proverbia latina per ipsam linguam latinam explicata

Post on 18-Nov-2014

648 Views

Category:

Documents

9 Downloads

Preview:

Click to see full reader

DESCRIPTION

Proverbia Latina, quae juxta Gallicam editionem Phraseologiae Meissnerianae apparent, per ipsam linguam Latinam, ope lexici Forcelliniani, exponere atque explanare pro viribus contendi. Spes mihi est fore ut tibi, cui Latinitas cordi sit, magno sit usui atque oblectamento!

TRANSCRIPT

1

PROVERBIA LATINA

IVXTA PROFESSORIS

MEISSNER

PHRASEOLOGIAM

COLLECTA

NVNC LATINE,

OPE LEXICI FORCELLINIANI,

EXPLICATA.

José Antonio Rojas Carrera iarcius@hotmail.com

2

PRAEFATIO ad lectorem

AVD QVIDEM MINIMI ESSE MOMENTI LINGVAE LATINAE CVLTORI, LECTOR BENEVOLE, PROVERBIIS PROPRIISQVE INGENVI AC MERACI SERMONIS ROMANI LOCVTIONIBVS OPERAM DARE, QVO

MELIVS ILLVM PVRIOREM SERMONEM CALLERE POSSIT, MIHI OMNINO PERSVASVM EST. NEQVE DESPICIENDAM ESSE VETERVM AVCTORVM ATQVE LEXICI FORCELLINIANI ALIVSVE LEXICI, IMPRIMIS LATINE EXPLANATI, ASSIDVAM SEDVLAMQVE LECTIONEM. QVAE QVIDEM OMNIA QVO MVLTO MELIVS LECTORIS ANIMO INFIGANTVR, OPPORTVNVM DVCO NON MEIS, SED DE LINGVA LITTERISQVE LATINIS OPTIME MERITI VIRI, NOMINE ANTONII BACCI, SAPIENTIORIBVS VERBIS PROFERRE, QVI QVIDEM HAEC, IN EPISTVLA ANNO MCMXLIII AD ALVMNVM DATA, LECTV DIGNISSIMA SCRIPSERAT:

H

"PROCVL DVBIO OPORTET AVREVM LATII SERMONEM CALLERE; QVOD NEMO PROFECTO POTEST, NISI SVMMOS LATINITATIS AVCTORES ITA SEDVLO DILIGENTERQVE PERLEGERIT, VT IISDEM PLANE FVERIT FAMILIARIS FACTVS. ID SI FECERIS, NON DIFFICILIS, NON IN ANGVSTIIS HAESITANS, NON INSITICIIS INFECTA VOCIBVS, SED GERMANA, SED TERES, SED TORNATA, EX MENTE, EX ORE, EX CALAMO TIBI FLVET ORATIO. AC NON MEDIOCRI ETIAM AVXILIO FORE EXPERIERIS OPTIMVM LEXICON, FORCELLINIANVM PRAESERTIM, NOCTVRNA VERSARE MANV, VERSARE DIVRNA”.

QVIBVS QVIDEM ANTONII BACCI VERBIS MONITVS, ATQVE OPTIMI PROFESSORIS ØRBERGII RATIONE LATINE DOCENDI FRETVS, PROVERBIA LATINA A CAROLO PASCAL COLLECTA, QVI ILLIVS MEISSNERI, EGREGII LATINITATIS CVLTORIS, PHRASEOLOGICVM AVXIT OPVS, LATINE TANTVM, LEXICI FORCELLINIANI OPE, EXPONERE ATQVE EXPLANARE CONSTITVI.

QVOD AD OPVSCVLVM CONCINNANDVM VSVS SVM HISCE EDITIONIBVS:

- Phraséologie Latine par C. Meissner, traduite de l’Allemand et augmentée de l’indication de la source des passages cités et d’une liste de proverbes latins, par Charles Pascal, ancien élève de l’Université de Paris, professeur agrégé de Grammaire au Lycée Janson de Sailly. Cinquième édition. Paris. Librairie C. Klincksieck. 1942

- Lexicon totius Latinitatis, ab Aegidio Forcellini, Seminarii Patavini alumno, lucubratum; deinde a Josepho Furlanetto, ejusdem seminarii alumno, emendatum et auctum; nunc vero curantibus Francisco Corradini et Josepho Perin, Seminarii Patavini item alumnis, emendatius et auctius melioremque in formam redactum, secunda impressio anastatice confecta quartae editionis aa. 1864-

3

1926 Patavii typis mandatae cum appendicibus quibus aucta est prima anastatica impressio a. 1940 edita.

CETERVM, SCIAS OPORTET, SPECTATE LECTOR, HOC IN OPVSCVLO NON OMNIA INESSE PROVERBIA, QVAE QVIDEM APVD FORCELLINIVM LEGERE POTVERIS, SED EA IMPRIMIS QVAE IN APPENDICE OPERIS MEISSNERIANI A CAROLO ILLO PASCAL LVCVBRATO LECTORI PRAEBENTVR. ATTAMEN, QVIBVSDAM SVB PROVERBIIS A CAROLO PASCAL COLLECTIS, QVAE APVD FORCELLINIVM REPERIEBAM, NONNVLLA QVAEDAM AB IPSO FORCELLINIO IN LEXICO SVO PROPOSITA, QVAE QVIDEM MIHI ILLA INQVIRENTI OCCVRRERENT, HVIC OPVSCVLO SPONTE MEA ADDERE STATVI. QVAEDAM TAMEN PROVERBIA, QVAE IN OPERE MEISSNERIANO LEGVNTUR, APVD FORCELLINIVM A ME NON SVNT REPERTA. QVAM QVIDEM LACVNAM EXPLERE CONTENDI MEIS IPSE VERBIS PROVERBIVM LATINE, PRO MODVLO MEO, EXPLANANDO. SIQVA VERO A TEMETIPSO, LECTOR SPECTABILIS, APVD FORCELLINIVM REPPERERIS, QVAE MIHI EXCIDERINT, EA OMNIA ADDERE LICET HVIC OPVSCVLO. ERRORIBVS DENIQVE MEIS, QVALESCVMQVE SVNT, ALBVM CALCVLVM ADIECERIS OBSECRO, MIHIQVE SEMPER, QVIPPE QVI HVMANVS SIM, ERRANTI, QVA ES HVMANITATE, IGNOSCAS ATQVE OPITVLERIS PRECOR QVAESOQVE. VALE.

4

JOSEPHVS ANTONIVS ROJAS CARRERA

1. Acta agimus, quod vetāmur vetere proverbiō:

2. Ab aciā et acū mihi omnia exposuit:

5

3. Per aequa, per inīqua:

Quibuscumque modis. Quōvis pacto. Quālibet ratiōne.

4. Ille in aere meō est:

5. Age, si quid agis:

6. Lupo agnum eripere postulant:

7. Albis dentibus deridere aliquem:

6

8. Albus an ater sit ignoras:

9. Alba avis:

10. Gallinae filius albae:

11. Si modo tu errōri nostrō album calculum adieceris:

7

12. Alea iacta est:

13. Fertilior seges est aliēnīs semper in agrīs:

14. Aliēna vitia in oculis habēmus, ā tergō nostra sunt:

8

15. Verum illud verbum est: omnes sibi malle melius esse quam alteri:Verum est omnem hominem potius suo commodo quam alterius prospicere…

16. Si vis amāri, ama:

Ne ab alio petas quod ei non praestiteris…

17. Verae amicitiae sempiternae sunt:

Verus amicus semper et quibuscumque temporibus amicus erit.

18. Verum est verbum quod memorātur: ubi amīcī esse ibīdem opes:

Qui sōlus sine amicīs necessariīsve est, is certe opibus et auxiliīs caret

19. Certe, hercle, veterrumus homini optumus est amicus:

Cum enim tempore verae amicitiae probentur et periclitentur, qui temporis decursu amicus esse pergit verus amicus idemque optimus est…

20. Anguilla est, elabitur:

21. Cane peius et angue vitabit:

9

22. Superstitiones anīles:

23. Uno in saltū aprōs capiam duōs:

24. Fundamenta tamquam in aquā pōnere:

10

25. Evax, aspersisti aquam!:

26. Neque aqua aquae usquam similius est!:

27. In hac causā mihi aqua haeret:

28. Tui Catulli plenus sacculus est araneārum:

29. Arāre litus:

11

30. Aliēnum fundum arāre, incultum familiārem deserere:

Omnem curam diligentiamque in aliōrum negotiis ponere, neglectis vero propriis

31. Anus ad armillum redit:

32. Cito rumpes arcum, semper si tensum habueris:

33. Quam quisque norit artem, in hac se exerceat:

12

hoc proverbium cum alio fortasse conferri potest quod est “ne sutor supra crepidam”…

34. Arcem facere ex cloaca:Hoc est, modum excedere; rem quampiam verbīs nimium extollere

35. Quod non opus est, asse carum est:

36. Ipse mihi asciam in crus impēgi:

13

37. Scio me asinum germānum fuisse:

38. Qui asinum non potest, stratum caedit:

39. Montes auri pollicēri:

14

40. Sic itur ad astra:

41. Vellunt tibi barbam lascīvī puerī:

42. Cum basī illum suā metīris:

43. Si pace frui volumus, bellum gerendum est:

Si vis pacem, para bellum.

44. Clitellae bovi sunt impositae; planē non est nostrum onus:

15

45. Quod in buccam venerit, scribito:

46. Homo bulla est:

47. Optat ephippia bos, piger optat arāre caballus:

48. Apparet id quidem etiam caeco. / Caecīs hoc, ut aiunt, satis clārum est:

16

49. Ut si caecus iter monstrāre velit:

vid. supra

50. Aliquid emere caecā diē. [contrarium: oculatā diē vendere]:

51. In caelō sum:

laetissimus ac felicissimus sum

52. Quid si nunc caelum ruat?:

17

53. Toto, ut aiunt, caelō errāre:

54. Narrātis quod nec ad caelum nec ad terram pertinet:

Prorsus de alia re agitis, quae non pertinet ad haec de quibus agendum est.

55. Calcitrāre contra acumina:

18

56. Ad calendas Graecas solvere:

57. Caligāre in sole:

19

58. Calcem impingere alicui rei:

59. Extra calcem, quod dicitur, decurrere:

60. Oleum addere camīnō:

61. Candida de nigrīs et de candentibus atra facere; nigrum in candida vertere:

20

62. Venātum ducere invītas canes:

63. Canis canīnam non ēst:

Ii qui idem munus profitentur sese invicem protegunt.

64. A cane non magnō saepe tenētur aper:

65. Canis timidus vehementius latrat quam mordet:

66. Minime, sis, inquit, cantherium in fossam (s.e. demiseris), quae vox in rusticum inde proverbium tradita est:

21

67. Cantilēnam eandem canis:

68. Fronte capillātā, post est occasio calva:

Quod nunc agere potes, noli in aliud tempus differre.

69. De lanā caprīnā rixāri:

22

70. Prius iungentur caprae lupīs quam… nihil ad hoc proverbium explanandum iuxta Forcellinium inveni, sed manifestum est tale proverbium de re impossibili agere.

71. Nec caput, nec pedes habēre:

Ceterum, nisi animus me fallit, juxta ipsum Meissnerum, id proverbium significat rem valde confusam.

72. Apertō capite īre: hoc est, nihil occultāre:

73. Carbōnem, ut aiunt, pro thesaurō invenimus:

23

74. Caudam trahere:

75. Cenā comessā venīre:

76. Quin tu alium quaeras cui centōnes sarcias?

77. Certa amittimus, dum incerta petimus.

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen per se facile intellegi potest.

78. Cineri nunc medicīna datur:

24

79. Non omnes, qui habent citharam, sunt citharoedī:

80. Claudus, quemadmodum aiunt, pilam:

81. Clavō clavum eicere:

25

82.Trabali clavo, quemadmodum dicitur, figere beneficium: vid. supra, alteram lemmatis partem.

83. Clipeum post vulnera sumere:

84. Clivo sudāmus in imō.

26

85.Vicistis cochleam tarditudine: tardiores cochleā estis!

86. Conscientia mille testes:

87. Consuetudine quasi alteram natūram effici:

88. Non cuivis homini contigit adire Corinthum:

Paucissimi tantum felicissimi vel fortunatissimi sunt…

27

89. Cornīcum oculos configere / hic, hercule, cornīci oculum, ut dicitur:

90. Re vera ludis de aliēno corio [contr. “de corio suo ludere”]:

28

91. Nābis sine cortice:

92. Levior cortice:

93. Dat veniam corvis, vexat censūra columbas:

94. Libenter homines quod volunt, credunt:

29

95. Ne sutor supra crepidam:

96. Non pluris refert, quasi imbrem in cribrum ingeras:

97. Et tamen illi surgēbant cristae:

30

98. Nos cucurbitae caput non habēmus, ut pro te moriāmur:

99. Cubitum nullum procedere:

Alium proverbium de cubito, apud Forcellinium:

100. Fugit improbus ac me sub cultrō linquit.

31

101. Currentem hortari, adhortari, incitāre, instigāre:

102. Ego te intus et in cute novi:

103. Cutem curāre:

32

104. Illa tanquam cycnēa fuit divīni hominis vox.

105. Duo parietes de eādem fideliā dealbāre:

33

106. Animam debēre:

107. Quod dedit, recēpit.

De eo dicitur qui id habet quod merētur.

108. Delingere salem apud aliquem:

34

109. De caelō demitti, delabi:

110. Nescit quot digitōs habeat in manū:

De eo dicitur qui nihil prorsus sciat.

111. Ne digitum quidem, alicuius rei causā, porrigere:

112. Nullum est iam dictum, quod non sit dictum prius.

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen satis dilucide per se intellegitur.

113. Dictum, factum:

35

114. Dimidium facti, qui coepit, habet:

Incipere enim dimidium est. Cum saepius mororiores simus ad aliquid auspicandum, sufficit tamen rem audacter aggredi ut securi atque cursim progrediamur.

115. Tamdiu discendum est, si proverbio credimus, quamdiu vivis:

Semper aliquid novi discendum est, usque ad finem vitae.

116. In pertūsum ingerimus dicta dolium:

36

117. Non omnibus dormiō:

118. Dormīre in utramvis aurem / dormīre in aurem dextram:

37

119. Verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse ut amicitiae munus explētum sit:

Multa quidem temporis decursu unā experīri necesse esse ad amicitiam confirmandam corroborandamque.

120. Verba facit emortuo:

Oleum operamque perdit

121. Virīs equīsque, ut dicitur, decertandum est:

38

122. In mediā luce errāre:

Hoc est tanquam caligāre in sōle.

Errāre,

39

123. Tute hoc intristi, tibi omne est exedendum:

124. Suae quisque fortūnae faber:

Aliud proverbium quod fortasse propius huic accedit est ut sementem feceris, ita metes

125. Perfricāre faciem:

40

126. Trium nummōrum causā sub falas subīre: De iis dicitur qui gravissima subeunt pericula pro minima mercēde.

41

127. Fallacia alia aliam trudit:

Terentius Afer usus est hac locutione:

128. Cum fueris nostrae farīnae:

129. Ducunt volentem fata, nolentem trahunt:

130. Crescere tanquam favum:

131. Quem cum Catulus nuper audisset, fenum alios aiebat esse oportere:

42

132. Fenum habet in cornu, longe fuge:

133. Sine ullīs, ut dicitur, feriīs:

134. Prius undīs flamma, ut ait poeta nescioquis:

43

135. Unda dabit flammās, et dabit ignis aquās:

Vid. supra

136. Simul flāre sorbēreque haud factū facile est:

137. Excitāre fluctūs in simpulō:

44

138. fortes fortūna adiuvat / fortēs fortūna:

139. Sed, ut mones, frēnum momordi:

obdurāre, perferre, atque resistere significat (apud Meissnerum legitur)

140. frons occipitiō prior:

45

141. Semper flamma fumo proxima est.

142. vendere fumum / fumōs.

46

143. Duci de fumo, ut ajunt, in flammam:

144. Vertere omne in fumum et cinerem:

145. Funem ducere (contr. ‘funem sequi’):

47

146. Ex harenā funem facere:

147. Natūram expellas furcā, tamen usque recurret:

148. Necesse habent cum insanientibus furere: (Petr, Satyr. 3)

149. Hās (litterās) quidem gallīna scripsit.

48

150. Gallus in suō sterquiliniō plurimum potest.

151. Sub gallī cantum: prīmō mane

152. Genuinum in aliquō frangere.

153. Gloria vitūtem tanquam umbra sequitur (Cic. Tusc. 1, 45, 109) Gloria umbra virtūtis est, etiam invītam comitabitur (Sen. Ep., 79, 13)

154. Tranquillō, ut aiunt, quilibet gubernātor est.

155. Gubernāre ex terrā:

49

156. Gutta cavat lapidem, consumitur ānulus usū:

157. Miserum istud verbum: “habuisse et nihil habēre”:

Nil, fateor, de hoc proverbio apud Forcellinium repperi. Quod tamen proverbium per se sat perspicue explanatur, quod praeterea redolet mihi sermonem qui seritur inter collocutores qui, in primo Ciceronis Tusculanarum Disputationum libro de morte, an malum sit, disputant.

158. Aureō hamō piscāri:

159. Harēnae mandāre semina:

160. Hastās abjicere:

50

161. Sed nimium properas et adhuc tua messis in herbā est:

162. Cuiusvis hominis est errāre: errāre humānum est.

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen, cum fere in ore omnium diu versatum sit atque vulgatissimum, per se sat perspicue intellegi potest.

163. Quot homines, tot sententiae:

51

164. Ut homines sunt, ita mōrem geras:

165. Ignis aurum probat, miseria fortes viros:

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen, ut mea fert opinio, per se sat perspicue intellegi potest.

166. Illōtīs manibus / illōtīs pedibus:

52

167. Eandem incūdem diem noctemque tundere:

168. Est hoc commūne vitium magnis liberisque civitatibus ut invidia gloriae comes sit.

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen, meā quidem sententiā, per se sat perspicue intellegi potest.

169. Ira furor brevis est:

53

170. Ex quo illud: summum ius, summa iniuria factum est iam tritum sermōne proverbium.

171. Labor omnia vicit improbus: (Verg. Georg. 1, 145)

Si enim virīs equīsque, hoc est, omnibus viribus enīsi erimus ut ad certum finem perveniāmus, omnia a nobis obstacula paulātim superabuntur.

172. Iucundī actī labōres:

Profectō iucundum est a laboribus iam actis liberāri et quieti se dare.

173. Hinc illae lacrimae / inde irae et lacrimae:

54

174. Prīmīs, ut dicitur, labrīs gustāre aliquid / prīmīs, ut dicitur, labrīs attingere aliquid:

175. Lac gallinaceum:

176. Lacūnar spectāre:

55

177. Lepide meō me ludō lamberas:

178. Nunc cursū lampada tibi trado:

56

179. Dii lanātōs pedes habent / dii laneōs pedes habent:

57

180. Laterem lavāre:

181. Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit:

182. Latīne loqui:

58

183. Latere tecto abscedere:

Quibus ex verbis colligi potest, una cum Meissnero, “latere tecto abscedere” sibi velle tutum discedere, hoc est, sine periculo.

184. Laureolam in mustaceo quaerere:

59

Carōlus verō Pascal auctor est id proverbium significare gloriam nullis expensis frustra petere.

185. Ligna ferre in silvam:

186. Prospicere tantum et a limine salutāre:

187. Linquere promissa procellae:

Hoc est, polliceri sine fide, vana promissa facere.

188. Litigāre cum ventīs:

60

189. Harēnas in litus fundere:

190. De Varrōne loquebāmur: lupus in fabulā; venit enim ad me:

191. Lupum auribus tenēre:

61

192. Ovem lupo committere:

Quod etiam dicitur “lupos apud ovēs linquere custōdes” vel “cedere ovīle lupō”.

193. Cautus enim metuit foveam lupus:

194. In luto haerēre, esse, haesitāre, iacēre:

62

195. Minima de malis (eligenda):

196. Male parta male dilabuntur:

197. Ab ōvō usque ad māla:

63

198. Sed heus, tu, manum de tabulā (sc. tolle):

199. An nescis longās regibus esse manūs?

200. Fateor; manūs vobis do:

64

201. Cur compressīs, quod aiunt, manibus sedeas?

202. In flammam, flammās, in mare fundis aquās:

65

203. Maria montesque pollicēri:

204. Nullīs adminiculīs, sed, ut dicitur, Marte nostrō:

205. Sat agis tanquam mus in matellā:

66

206. Cum capiti medēri debeam, reduviam curo:

207. Sermo melle dulcior:

208. Mihi mel videor lingere:

209. Mendācem memorem esse oportet:

67

210. Unā mercēde duās rēs assequi:

211. Messēs suās urere:

Quod est sibi ipsi nocēre

212. Ut sementem feceris, ita et metes:

213. Sibi quisque ruri metit:

Unusquisque enim ad suum ipse commodum prospicit

214. Mihi istic nec seritur nec metitur:

68

215. Cum fidem alicuius laudant, dignum esse dicunt, quīcum in tenebrīs mices:

216. Sus Minervam docet:

217. Rusticus sapiens crassaque Minerva:

69

218. Agamus igitur, pingui, ut aiunt, Minerva:

vid. supra

219. Invītā Minervā, ut aiunt, id est, adversante et repugnante natūrā:

220. Quid tandem est, cur caelum ac terras misceant:

70

221. Quis caelum terrīs non misceat et mare caelō:

Vid. suprā

222. Modiō nummōs metīri:

223. Metīri se quemque suō modulō ac pede verum est:

71

224. Parturiunt montes, nascētur ridiculus mus:

225. Verba fiunt mortuō:

226. Cum mula peperit:

227. Mulgēre hircōs:

72

228. Naufragium in portū facere:

Est tamquam in imō clivō sudāre.

229. Ego in portū navigo:

230. Navibus et quadrigis petimus bene vivere:

231. Navem mortuō applicāre:

232. Ubicumque es, in eādem navī es:

73

233. Id fuit nenia ludo:

234. Vivat vel Nestora totum: (i.e. totam Nestoris aetatem vivere toto pectore optare)

Proverbialis locutio qua longum, immo longissimum aevum, audienti nos amice exoptamus.

235. Sic vos non vobis nidificātis, aves:

dici enim videtur de iis qui non sibi sed aliorum emolumento laborant atque operantur.

236. In scirpō nodum quaeris:

237. Apud novercam queri:

74

238. Nuces relinquere:

239. E nuce nucleum qui ēsse vult, frangit nucem:

240. Nux cassa:

241. In occipitiō quoque habet oculōs, pessima:

242. Et operam et oleum perdere:

75

243. Sic (Socrates) disserēbat, qualis homo ipse esset, talem esse eius orationem:

Neque hoc proverbium apud Forcellinium repperi, quod tamen per se explicatur.

244. Saepe audīvi inter ōs et offam multa intervenīre posse:

Quod quidem proverbium aliter dici potest: inter calicem et ōs multa cadunt

245. Ossa ac pellis tōtus est:

Neque hoc proverbium apud Forcellinium repperi, quod tamen per se explicatur.

246. Iam placidum quasi ovem reddo:

76

247. Non ovum tam simile ovo:

248. Tibique Pactolus fluat:

Horatius proverbialiter in Epod. Od. 15. v. 19. ut significāret hoc: “utinam divitiīs abundes!”

249. Paenulam alicui scindere:

250. Tunica propior palliō est:

77

251. Papulās observātis aliēnās obsitī plurimīs ulceribus:

252. Pares vetere proverbiō cum paribus facillime congregantur:

253. Utrōsque parietes linere:

78

254. Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet:

Etenim, periculum instat imminetque nobis, cum res adversae eum afficiunt quocum aliquo modo conjuncti sumus.

Quod quidem proverbium fortasse aliquo pacto conferri potest cum illo: “flamma fumo proxima est”.

255. Non sum dignus prae te ut figam palum in parietem:

256. Sera parsimonia in fundō est:

257. Et, quod aiunt, pedibus in sententiam vado:

79

258. In pelle propria esse / in pelliculā se tenēre suā:

259. Piscāri in aere:

260. Tibi mecum in eodem est pistrino vivendum:

80

Hoc est, tibi mecum enixe laborandum est.

261. Perii, plaustrum perculi:

262. Eōdem poculō bibere:

263. Inter caesa et porrecta, ut aiunt:

81

264. Dignus es porcōs pascere:

De iis dicitur qui adeo minima sollertia sint ut nullum officium diligenter servare nullumve munus praebere queant.

265. Porta itineri longissima:

266. His tempestatibus es prope sōlus in portū:

Hisce temporibus solus es qui nullum periculum subire debeas.

82

267. Praeterita mutāre non possumus:

Non enim possumus mutare ea quae ante nos fuerunt atque iam acta sunt.

268. Prora et puppis mihi, ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi:

269. Ego apros occīdo, sed alter utitur pulpamento:

270. Sulcōs in pulvere ducere:

271. Tu aquam a pumice postulas:

83

272. Pumiceōs oculōs habeō:

273. Nulli, nisi ex alterius iniuriā, quaestus est:

Nemo enim lucrum facere potest, nisi alterius detrimento vel damno.

274. Huius sermo haud cinerem quaeritat:

275. Ut quimus, aiunt, quando ut volumus non licet:

84

276. Inflat sē tanquam rāna:

277. Qui fuit rana, nunc est rex:

278. Mihi res ad rastros redit:

279. Et quidem omnia praeclara rara:

Rarus enim,

unde illud

280. Non contīs et remulcō, sed velificatione plenā:

85

281. remīs velīsque / ventīs remīs / velis remisque / remigiō velōque festināre et fugere:

Manibus pedibusque, omni nisu atque contentione...

282. Suus rex regīnae placet:

Unumquemque studium suum tenet

283. Quicquid delīrant reges plectuntur Achīvī:

284. Ē rivō flumina magna facere:

285. Inter vepres rōsae nascuntur:

86

286. Diruit, aedificat, mūtat quadrāta rotundīs:

287. Inter sacrum saxumque stāre:

288. Non semper Saturnalia erunt:

289. Satis diu hoc iam saxum vorso:

87

290. Mutuum scabere:

En aliud proverbium quod apud Forcellinium neque apud Meissnerum reperitur sub voce quae est “mulus”:

291. Scopas dissolvere:

88

292. Ille homo habet equum Seianum:

Gellius - Noctes Atticae

Liber III

IX – De equo Seiano:

... proverbium de hominibus calamitosis ortum est: "Ille homo habet equum Seianum".

293. Duābus sellīs sedēre:

89

294. Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam:

Quod quidem proverbium de iīs dicitur qui stultē aliōs docēre contendant, cum tamen ipsī rei prorsus ignārī sint, vel etiam magis ignorantes, quam quos docēre videantur.

295. Serō sapiunt (sc. Troiani):

296. Quī solem, ut aiunt, nec occidentem umquam vidērunt, nec orientem:

De iīs dictum proverbium qui praeposterē agant et omnia confundant.

297. Nondum omnium diērum sol occidit:

90

298. In sole lucernam adhibēre:

299. Sol omnibus lucet: (Petronius, 100)

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen per se explicatur.

300. Quodcumque in solum venit / loquor, quod in solum, ut dicitur:

91

301. Tamquam truncus atque stipes:

302. Surdō narrāre fabulam / praecepta vana surdis auribus canere / narrāre asellō fabellam surdō:

92

303. Quod sursum est, deorsum faciunt:

304. Posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit:

305. Rem tetigisti acū:

306. Tempori serviendum est:

93

307. Non iam teruncii faciunt:

308. Quo semel est imbūta recens, servabit odōrem testa diu:

Amphora enim diu servābit odōrem, quo semel imbūta fuerit.

Hoc enim proverbio significatur, ut mea fert opinio, rerum vestigia diu perdurare dummodo aptus sit locus ubi vestigia facta sint.

309. Hic apud nōs confregisti tesseram:

310. Apertīs, ut aiunt, tibiīs:

94

311. Tragoediās agere in nugīs:

312. Ab hac (regulā) mihi non licet transversum, ut aiunt, digitum discedere / transversum unguem non oportet discedere:

313. Inde rem ad triariōs rediisse, cum laborētur, proverbiō increbuit:

95

314. Non homo triobolī:

315. Intus, intus, inquam, est equus Troianus; a quō numquam me consule, dormientes opprimēmini:

316. Umbram suam metuit:

96

317. Certum est mihi, quasi umbra, quoquo ibis tu, te persequi:

318. Usque ex unguiculīs:

319. Praesta te eum qui mihi a tenerīs unguiculīs es cognitus:

97

320. Fonteius ad unguem factus homo:

321. Ab īmīs unguibus ad verticem summum:

322. Nec transversum unguem, quod aiunt, a stilō (sc. recēde). Is enim est dicendi opifex:

98

323. Totō corpore atque omnibus ungulīs, ut dicitur:

324. Unum cum nōris, omnēs nōris: (Ter. Phormio, 265)

325. Qui non fuit ōrātor unus ex multīs:

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperiQui fuit non mediocris orator, sed potius egregius

326. Edēbat tribus ursīs quod satis esset:

Neque hoc proverbium apud Forcellinium repperi, quod tamen, ni fallor, significat: Maximam nimiamque cibi copiam edere valēbat

327. Sincērum est, nisi vas, quodcumque infundis, acescit:

99

hoc est: nisi vas purum fuerit, omne quod infuderis, acre fiet...Quo quidem proverbiō Horatius hoc significāre vidētur: quamquam vinum optimae notae est, in vase sordidō acescit.

328. Contraxi vela:

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen, nisi animus me fallit, hoc significat:Manus dō; hastās abieci...

329. Iubeas unā operā me piscāri in aere, venāri autem rete iaculo in mediō marī:

330. Verba in ventōs dare / ventīs loqui / profundere verba ventīs:

331. Ventīs tradere rem:

100

332. Ventō vivere:

333. Cum ventō litigāre:

334. Venter praecepta non audit:

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen, nisi animus me fallit, significat hoc:

Praecepta tantummodo ad voluntatem rationalem spectant, neque ad animī motūs, neque ad corporis appetitūs.

335. Tria verba non potest iungere:

336. Vervēcum in patriā:

101

337. Vere prius flores, aestū numerābis aristās:

338. Nescis quid vesper serus vehat / quid vesper ferat, incertum est:

339. De vesperi alicuius cenāre:

vid. infrā

340. De vesperi suō vivere:

102

341. Totā erras viā:

342. Hic vigilans somniat:

343. Vigilans dormit:

vide suprā

344. An tu me in viōlā putābas aut in rosā dicere?:

103

345. Tu viperam sub alā nutricas:

346. Inde illa maximi medicōrum exclamatio: vitam esse brevem, longam artem:

Hoc enim proverbiō quod apud Forcellinium non repperi, significatur vitae tempus esse breve, cum tamen diu perque amplissimum temporis spatium nobis incumbendum sit in multas disciplinas percallendas quō sollertius atque sapientius in vitā agāmus.

347. Vituperāre caelum:

348. Vitiīs nēmo sine nascitur:

Neque hoc proverbium apud Forcellinium repperi, quod tamen haec sibi velle mihi videtur: nemo enim perfectis absolutisque viribus integerrimisque corporis animique facultatibus natūrā praeditus est, neque ullum inveneris nullo morum vitio affectum.

349. Vivere militāre est:

104

350. Profectō enim vita vigilia est:

vid. suprā

351. Secum esse, secumque, ut dicitur, vivere:

352. Neque id ad vivum resecō:

353. Meus est: hamum vorat:

105

354. Astūtam vapidō servās in pectore vulpem:

355. Vulpēs iungere:

356. Vulpes pilum mutat, non mōres:

357. Tam facile vinces quam pirum comest vulpes:

358. Saepe condita lupōrum fīunt rapīnae vulpium:

N.B. Hoc proverbium non in Phraseologia Latina Meissneriana legitur, sed in lexico Forcelliniano, infra proverbium quod modo suprā descriptum est.

106

359. Cuperem vultum vidērem tuum, cum haec leges: Cic. Att. 4, 17, 4

Apud Forcellinium sub voce q.e. vultus haec, inter alia, leguntur, quibus facilius illam Ciceronis sententiam intellegere poterimus:

top related