quod apud Horatium magnis laudibus solemus extollereillum uersum, quo ait, cum de sapiente ageret (Ep. 2.7.86):

      Fortis et in se ipso totus teres atque rotundus.

    Et recte: nam neque in animi bonds quidquam inuents, quod magis sibiex omni parte consentiat quam uirtutem; neque in plants figuris quam

    circulum. Quamobrem si circulus non magnitudine spatii, sed quadamconformatione caeteris praestat; quanto magis de uirtute existimandumest, quod non maioris loci occupatione, sed diuine quadam congruentiarationum atque concordia caeteras affectiones animi superat?

    [16.28] Cum autem puer proficit laudabiliter, ad quam rem magis quamad uirtutem proficere dicitur? an non tibi uidetur?

    EVODIUS. Manifestum est.

     

    AUGUSTINUS. Non igitur tibi debet uideri animus sicut corpus crescendo

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    29/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Non igitur tibi debet uideri animus sicut corpus crescendocum aetate proficere: proficiendo enim ad uirtutem peruenit, quamfatemur nulla spatii magnitudine, sed magna ui constantiae pulchramesse atque perfectam: et si aliud est maius, aliud melius, ut iamdedisti; quidquid anima cum aetate proficit, composque rationis fit,non mihi uidetur fieri maior, sed melior. Quod si membrorum id faceretmagnitudo, eo quisque prudentior esset, quo longior aut ualidior: quodse aliter habere non, opinor, negabis.

    EVODIUS. Quis istud negauerit? Sed tamen cum proficere animam peraetatem etiam tu concedes; miror qui fiat, ut omnis quantitatisexpers, etiamsi non membrorum spatio, at certe temporis adiuuetur.

    [17.29] AUGUSTINUS. Desine mirari, nam et hic tibi simili rationerespondeo. Ut enim membrorum magnitudo ideo nihil affert argumenti curanimam adiuuet, quod multi exilioribus breuioribusque membrisprudentiores inueniuntur quibusdam magna mole corporis praeditis; itaquoniam iuniores nonnullos senioribus plerisque magis industrios atque

    strenuos uidemus, non uideo cur putanda sint spatia temporis inaetatibus incrementa ut corporibus, sic animis dare; cum et ipsacorpora, quibus per tempus crescere atque ampliora spatia tenereconcessum est, saepe sint annosiora breuiora, non modo senilia, quaemagnitudine temporis contrahuntur atque minuuntur; sed etiam puerorum,quos animaduertimus his breuiores esse corpore quibus sunt aetatemaiores.

    Si igitur porrecta in plurimum tempora, ne ipsis quidem corporibusmagnitudinis afferunt causam; sed omnis illa seminis uis est, et

    quorumdam naturae numerorum sane occultorum, et difficilium addignoscendum: quanto minus arbitrandum est longo tempore animam fierilongiorem, quia eam uidemus usu rerum atque assiduitate multadidicisse?

    [17.30] Quod si te illud mouet, quod solemus eam quam Graeci*makrothymian* uocant, longanimitatem interpretari; animaduerterelicet a corpore ad animum multa uerba transferri, sicut ab animo ad

    corpus: nam si montem improbum, et iustissimam tellurem dixitVirgilius (Aeneid. 12.687; Georg. 2.5.60), quae uerba cernis ab animo

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    30/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    g ( ; g ), qad corpora esse translata; quid mirum si mutua uice longanimitatemdicimus, cum longa nisi corpora esse non possint? Ea uero interuirtutes quae appellatur animi magnitudo, ad nullum spatium, sed aduim quamdam, id est ad potestatem potentiamque animi relata recteintelligitur; uirtus eo pluris aestimanda, quo plura contemnit. Sed dehac post loquemur, cum quaeremus quanta sit anima, sicut quaeriassolet, quantus fuerit Hercules, factorum excellentia, non mole

    membrorum: ita enim supra distribuimus.

    Oportet autem nunc te recordari quod de puncto iam satis egimus: namid potentissimum esse, maximeque in figuris dominari ratiodocebat. Potentia uero atque dominatus nonne ostentant quamdammagnitudinem? et in puncto tamen nullum spatium reperiebamus. Nonigitur magnum uel ingentem animum cum audimus aut dicimus, quantumloci occupet, sed quantum possit, cogitandum est.

    Quamobrem si iam primum argumentum tuum, quo tibi per aetatem cum

    corpore animus crescere uidebatur, satis discussum est, transeamus adaliud.

    [18.31] EVODIUS. Nescio utrum omnia quae me non frustra mouereassolent, persecuti fuerimus; et fieri potest ut recordationem meamaliqua fugiant: uerumtamen quod nunc in mentem uenit uideamus qualesit, quod puer infans non loquitur, atque in crescendo assequitur.

    AUGUSTINUS. Facile est istud: nam credo uideri tibi ea lingua quemqueloqui, qua loquuntur homines inter quos natus educatusque sit.

    EVODIUS. Nemo id ignorat.

    AUGUSTINUS. Constitue ergo quempiam ibi natum atque altum ubi hominesnon loquerentur, sed nutibus membrorumque motu cogitationes suessibimet expromendas signarent; nonne censes eum talia esse facturum,neque locuturum, qui loquentem neminem audierit?

    EVODIUS. Nolo me hoc interroges, quod fieri non potest. Qui enim tales

     homines, inter quos quemquam natum cogitare possim?

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    31/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. ltane tu non uidisti Mediolani adolescentem honestissimicorporis et elegantissimae urbanitatis, mutum tamen atque ita surdum,ut neque altos nisi motu corporis intelligeret, neque ipse aliter quaeuellet significaret? hic enim est notissimus. Nam ego noui rusticumquemdam loquentem, de loquente uxore, filios omnes mares atque feminasquatuor fere, aut eo amplius (non enim satis nunc commemini) mutossurdosque genuisse. Nam ex eo quod loqui non poterant, muti; ex eo

    autem quod nulla signa nisi oculis colligebant, etiam surdiintelligebantur.

    EVODIUS. Illum uero ego bene noui, et de istis nescio quibus credotibi: sed quorsum ista?

    AUGUSTINUS. Quia dixisti non te posse cogitare inter tales hominesnasci quempiam.

    EVODIUS. Nec nunc aliud dico: nam istos, nisi fallor, inter eos qui

    loquerentur, natos esse concedis.

    AUGUSTINUS. Non equidem negauerim: sed cum iam inter nos constetnonnullos tales homines esse posse; quaeso cogites, si ex hoc generemas et femina iungerentur, atque in aliquam quocumque casu delatisolitudinem, ubi tamen uiuere ualerent, gignerent filium non surdum,quemadmodum esset cum parentibus iste locuturus?

    EVODIUS. Quemadmodum censes, nisi ut parentes ei dabant, ita gestusigna redditurum? Sed tamen puer paruus ne hoc quidem posses: quare

    illa ratio mea manes integra. Quid enim refert strum loqui, an gestumfacere crescendo assequatur, cum ad animam utrumque pertineat, quamfateri nolumus crescere?

    [18.32] AUGUSTINUS. Iam mihi uideris etiam cum in fune quisqueambulat, ampliorem credere hunc habere animam, quam eos qui id facerenequeunt.

    EVODIUS. Hoc aliud est: quis enim hoc non uideat esse artis?

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    32/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Cur, obsecro, artis? an quia didicit

    EVODIUS. Ita uero.

    AUGUSTINUS. Quare tibi ergo etiam, si aliud quisque discat, non artisuidetur?

    EVODIUS. Plane quidquid discitur, artis esse non nego.

    AUGUSTINUS. Non ergo ille didicit a parentibus gestum facere?

    EVODIUS. Didicit sane.

    AUGUSTINUS. Oportet igitur et hoc non animae crescendo amplioris, sedimitatoriae cuiusdam artis esse concedes.

    EVODIUS. Non possum hoc concedere.

    AUGUSTINUS. Ergo non omne quod discitur artis est, quod nuncconcesseras.

    EVODIUS. Artis omnino.

    AUGUSTINUS. Non ergo ille didicit gestum, quod item non minus dederas.

    EVODIUS. Didicit, sed hoc non est artist

    AUGUSTINUS. Atqui tu paulo ante dixisti artis esse quod discitur.

    EVODIUS. Age, iam concedo, et loqui et gestum facere, eo quod eadidicimus, artis esse. Tamen aliae sunt artes, quas, dum in altosintendimus, discimus; aliae, quae a magistris inseruntur nobis.

    AUGUSTINUS. Quas tandem istarum putas animam, ex eo quod amplior fiat,adipisci? anne omnes?

    EVODIUS. Non omnes puto, sed illas superiores.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    33/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Nonne tibi ex hoc genere uidetur in fune ambulare? nam ethoc uidendo, ut arbitror, qui id faciunt assequuntur.

    EVODIUS. Ita credo: sed tamen non omnes qui haec spectant et magnostudio intuentur, assequi possum, sed qui huius rei magistrospatiuntur.

    AUGUSTINUS. Bene sane dicis; nam et hoc tibi etiam de locutioneresponderim: multi enim Graeci et aliud genus linguae crebrius nosloquentes audiunt, quam funambulum spectant; qui ut linguam nostramdiscant, quemadmodum nos cum ipsorum nosse uolumus, saepe magistristraduntur. Quae eum ita sint, miror eur animae incrementis tribuereuelis quod loquuntur homines; quod autem in fune ambulant, nolis.

    EVODIUS. Nescio quomodo ista eonfundis: nam qui ut linguam nostramdiseat, magistro traditur, nouit aliam quamdam suam, quam eum, quodeius anima ereuerit, puto didicisse; cum autem discit alienam, non

    ampliori animae, sed arti tribuo.

    AUGUSTINUS. Quid si ille qui inter mutos natus atque altus est, seroac iam iuuenis in alios homines incidens loqui didicisset, cum aliamlinguam nullam nosset? eo tempore putares animam eius creuisse, quoloqui didicerat?

    EVODIUS. Nunquam istuc ausim dicere; et iam cedo rationi, nec putoamplioris animae argumentum esse quod loquimur, ne et alias omnesartes cogar fateri crescendo animam consecutam: quod si dixero, illud

    sequetur absurdum, decrescere animam cum quidque obliuiscitur.

    [19.33] AUGUSTINUS. Bene intelligis, et uerum ut audias, recte dicituranima discendo quasi crescere, et contra minui dediscendo, sedtranslato uerbo, ut superius ostendimus. Tamen illud cauendum est, nequasi spatium loci maius occupare uideatur, dum dicitur crescere; sedmaiorem quamdam uim peritior quam imperitior habere ad agendum. Magnitamen refert qualia sint illa ipsa quae discit, quibus quodammodo

    uidetur augeri. Nam ut in corpore tria sunt genera incrementorum, unumnecessarium, quo naturalis conuenientia impletur in membris; alterum

    fl t i b i i t l t di d li id

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    34/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    superfluum, quo a caeteris membris integra ualetudine augendo aliquiddiscrepat, per quod interdum euenit ut senis digitis nascanturhomines, et pleraque alia, quae cum praeter consuetudinem nimia sunt,monstruosa nominantur; tertium noxium, quod cumaccidit, tumor uocatur;nam etiam sic membra crescere dicuntur, et reuera locum occupantampliorem, sed expugnata bona ualetudine: ita in animo quaedam quasinaturalia incrementa sunt, cum honestis et ad bene beateque uiuendum

    accommodatis disciplinis augeri dicitur. Cum uero ea discimus, quaemirabiliora quam utiliora sunt; quanquam nonnullis rebus plerumqueopportuna, superuacanea tamen et de illo secundo genere numerandasunt. Non enim si quidam tibicen, ut Varro auctor est, ita populumdelectauit ut rex fieret, ideo animum nostrum illo artificio augendumputare debemus: quia nec maiores quam humani sunt, dentes habereuellemus, si audissemus, a quopiam, quod tales habuerit, morsu hostemnecatum. Noxium uero illud est genus artium, quo animi ualetudosauciatur: nam et odore ac sapore mire diiudicare pulmenta, et quolacu piscis captus sit, uel quotenne uinum sit, nosse dicere, quaedam

    est miseranda peritia; et his artibus cum quasi creuisse animauidetur, quae neglecta mente defluxit in sensus, nihil aliud quamtumuisse uel etiam contabuisse iudicanda est.

    [20.34] EVODIUS. Accipio ista et assentior, nec tamen nihil angor exeo quod imperita omnium rerum et bruta est anima, quam in puero recensnato quantum licet inspicimus. Cur enim nullam artem secum attulit, siaeterna est?

    AUGUSTINUS. Magnam omnino, magnam, et qua nescio utrurm quidquam maius

    sit, quaestionem moues, in qua tantum nostrae sibimet opinionesaduersantur, ut tibi anima nullam, mihi contra omnes artes secumattulisse uideatur; nec aliud quidquam esse id quod dicitur discere,quam reminisci et recordari.

    Sed uidesne quam huius temporis non sit, utrum ista habeant ita scse,requirere? Nunc enim agimus ut appareat, si potest, non eam secundumloci spatia paruam magnamue nominari; aeternitatem autem eius si ullaest, opportune scrutabimur cum illud quod quartum posuisti:

     

    Cur corpori fuerit data

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    35/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    quantum fas est tractare coeperimus. Quid enim ad talem eiusquantitatem attinet, semperne an non semper fuerit, futuraue sit, autquod nunc imperita nunc perita est; cum et longum tempus, necorporibus quidem afferre magnitudinis causam, superius probauerimus;et peritiam notissimum sit posse nullam adesse crescentibus, ac saepesenescentibus opportunam esse; multaque alia dicta sint satis, ut

    opinor, ad demonstrandum non cum magnitudine corporis, quam aetasaffert, etiam animam fieri ampliorem.

    [21.35] Quare uideamus, si placet, illud alterum argumentum tuumquale sit, quod per totum spatium corporis tactus sentitur ab anima,quam spatii nullius esse uolumus.

    EVODIUS. Sinerem iam ad illud transiri, nisi de uiribus dicendumaliquid arbitrarer. Quid est enim hoc, quod auctiora per aetatemcorpora uires praebent animae ampliores, si cum his amplior non fit

    anima? Quanquam enim uirtus animae, uires autem corporis putarisoleant; nunquam tamen ab anima eas abiudicauerim, cum uideam inexanimis corporibus nullas esse. Per corpus quidem uiribus, sicutisensibus, uti animam non negandum est; tamen quoniam ista suntuiuentis officia, quis haec dubitauerit ad animam potius pertinere?Cum igitur maiores uires in pueris grandiusculis quam in infantibusesse uideamus, ac deinde adolescentes, iuuenesque in dies uiribuspraestent, donec rursus corpore senescente minuantur; non leue,quantum mihi uidetur, crescentis cum corpore, ac deinde senescentisanimae indicium est.

    [21.36] AUGUSTINUS. Non usquequaque absurdum est quod dicis: sed egouires non magis in amplitudine corporis aetatisque incrementis, quamin exercitatione quadam et conformatione membrorum esse soleo putare:id adeo ut tibi probem, quaero abs te utrum alium alio pertinaciusambulare ac minus defatigari, maiorum uirium esse arbitreris?

    EVODIUS. Ita sentio.

    AUGUSTINUS. Cur ergo puer multo amplius itineris conficiebam sinedefectu cum aucupandi studio in ambulando exercerer quam adolescens

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    36/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    defectu, cum aucupandi studio in ambulando exercerer, quam adolescenscum me ad alia studia,quibus sedere magis cogebar, contulissem; siaccedenti aetati, et per hanc animae crescenti uires ampliorestribuendae sunt? Deinde in ipsis luctatorum corporibus palaestritaenon molem ac magnitudinem, sed nodos quosdam lacertorum, et destrictostoros, figuramque omnem corporis sibi congruentem peritissimeinspiciunt, et hinc potius argumenta uirium colligunt. Quae tamen

    omnia parum ualent, nisi uis artis et exercitationis accedat. Saepeetiam uisum est, ingentis corporis uiros ab exiguis breuibusquesuperari, uel in mouendis, uel in ferendis ponderibus, uel in ipsoetiam luctamine. Nam olympionicum quemlibet lassari in itinere citiusquam circumforaneum aliquem mercatorem, qui uno illius digito collidipossit, cui est incognitum? Quare si et ipsas uires non peraequeomnes, sed alias ad aliud aptiores magnas uocamus; et corporumlineamenta magis et figurae quam magnitudines ualent plurimum; et siexercitationes tantum afferunt, ut celeberrime creditum sit, hominemtollendo quotidie uitulum paruum, egisse ut eum etiam taurum sine

    sensu maioris oneris, quod paulatim addebatur, tollere ac sustinereposset: nequaquam amplioris aetatis uires cum corpore animam creuissesignificant.

    [22.37] Quod si amplius aliquid animalium maiora corpora, eo ipso quomaiora sunt, habent uirium; illa causa est, quod lege naturae ceduntpondera minora maioribus, non modo cum ad proprium locum suopte nutuferuntur, ut humida et terrena corpora in ipsius mundi medium locumqui est infimus, rursus aeria et ignea sursum uersus; sed etiam cumaliquo tormento aut iactu aut impulsu aut repulsu, eo quo non sponte

    ferrentur, ui aliena ire coguntur. Nam si ex alto dimiseris, quanquamsimul, duos lapides disparis quantitatis, citius quidem maior adterram peruenit; sed si ei minor subiiciatur, eoque ineuitabiliteroccupetur, cedit profecto, simulque in solum deducitur. Item sideiicitur desuper maior, minor autem contra sursum uersus iacitur; ubiobuiam uenerint, repercussio minoris et retrocessio fiat necesse est.Quod ne ideo accidere putes, quod minor contra naturam in sublimia irecogebatur, alter uero maiore impetu locum suum petebat; facito utmaior in superna iaculetur, et minori occurrat in terras deiecto:

     uidebis nihilominus repulsum minorem in coelum cogi, sed repercussuipso cadere in aliam partem, ut qua expeditum est, in ima deferatur.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    37/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    Item si ambo non motu naturali, sed a duobus quasi in campopugnantibus aduersus inuicem iacti, sibimet in medio spatiocomplodantur; quis dubitauerit iminorem maiori esse cessurum, in eampartem unde ipse et quo ille ferebantur?

    Quae cum ita sint, id est cum minora, ut dictum est, pondera maioribus

    cedant; multum tamen refert quanto in sese agantur impetu: nam simaiore impetu minor, uelut uehementi aliquo tormento emissusinfligatur maiori uel laxius iaculato, uel iam languescenti; quamuisab eodem resiliat, retardat illum tamen aut etiam retro agit pro modoictuum atque ponderum.

    [22.38] His praeiactis atque intellectis, quantum praesens negotiumpostulat, uide nunc eas quae dicuntur in animalibus uires, utrumrationi huic congruant: nam corpora omnium animalium quis negat suopondere praedita? Quod pondus nutu animae actum, quo inclinauerit,

    multum ualet magnitudine propria. Sed nutus animae ad mouendumcorporis pondus, neruis quasi tormentis utitur: neruos autem uegetatmobilioresque efficit siccitas calorque moderatus; contra eos laxatatque infirmat humidus rigor. Itaque somno, quia eum frigidum ethumidum dicunt medici et probant, membra languescunt; atque ipseexpergefactorum conatus multo est debilior, ideoque nihil est fractiuset eneruius lethargicis. At quosdam phreneticos, quibus uigiliae etuini uis et acutae febres, id est tot calida plus nimio neruos tenduntatque durant, maioribus uiribus quam integra ualetudine reluctari etmulta facere manifestum est, cum eorum corpus sit aegritudine

    attenuatius et exilius.

    Si igitur et nutu animae, et neruorum quodam machinamento, et ponderecorporis confiunt hae quae uires uocantur; uoluntas nutum exhibet, quipronior fit spe uel audacia, retunditur autem timore, sed multo magisdesperatione (nam in metu cum aliqua spes subest, uehementiores uiresapparere assolent); machinamentum configuratio quaedarm corporiscoaptat, temperatio modificat ualetudinis, confirmat exercitationis

    industria; pondus dat moles membrorum, quam aetas et nutrimentacomparant, instaurant autem sola nutrimenta. His omnibus quiaequaliter praeualet, mirandus est uiribus, et tanto est alius alio

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    38/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    aequaliter praeualet, mirandus est uiribus, et tanto est alius alioinualidior, quanto plus eum ista deficiunt. Fitque saepe ut pertinacinutu, meliore machinamento alius, quamuis paruum pondus corporisegerit, alium maiore mole praeditum uincat. Rursusque nonnunquam tantamoles est, ut etiamsi imbecilliore nisu agatur, opprimat tamen paruumaduersarium multo uehementius innitentem. Cum uero non ponduscorporis, nec moderatio neruorum, sed nutus ipse, id est animus cedit,

    ut omnino ualentior ab omnimodo inualidiore, sed tamen timidior abaudaciore superetur nescio utrum uiribus attribuendum sit. Nisi quisdicat habere quasdam suas uires animam, quibus ei maior audacia, uelfiducia pariatur: quae cum alteri adsunt, alteri desunt, tuncintelligitur quantum animus corpori suo, etiam in eo quod per corpusagitur, antecellat.

    [22.39] Quamobrem cum infanti puero solus ad trahendum aliquid uelrepellendum nutus sit integer; nerui autem et propter recentemminusque perfectam conformationem inhabiles, et propter humorem qui

    illi aetati exuberat marcidi, et propter nullam exercitationemlanguidi; pondus uero adeo sit exiguum, ut ne ab alio quidem impactumgrauiter urgeat, opportuniusque sit ad accipiendam, quam ad inferendammolestiam: quis est qui cum haec omnia quae desunt, contulisse annosuiderit, uiresque per eos datas cognouerit, creuisse animam, quae hisin dies amplioribus utatur, recte ac prudenter existimet? Potest enimiste, si ab aliquo iuuene, quem uelamine interposito non conspiciat,paruos ac leues calamos, laxo arcu quantum potest iaculatos, uideritnon longe ire, moxque recidere; ac post paululum sagittas iam ferrograues, pennulis uegetas, neruo intentissimo emissas, caelum

    remotissimum petere; fidesque facta fuerit, pari conatu hominisutrumque esse factum; creuisse illum tantillo tempore, atque auctumuiribus arbitrari. Quo quid dici potest peruersius?

    [22.40] Deinde anima si crescit, uide quam sit inscitum, incrementaeius de uiribus corporis credere; de copia doctrinarum non credere;cum illis solum accommodet nutum, hoc sola possideat. At si crescereanimam putamus, cum additur uiribus; minui putanda est, cum demitur.Demitur autem in senecta, demitur in labore studiorum; atque his

     temporibus doctrinae aggerari atque exstrui solent; neque ullo modoeodem tempore simul augeri quidquam et minui potest.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    39/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    Nullum igitur crescentis animae argumentum est, uires in maiori aetatemaiores. Multa alia dici possunt: sed si iam tibi satisfactum est,modum adhibeo, ut ad alia transeamus.

    EVODIUS. Mihi uero satis persuasum est, maiores uires non ex eo essequod anima creuerit: nam, ut alia omittam quae abs te subtiliter dicta

    sunt, insania et morbo corporis animam crescere, cum ipsum corpusminuatur, ne ipse quidem phreneticus dixerit, cui uires multoampliores, quam sano esse solent, nemo nescit. Unde mihi maximeuidetur in neruis esse omne quod miramur, cum praeter spem uires inquopiam reperiuntur: quare, oro, aggredere iam illud cui totusintendo: cur anima, si non tanti spatii magnitudinem habet quanticorpus est, ubique illius sentit cum tangitur?

    [23.41] AUGUSTINUS. Age uero, aggrediamur quod uis, sed multo te mihiattentiue opus est, quam te fortasse existimas esse debere. Quare

    facito ut quam maxime adsis, ac respondeas mihi, quidnam tibi uideaturiste esse sensus quo anima per corpus utitur: nam ipse iam nomineproprio sensus dicitur.

    EVODIUS. Sensus esse quinque audire soleo, uidendi, audiendi,olfaciendi, gustandi atque tangendi: plus quid respondeam nescio.

    AUGUSTINUS. Partitio ista uetustissima est, et fere in contionibuscelebrate. Vellem autem definiri mihi abs te, quid sit ipse sensus, uteadem definitione omnia illa includerentur, neque aliud quidquam quod

    sensus non esset, in ea intelligeretur: sed si id non potest, nihilurgeo. Illud enim quod satis est, certe poses meam definitionem uelrefellere uel probare.

    EVODIUS. Hoc modo tibi fortasse non deero, quantum ualeo: non enim ethoc semper est facile.

    AUGUSTINUS. Attende ergo: nam sensum puto esse, non latere animam quod

    patitur corpus.

    EVODIUS. Placet mihi haec definitio.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    40/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Adesto ergo huic tanquam tuae, ac tuere illam, dum a mepaulisper refellitur.

    EVODIUS. Tuebor sane, si tu adiuueris; sin minime iam mihi displicet:non enim frustra tibi uisa est refelienda.

    AUGUSTINUS. Noli nimis ex auctoritate pendere, praesertim mea quaenulla est; et quod ait Horatius (Ep. 1.2.1O):

      Sapere aude

    ne non te ratio subiuget priusquam metus.

    EVODIUS. Ego prorsus nihil metuo , quo quo res modo processerit: nonenim errare me sines. Sed iam (Vergil., Bucol. 9.32):

      incipe siquid habes

    ne differendo potius quam aduersando defatiger.

    [23.42] AUGUSTINUS. Dic igitur quid patiatur corpus tuum cum me uices?

    EVODIUS. Patitur omnino aliquid: nam oculi mei partes nisi fallor,corporis mei sunt; qui si nihil paterentur, quomodo te uiderem?

    AUGUSTINUS. At non satis est, ut persuadeas tuos oculos aliquid pati,nisi etiam quid patiantur ostenderis.

    EVODIUS. Quid tandem, nisi ipsum uisum? nam uident. Si enim me rogaresquid pateretur aegrotans, aegritudinem responderem; quid cupiens,cupiditatem; quid metuens, metum; quid gaudens, gaudium. Cur ergorogandi quid uidens patiatur, non recte ipsum uisum respondeam?

    AUGUSTINUS. Sed enim gaudens gaudium sentit. An negabis?

     

    EVODIUS. Imo assentior.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    41/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Hoc et de caeteris perturbationibus dixerim.

    EVODIUS. Sic habeo.

    AUGUSTINUS. Quidquid autem oculi sentiunt, hoc uident.

    EVODIUS. Nullo modo istud dederim: quis enim dolorem uideat, quemtamen saepe oculi sentiunt?

    AUGUSTINUS. Apparet te de oculis agere: bene uigilas. Itaque uice,utrum ut gaudens gaudendo gaudium sentit, ita etiam uidens uidendosentiat uisum.

    EVODIUS. An aliter potest?

    AUGUSTINUS. Quidquid autem uidens uidendo sentit, id etiam uideat

    necesse est.

    EVODIUS. Non est necesse: quid enim? si amorem uidendo sentiat, num etamorem uidet?

    AUGUSTINUS. Cautissime ac sagacissime; gaudeo quod difficiledeciperis. Sed nunc attende: quondam constitit inter nos, non omnequod oculi sentiunt, neque omne quod uidendo sentitur, uideri; putasnehoc saltem uerum esse, omne quod uidetur sentiri?

    EVODIUS. Hoc sane nisi concessero, quomodo sensus poterit uocari quoduidemus?

    AUGUSTINUS. Quid? omne quod sentimus, nonne et patimur?

    EVODIUS. Ita est.

    AUGUSTINUS. Igitur si omne quod uidemus, sentimus, et omne quod

    sentimus, patimur; patimur omne quod uidemus.

    EVODIUS. Nihil resisto.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    42/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    AUGUSTINUS. Pateris ergo me, ac uicissim te ego, cum inuicem nosuidemus.

    EVODIUS. Sic existimo, et ad hoc me ratio instanter cogit.

    [23.43] AUGUSTINUS. Accipe caetera: nam credo absurdissimum etstultissimum uideri tibi, si quis affirmet ibi te pati aliquod corpus,ubi non est ipsum corpus quod pateris.

    EVODIUS. Videtur absurdum, et ita esse opinor, ut dicis.

    AUGUSTINUS. Quid illud? nonne manifestum est alio loco esse meumcorpus, alio tuum?

    EVODIUS. Manifestum est.

    AUGUSTINUS. Sentiunt autem corpus meum oculi tui; et si sentiunt,utique patiuntur; nec possum ibi pati, ubi id quod patiuntur, non est;nec tamen ibi sunt illi, ubi corpus meum est: igitur ibi patiuntur ubinon sunt.

    EVODIUS. Ego quidem illa omnia concessi, quae non concedere absurdumuidebam: sed hoc ultimum quod ex his confectum est, ita est absurdius,ut illorum potius ali quid temere me dedisse, quam hoc uerum esseconsentiam: nam oculos meos ibi sentire ubi non sunt, ne in somnis

    quidem dicere auderem.

    AUGUSTINUS. Vide igitur ubi obdormieris: quid enim tibi tandemelaberetur incautius, si ut paulo ante uigilares?

    EVODIUS. Enimuero idipsum mecum sedulo pertracto ac reuoluo: nihiltamen elucet satis, quod me dedisse poeniteat, nisi forte illud, quodoculi nostri sentiunt cum uidemus: uisus namque ipse forsitan sentit.

    AUGUSTINUS. Imo ita est: is enim se fores porrigit, et per oculosemicat longius quaquauersum potest lustrare quod cernimus. Unde fit utibi potius uideat, ubi est id quod uidet, non unde erumpit ut uideat.

    i i

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_quantitate_animae.txt&id=ma-140629091523-4745297dhttp://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Quantitate Animae

    43/76

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    Non ergo tu uices, cum me uices?

    EVODIUS. Quis hoc insanus dixerit? omnino ego uideo, sed emisso uisuper oculos uideo.

    AUGUSTINUS. At si tu uices, tu semis; si tu semis, tu pateris; nec

    poses ibi pati aliquid, ubi non es: ibi autem me uices, ubi ego sum;ibi igitur pateris, ubi ego sum. At si ubi ego sum, tu ibi non es; quopacto audeas dicere uideri me abs te, prorsus ignoro.

    EVODIUS. Visu, inquam, porrecto